B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  L X I V

[carmen nuptiale Thetidis et Pelei.]

_____________________________________


metrum: hexameter dactylicus


Peliaco quondam prognatae vertice pinus
dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos,
cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
5
auratam optantes Colchis avertere pellem
ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
diva quibus retinens in summis urbibus arces
ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
10
pinea coniungens inflexae texta carinae.
illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
tortaque remigio spumis incanuit unda,
emersere freti candenti e gurgite vultus
15
aequoreae monstrum Nereides admirantes.
illa, atque haud alia, viderunt luce marinas
mortales oculis nudato corpore nymphas
nutricum tenus extantes e gurgite cano.
tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
20
tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
o nimis optato saeclorum tempore nati
23a
heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
23b
progenies, salvete iterum, <salvete, bonarum!>
vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,
25
teque adeo eximie, taedis felicibus aucte
Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
ipse suos divum genitor concessit amores.
tene Thetis tenuit pulcerrima Nereine?
tene suam Tethys concessit ducere neptem
30
Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?

queis simul optatae finito tempore luces
advenere, domum conventu tota frequentat
Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
35
deseritur Cieros, linquunt Pthiotica Tempe
Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
Pharsaliam coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
non humilis curvis purgatur vinea rastris,
40
non glaebam prono convellit vomere taurus,
non falx attenuat frondatorum arboris umbram:
squalida desertis rubigo infertur aratris.
ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
regia, fulgenti splendent auro atque argento.
45
candet ebur soliis, collucent pocula mensae,
tota domus gaudet regali splendida gaza.
pulvinar vero divae geniale locatur
sedibus in mediis, Indo quod dente politum
tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.

50
haec vestis priscis hominum variata figuris
heroum mira virtutes indicat arte.
namque fluentisono prospectans litore Diae
Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
indomitos in corde gerens Ariadna furores,
55
necdum etiam sese quae visit visere credit,
utpote fallaci quae tum primum excita somno
desertam in sola miseram se cernat harena.
immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
irrita ventosae linquens promissa procellae.
60
quem procul ex alga maestis Minois ocellis
saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
non flavo retinens subtilem vertice mitram,
non contecta levi velatum pectus amictu,
65
non tereti strophio lactentis vincta papillas,
omnia quae toto delapsa e corpore passim
ipsius ante pedes fluctus salis alludebant:
sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
70
toto animo, tota pendebat perdita mente.
a misera, assiduis quam luctibus externavit
spinosas Erycina serens in pectore curas
illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
egressus curvis e litoribus Piraei
75
attigit iniusti regis Gortynia templa.

nam perhibent olim crudeli peste coactam
Androgeoneae poenas exsolvere caedis
electos iuvenes simul et decus innuptarum
Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
80
quis angusta malis cum moenia vexarentur,
ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
proicere optavit potius quam talia Cretam
funera Cecropiae nec funera portarentur.
atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
85
magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
hunc simulac cupido conspexit lumine virgo
regia, quam suavis exspirans castus odores
lectulus in molli complexu matris alebat,
quales Eurotae praegignunt flumina myrtos
90
aurave distinctos educit verna colores,
non prius ex illo flagrantia declinavit
lumina, quam cuncto concepit corpore flammam
funditus atque imis exarsit tota medullis.
heu misere exagitans immiti corde furores
95
sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
qualibus incensam iactastis mente puellam
fluctibus, in flavo saepe hospite suspirantem!
quantos illa tulit languenti corde timores!
100
quanto tum saepe magis fulgore expalluit auri,
cum saevum cupiens contra contendere monstrum
aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis!
non ingrata tamen frustra munuscula divis
promittens tacito succepit vota labello.
105
nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
indomitus turbo contorquens flamine robur
eruit (illa procul radicitus exturbata
prona cadit, late quaecumvis obvia frangens),
110
sic domito saevum prostravit corpore Theseus
nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
inde pedem sospes multa cum laude reflexit
errabunda regens tenui vestigia filo,
ne labyrintheis e flexibus egredientem
115
tecti frustraretur inobservabilis error.

sed quid ego a primo digressus carmine plura
commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
ut consanguineae complexum, ut denique matris,
quae misera in gnata deperdita laetabatur,
120
omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
<venerit,> aut ut eam devinctam lumina somno
liquerit immemori discedens pectore coniunx?
saepe illam perhibent ardenti corde furentem
125
clarisonas imo fudisse e pectore voces,
ac tum praeruptos tristem conscendere montes,
unde aciem pelagi vastos per tenderet aestus,
tum tremuli salis adversas procurrere in undas
mollia nudatae tollentem tegmina surae,
130
atque haec extremis maestam dixisse querelis,
frigidulos udo singultus ore cientem:

«sicine me patriis avectam, perfide, ab aris
perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
sicine discedens neglecto numine divum
135
immemor, a, devota domum periuria portas?
nullane res potuit crudelis flectere mentis
consilium? tibi nulla fuit clementia praesto,
immite ut nostri vellet miserescere pectus?
at non haec quondam blanda promissa dedisti
140
voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
quae cuncta aërii discerpunt irrita venti.
nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
nulla viri speret sermones esse fidelis;
145
quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
sed simulac cupidae mentis satiata libidost,
dicta nihil metuere, nihil periuria curant.
certe ego te in medio versantem turbine leti
150
eripui, et potius germanum amittere crevi,
quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
praeda, neque iniacta tumulabor mortua terra.
quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
155
quod mare conceptum spumantibus expuit undis,
quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
talia qui reddis pro dulci praemia vita?
si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
160
at tamen in vestras potuisti ducere sedes,
quae tibi iucundo famularer serva labore,
candida permulcens liquidis vestigia lymphis,
purpureave tuum consternens veste cubile. -
sed quid ego ignaris nequiquam conquerar aureis
165
externata malo, quae nullis sensibus auctae
nec missas audire queunt nec reddere voces?
ille autem prope iam mediis versatur in undis,
nec quisquam apparet vacua mortalis in alga.
sic nimis insultans extremo tempore saeva
170
Fors etiam nostris invidit questibus auris.
Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
indomito nec dira ferens stipendia tauro
perfidus in Cretam religasset navita funem,
175
nec malus hic celans dulci crudelia forma
consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
nam quo me referam? quali spe perdita nitar?
Idaeosne petam montes? a, gurgite lato
discernens ponti truculentum dividit aequor?
180
an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui
respersum iuvenem fraterna caede secuta?
coniugis an fido consoler memet amore?
quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
185
nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
non tamen ante mihi languescent lumina morte
nec prius a fesso secedent corpore sensus,
190
quam iustam a divis exposcam prodita mulctam
caelestumque fidem postrema comprecer hora.
quare facta virum mulctantes vindice poena
Eumenides, quibus anguino redimita capillo
frons exspirantis praeportat pectoris iras,
195
huc huc adventate, meas audite querelas,
quas ego, vae, misera extremis proferre medullis
cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
200
sed quali solam Theseus me mente reliquit,
tali mente, deae, funestet seque suosque.»

has postquam maesto profudit pectore voces
supplicium saevis exposcens anxia factis,
annuit invicto caelestum numine rector;
205
quo motu tellus atque horrida contremuerunt
aequora concussitque micantia sidera mundus.
ipse autem caeca mentem caligine Theseus
consitus oblito dimisit pectore cuncta,
quae mandata prius constanti mente tenebat,
210
dulcia nec maesto sustollens signa parenti
sospitem Erectheum se ostendit visere portum.
namque ferunt olim, classi cum moenia divae
linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
talia complexum iuveni mandata dedisse:
215
«gnate mihi longa iocundior unice vita,
gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,
reddite in extrema nuper mihi fine senectae!
quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
eripit invito mihi te, cui languida nondum
220
lumina sunt gnati cara saturata figura:
non ego te gaudens laetanti pectore mittam
nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
sed primum multas expromam mente querelas,
canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
225
inde infecta vago suspendam lintea malo,
nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera.
quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
quae nostrum genus ac sedes defendere Erecthei
230
annuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
tum vero facito ut memori tibi condita corde
haec vigeant mandata nec ulla oblitteret aetas,
ut simulac nostros invisent lumina collis,
funestam antennae deponant undique vestem
235
candidaque intorti sustollant vela rudentes,
quam primum cernens ut laeta gaudia mente
agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.»

haec mandata prius constanti mente tenentem
Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
240
aërium nivei montis liquere cacumen.
at pater, ut summa prospectum ex arce petebat,
anxia in assiduos absumens lumina fletus,
cum primum infecti conspexit lintea veli,
praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
245
amissum credens immiti Thesea fato.
sic funesta domus ingressus tecta paterna
morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum
obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
quae tum prospectans cedentem maesta carinam
250
multiplices animo volvebat saucia curas. -

at parte ex alia florens volitabat Iacchus
cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis,
253a
te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.
253b
. . . . . . . . . . .
quae tum alacres passim lymphata mente furebant
255
euhoe, bacchantes, euhoe, capita inflectentes.
harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
pars e divolso iactabant membra iuvenco,
pars sese tortis serpentibus incingebant,
pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
260
orgia, quae frustra cupiunt audire profani;
plangebant aliae proceris tympana palmis
aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
multis raucisonos efflabant cornua bombos
barbaraque horribili stridebat tibia cantu.

265
talibus amplifice vestis decorata figuris
pulvinar complexa suo velabat amictu.
quae postquam cupide spectando Thessala pubes
expletast, sanctis coepit decedere divis.
hic, qualis flatu placidum mare matutino
270
horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
Aurora exoriente vagi sub limina Solis,
quae tarde primum clementi flamine pulsae
procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
post vento crescente magis magis increbescunt,
275
purpureaque procul nantes ab luce refulgent:
sic tum vestibuli linquentes regia tecta
ad se quisque vago passim pede discedebant.

quorum post abitum princeps e vertice Pelei
advenit Chiron portans silvestria dona:
280
nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
montibus ora creat, quos propter fluminis undas
aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
quo permulsa domus iocundo risit odore.
285
confestim Penios adest, viridantia Tempe,
Tempe, quae silvae cingunt super impendentes,
Naiasin linquens doctis celebranda choreis,
non vacuos: namque ille tulit radicitus altas
fagos ac recto proceras stipite laurus
290
non sine nutanti platano lentaque sorore
flammati Phaëthontis et aëria cupressu.
haec circum sedes late contexta locavit,
vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
295
extenuata gerens veteris vestigia poenae,
quam quondam silici restrictus membra catena
persoluit pendens e verticibus praeruptis.
inde pater divum sancta cum coniuge natisque
advenit caelo te solum, Phoebe, relinquens
300
unigenamque simul cultricem montibus Idri:
Pelea nam tecum pariter soror aspernatast,
nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.

qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
large multiplici constructae sunt dape mensae,
305
cum interea infirmo quatientes corpora motu
veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
his corpus tremulum complectens undique vestis
candida purpurea talos incinxerat ora,
at roseae niveo residebant vertice vittae
310
aeternumque manus carpebant rite laborem.
laeva colum molli lana retinebat amictum,
dextera tum leviter deducens fila supinis
formabat digitis, tum prono in pollice torquens
libratum tereti versabat turbine fusum,
315
atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
quae prius in levi fuerant exstantia filo.
ante pedes autem candentis mollia lanae
vellera virgati custodibant calathisci.
320
haec tum clarisona vellentes vellera voce
talia divino fuderunt carmine fata,
carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas:

«o decus eximium magnis virtutibus augens,
Emathiae tutamen, Opis carissime nato,
325
accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,
veridicum oraclum: sed vos, quae fata secuntur,
      currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

adveniet tibi iam portans optata maritis
Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
330
quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
languidulosque paret tecum coniungere somnos
levia substernens robusto bracchia collo.
      currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

nulla domus tales umquam contexit amores,
335
nullus amor tali coniunxit foedere amantes,
qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
      currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

nascetur vobis expers terroris Achilles,
hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
340
qui persaepe vago victor certamine cursus
flammea praevertet celeris vestigia cervae.
      currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

non illi quisquam bello se conferet heros,
cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi,
345
Troicaque obsidens longinquo moenia bello
periuri Pelopis vastabit tertius heres.
      currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

illius egregias virtutes claraque facta
saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
350
cum incultum cano solvent a vertice crinem,
putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
      currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

namque velut densas praecerpens messor aristas
sole sub ardenti flaventia demetit arva,
355
Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
      currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
cuius iter caesis angustans corporum acervis
360
alta tepefaciet permixta flumina caede.
      currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

denique testis erit morti quoque reddita praeda,
cum teres excelso coacervatum aggere bustum
excipiet niveos perculsae virginis artus.
365
      currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

nam simulac fessis dederit Fors copiam Achivis
urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
370
proiciet truncum summisso poplite corpus.
      currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

quare agite optatos animi coniungite amores!
accipiat coniunx felici foedere divam,
dedatur cupido iamdudum nupta marito.
375
      currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

non illam nutrix orienti luce revisens
hesterno collum poterit circumdare filo,
[currite ducentes subtegmina, currite, fusi],
anxia nec mater discordis maesta puellae
380
secubitu caros mittet sperare nepotes.
      currite ducentes subtegmina, currite, fusi!»

talia praefantes quondam felicia Pelei
carmina divino cecinere <e> pectore Parcae.
praesentes namque ante domos invisere castas
385
heroum et sese mortali ostendere coetu
caelicolae nondum spreta pietate solebant.
saepe pater divum templo in fulgente revisens,
annua cum festis venissent sacra diebus,
conspexit terra centum procumbere tauros.
390
saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
acciperent laeti divum fumantibus aris.
saepe in letifero belli certamine Mavors
395
aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo
armatas hominum est praesens hortata catervas.
sed postquam tellus scelerest imbuta nefando,
iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
perfudere manus fraterno sanguine fratres,
400
destitit extinctos gnatus lugere parentes,
optavit genitor primaevi funera nati,
liber ut innuptae poteretur flore novercae,
ignaro mater substernens se impia nato
impia non veritast divos scelerare parentes:
405
omnia fanda nefanda malo permixta furore
iustificam nobis mentem avertere deorum.
quare nec talis dignantur visere coetus
nec se contingi patiuntur lumine claro.