B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  X C V I I

[ad Aemilium.]

_____________________________________


metrum: distichon dactylicum


Non (ita me di | ament) quicquam referre putavi,
      utrum os an culum | olfacerem Aemilio.
nilo mundius hoc, nihiloque immundior ille,
      verum etiam culus mundior et melior:
5
nam sine dentibus est. os dentis sesquipedalis,
      gingivas vero ploxeni habet veteris,
praeterea rictum, qualem diffissus in aestu
      meientis mulae cunnus habere solet.
hic futuit multas et se facit esse venustum,
10
      et non pistrino traditur atque asino?
quem si qua attingit, non illam posse putemus
      aegroti culum lingere carnificis?