BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Publius Vergilius Maro

70 - 19 a. Chr. n.

 

Aeneis

 

Liber VI

 

___________________________________________________

 

 

 

Liber sextus

 

Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas

et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris.

obvertunt pelago proras; tum dente tenaci

ancora fundabat navis et litora curvae

5

praetexunt puppes. iuvenum manus emicat ardens

litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae

abstrusa in venis silicis, pars densa ferarum

tecta rapit silvas inventaque flumina monstrat.

at pius Aeneas arces quibus altus Apollo

10

praesidet horrendaeque procul secreta Sibyllae,

antrum immane, petit, magnam cui mentem animumque

Delius inspirat vates aperitque futura.

iam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta.

 

Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna

15

praepetibus pennis ausus se credere caelo

insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos,

Chalcidicaque levis tandem super astitit arce.

redditus his primum terris tibi, Phoebe, sacravit

remigium alarum posuitque immania templa.

20

in foribus letum Androgeo; tum pendere poenas

Cecropidae iussi (miserum!) septena quotannis

corpora natorum; stat ductis sortibus urna.

contra elata mari respondet Cnosia tellus:

hic crudelis amor tauri suppostaque furto

25

Pasiphae mixtumque genus prolesque biformis

Minotaurus inest, Veneris monimenta nefandae,

hic labor ille domus et inextricabilis error;

magnum reginae sed enim miseratus amorem

Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit,

30

caeca regens filo vestigia. tu quoque magnam

partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.

bis conatus erat casus effingere in auro,

bis patriae cecidere manus. quin protinus omnia

perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates

35

adforet atque una Phoebi Triviaeque sacerdos,

Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:

«non hoc ista sibi tempus spectacula poscit;

nunc grege de intacto septem mactare iuvencos

praestiterit, totidem lectas ex more bidentis.»

40

talibus adfata Aenean (nec sacra morantur

iussa viri) Teucros vocat alta in templa sacerdos.

 

 

Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,

quo lati ducunt aditus centum, ostia centum,

unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.

45

ventum erat ad limen, cum virgo «poscere fata

tempus» ait; «deus ecce deus!» cui talia fanti

ante fores subito non vultus, non color unus,

non comptae mansere comae; sed pectus anhelum,

et rabie fera corda tument, maiorque videri

50

nec mortale sonans, adflata est numine quando

iam propiore dei. «cessas in vota precesque,

Tros» ait «Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent

attonitae magna ora domus.» et talia fata

conticuit. gelidus Teucris per dura cucurrit

55

ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:

«Phoebe, gravis Troiae semper miserate labores,

Dardana qui Paridis derexti tela manusque

corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras

tot maria intravi duce te penitusque repostas

60

Massylum gentis praetentaque Syrtibus arva:

iam tandem Italiae fugientis prendimus oras.

hac Troiana tenus fuerit fortuna secuta;

vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,

dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens

65

gloria Dardaniae. tuque, o sanctissima vates,

praescia venturi, da (non indebita posco

regna meis fatis) Latio considere Teucros

errantisque deos agitataque numina Troiae.

tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum

70

instituam festosque dies de nomine Phoebi.

te quoque magna manent regnis penetralia nostris:

hic ego namque tuas sortis arcanaque fata

dicta meae genti ponam, lectosque sacrabo,

alma, viros. foliis tantum ne carmina manda,

75

ne turbata volent rapidis ludibria ventis;

ipsa canas oro.» finem dedit ore loquendi.

 

At Phoebi nondum patiens immanis in antro

bacchatur vates, magnum si pectore possit

excussisse deum; tanto magis ille fatigat

80

os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.

ostia iamque domus patuere ingentia centum

sponte sua vatisque ferunt responsa per auras:

«o tandem magnis pelagi defuncte periclis

(sed terrae graviora manent), in regna Lavini

85

Dardanidae venient (mitte hanc de pectore curam),

sed non et venisse volent. bella, horrida bella,

et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.

non Simois tibi nec Xanthus nec Dorica castra

defuerint; alius Latio iam partus Achilles,

90

natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno

usquam aberit, cum tu supplex in rebus egenis

quas gentis Italum aut quas non oraveris urbes!

causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris

externique iterum thalami.

95

tu ne cede malis, sed contra audentior ito,

qua tua te Fortuna sinet. via prima salutis

(quod minime reris) Graia pandetur ab urbe.»

 

Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla

horrendas canit ambages antroque remugit,

100

obscuris vera involuens: ea frena furenti

concutit et stimulos sub pectore vertit Apollo.

ut primum cessit furor et rabida ora quierunt,

incipit Aeneas heros: «non ulla laborum,

o virgo, nova mi facies inopinave surgit;

105

omnia praecepi atque animo mecum ante peregi.

unum oro: quando hic inferni ianua regis

dicitur et tenebrosa palus Acheronte refuso,

ire ad conspectum cari genitoris et ora

contingat; doceas iter et sacra ostia pandas.

110

illum ego per flammas et mille sequentia tela

eripui his umeris medioque ex hoste recepi;

ille meum comitatus iter maria omnia mecum

atque omnis pelagique minas caelique ferebat,

invalidus, viris ultra sortemque senectae.

115

quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem,

idem orans mandata dabat. gnatique patrisque,

alma, precor, miserere (potes namque omnia, nec te

nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis),

si potuit manis accersere coniugis Orpheus

120

Threicia fretus cithara fidibusque canoris,

si fratrem Pollux alterna morte redemit

itque reditque viam totiens. quid Thesea, magnum

quid memorem Alciden? et mi genus ab Iove summo.»

 

Talibus orabat dictis arasque tenebat,

125

cum sic orsa loqui vates: «sate sanguine divum,

Tros Anchisiade, facilis descensus Averno:

noctes atque dies patet atri ianua Ditis;

sed revocare gradum superasque evadere ad auras,

hoc opus, hic labor est. pauci, quos aequus amavit

130

Iuppiter aut ardens evexit ad aethera virtus,

dis geniti potuere. tenent media omnia silvae,

Cocytusque sinu labens circumvenit atro.

quod si tantus amor menti, si tanta cupido est

bis Stygios innare lacus, bis nigra videre

135

Tartara, et insano iuvat indulgere labori,

accipe quae peragenda prius. latet arbore opaca

aureus et foliis et lento vimine ramus,

Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis

lucus et obscuris claudunt convallibus umbrae.

140

sed non ante datur telluris operta subire

auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.

hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus

instituit. primo avulso non deficit alter

aureus, et simili frondescit virga metallo.

145

ergo alte vestiga oculis et rite repertum

carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur,

si te fata vocant; aliter non viribus ullis

vincere nec duro poteris convellere ferro.

praeterea iacet exanimum tibi corpus amici

150

(heu nescis) totamque incestat funere classem,

dum consulta petis nostroque in limine pendes.

sedibus hunc refer ante suis et conde sepulcro.

duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.

sic demum lucos Stygis et regna invia vivis

155

aspicies.» dixit, pressoque obmutuit ore.

 

Aeneas maesto defixus lumina vultu

ingreditur linquens antrum, caecosque volutat

eventus animo secum. cui fidus Achates

it comes et paribus curis vestigia figit.

160

multa inter sese vario sermone serebant,

quem socium exanimum vates, quod corpus humandum

diceret. atque illi Misenum in litore sicco,

ut venere, vident indigna morte peremptum,

Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter

165

aere ciere viros Martemque accendere cantu.

Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum

et lituo pugnas insignis obibat et hasta.

postquam illum vita victor spoliavit Achilles,

Dardanio Aeneae sese fortissimus heros

170

addiderat socium, non inferiora secutus.

sed tum, forte cava dum personat aequora concha,

demens, et cantu vocat in certamina divos,

aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,

inter saxa virum spumosa immerserat unda.

175

ergo omnes magno circum clamore fremebant,

praecipue pius Aeneas. tum iussa Sibyllae,

haud mora, festinant flentes aramque sepulcri

congerere arboribus caeloque educere certant.

itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum;

180

procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex

fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur

scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.

 

Nec non Aeneas opera inter talia primus

hortatur socios paribusque accingitur armis.

185

atque haec ipse suo tristi cum corde volutat

aspectans silvam immensam, et sic forte precatur:

«si nunc se nobis ille aureus arbore ramus

ostendat nemore in tanto! quando omnia vere

heu nimium de te vates, Misene, locuta est.»

190

vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae

ipsa sub ora viri caelo venere volantes,

et viridi sedere solo. tum maximus heros

maternas agnovit avis laetusque precatur:

«este duces, o, si qua via est, cursumque per auras

195

derigite in lucos ubi pinguem dives opacat

ramus humum. tuque, o, dubiis ne defice rebus,

diva parens.» sic effatus vestigia pressit

observans quae signa ferant, quo tendere pergant.

pascentes illae tantum prodire volando

200

quantum acie possent oculi servare sequentum.

inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni,

tollunt se celeres liquidumque per aëra lapsae

sedibus optatis gemina super arbore sidunt,

discolor unde auri per ramos aura refulsit.

205

quale solet silvis brumali frigore viscum

fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,

et croceo fetu teretis circumdare truncos,

talis erat species auri frondentis opaca

ilice, sic leni crepitabat brattea vento.

210

corripit Aeneas extemplo avidusque refringit

cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.

 

Nec minus interea Misenum in litore Teucri

flebant et cineri ingrato suprema ferebant.

principio pinguem taedis et robore secto

215

ingentem struxere pyram, cui frondibus atris

intexunt latera et feralis ante cupressos

constituunt, decorantque super fulgentibus armis.

pars calidos latices et aëna undantia flammis

expediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt.

220

fit gemitus. tum membra toro defleta reponunt

purpureasque super vestis, velamina nota,

coniciunt. pars ingenti subiere feretro,

triste ministerium, et subiectam more parentum

aversi tenuere facem. congesta cremantur

225

turea dona, dapes, fuso crateres olivo.

postquam conlapsi cineres et flamma quievit,

reliquias vino et bibulam lavere favillam,

ossaque lecta cado texit Corynaeus aëno.

idem ter socios pura circumtulit unda

230

spargens rore levi et ramo felicis olivae,

lustravitque viros dixitque novissima verba.

at pius Aeneas ingenti mole sepulcrum

imponit suaque arma viro remumque tubamque

monte sub aërio, qui nunc Misenus ab illo

235

dicitur aeternumque tenet per saecula nomen.

 

His actis propere exsequitur praecepta Sibyllae.

spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu,

scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,

quam super haud ullae poterant impune volantes

240

tendere iter pennis: talis sese halitus atris

faucibus effundens supera ad convexa ferebat.

[unde locum Grai dixerunt nomine Aornum.]

quattuor hic primum nigrantis terga iuvencos

constituit frontique invergit vina sacerdos,

245

et summas carpens media inter cornua saetas

ignibus imponit sacris, libamina prima,

voce vocans Hecaten caeloque Ereboque potentem.

supponunt alii cultros tepidumque cruorem

succipiunt pateris. ipse atri velleris agnam

250

Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori

ense ferit, sterilemque tibi, Proserpina, vaccam;

tum Stygio regi nocturnas incohat aras

et solida imponit taurorum viscera flammis,

pingue super oleum fundens ardentibus extis.

255

ecce autem primi sub limina solis et ortus

sub pedibus mugire solum et iuga coepta moveri

silvarum, visaeque canes ululare per umbram

adventante dea. «procul, o procul este, profani,»

conclamat vates, «totoque absistite luco;

260

tuque invade viam vaginaque eripe ferrum:

nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.»

tantum effata furens antro se immisit aperto;

ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.

 

Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes

265

et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late,

sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro

pandere res alta terra et caligine mersas.

 

 

Ibant obscuri sola sub nocte per umbram

perque domos Ditis vacuas et inania regna:

270

quale per incertam lunam sub luce maligna

est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra

Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem.

vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci

Luctus et ultrices posuere cubilia Curae,

275

pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus,

et Metus et malesuada Fames ac turpis Egestas,

terribiles visu formae, Letumque Labosque;

tum consanguineus Leti Sopor et mala mentis

Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum,

280

ferreique Eumenidum thalami et Discordia demens

vipereum crinem vittis innexa cruentis.

in medio ramos annosaque bracchia pandit

ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia vulgo

vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.

285

multaque praeterea variarum monstra ferarum,

Centauri in foribus stabulant Scyllaeque biformes

et centumgeminus Briareus ac belua Lernae

horrendum stridens, flammisque armata Chimaera,

Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.

290

corripit hic subita trepidus formidine ferrum

Aeneas strictamque aciem venientibus offert,

et ni docta comes tenuis sine corpore vitas

admoneat volitare cava sub imagine formae,

inruat et frustra ferro diverberet umbras.

 

295

Hinc via Tartarei quae fert Acherontis ad undas.

turbidus hic caeno vastaque voragine gurges

aestuat atque omnem Cocyto eructat harenam.

portitor has horrendus aquas et flumina servat

terribili squalore Charon, cui plurima mento

300

canities inculta iacet, stant lumina flamma,

sordidus ex umeris nodo dependet amictus.

ipse ratem conto subigit velisque ministrat

et ferruginea subvectat corpora cumba,

iam senior, sed cruda deo viridisque senectus.

305

huc omnis turba ad ripas effusa ruebat,

matres atque viri defunctaque corpora vita

magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,

impositique rogis iuvenes ante ora parentum:

quam multa in silvis autumni frigore primo

310

lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto

quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus

trans pontum fugat et terris immittit apricis.

stabant orantes primi transmittere cursum

tendebantque manus ripae ulterioris amore.

315

navita sed tristis nunc hos nunc accipit illos,

ast alios longe summotos arcet harena.

Aeneas miratus enim motusque tumultu

«dic,» ait, «o virgo, quid vult concursus ad amnem?

quidve petunt animae? vel quo discrimine ripas

320

hae linquunt, illae remis vada livida verrunt?»

olli sic breviter fata est longaeva sacerdos:

«Anchisa generate, deum certissima proles,

Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem,

di cuius iurare timent et fallere numen.

325

haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est;

portitor ille Charon; hi, quos vehit unda, sepulti.

nec ripas datur horrendas et rauca fluenta

transportare prius quam sedibus ossa quierunt.

centum errant annos volitantque haec litora circum;

330

tum demum admissi stagna exoptata revisunt.»

constitit Anchisa satus et vestigia pressit

multa putans sortemque animo miseratus iniquam.

cernit ibi maestos et mortis honore carentis

Leucaspim et Lyciae ductorem classis Oronten,

335

quos simul a Troia ventosa per aequora vectos

obruit Auster, aqua involvens navemque virosque.

 

Ecce gubernator sese Palinurus agebat,

qui Libyco nuper cursu, dum sidera servat,

exciderat puppi mediis effusus in undis.

340

hunc ubi vix multa maestum cognovit in umbra,

sic prior adloquitur: «quis te, Palinure, deorum

eripuit nobis medioque sub aequore mersit?

dic age. namque mihi, fallax haud ante repertus,

hoc uno responso animum delusit Apollo,

345

qui fore te ponto incolumem finisque canebat

venturum Ausonios. en haec promissa fides est?»

ille autem: «neque te Phoebi cortina fefellit,

dux Anchisiade, nec me deus aequore mersit.

namque gubernaclum multa vi forte revulsum,

350

cui datus haerebam custos cursusque regebam,

praecipitans traxi mecum. maria aspera iuro

non ullum pro me tantum cepisse timorem,

quam tua ne spoliata armis, excussa magistro,

deficeret tantis navis surgentibus undis.

355

tris Notus hibernas immensa per aequora noctes

vexit me violentus aqua; vix lumine quarto

prospexi Italiam summa sublimis ab unda.

paulatim adnabam terrae; iam tuta tenebam,

ni gens crudelis madida cum veste gravatum

360

prensantemque uncis manibus capita aspera montis

ferro invasisset praedamque ignara putasset.

nunc me fluctus habet versantque in litore venti.

quod te per caeli iucundum lumen et auras,

per genitorem oro, per spes surgentis Iuli,

365

eripe me his, invicte, malis: aut tu mihi terram

inice, namque potes, portusque require Velinos;

aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix

ostendit (neque enim, credo, sine numine divum

flumina tanta paras Stygiamque innare paludem),

370

da dextram misero et tecum me tolle per undas,

sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.»

talia fatus erat coepit cum talia vates:

«unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido?

tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum

375

Eumenidum aspicies, ripamve iniussus adibis?

desine fata deum flecti sperare precando,

sed cape dicta memor, duri solacia casus.

nam tua finitimi, longe lateque per urbes

prodigiis acti caelestibus, ossa piabunt

380

et statuent tumulum et tumulo sollemnia mittent,

aeternumque locus Palinuri nomen habebit.»

his dictis curae emotae pulsusque parumper

corde dolor tristi; gaudet cognomine terra.

 

Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant.

385

navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda

per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae,

sic prior adgreditur dictis atque increpat ultro:

«quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis,

fare age, quid venias, iam istinc et comprime gressum.

390

umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae:

corpora viva nefas Stygia vectare carina.

nec vero Alciden me sum laetatus euntem

accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque,

dis quamquam geniti atque invicti viribus essent.

395

Tartareum ille manu custodem in vincla petivit

ipsius a solio regis traxitque trementem;

hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.»

quae contra breviter fata est Amphrysia vates:

«nullae hic insidiae tales (absiste moveri),

400

nec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro

aeternum latrans exsanguis terreat umbras,

casta licet patrui servet Proserpina limen.

Troius Aeneas, pietate insignis et armis,

ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.

405

si te nulla movet tantae pietatis imago,

at ramum hunc» (aperit ramum qui veste latebat)

«agnoscas.» tumida ex ira tum corda residunt;

nec plura his. ille admirans venerabile donum

fatalis virgae longo post tempore visum

410

caeruleam advertit puppim ripaeque propinquat.

inde alias animas, quae per iuga longa sedebant,

deturbat laxatque foros; simul accipit alveo

ingentem Aenean. gemuit sub pondere cumba

sutilis et multam accepit rimosa paludem.

415

tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque

informi limo glaucaque exponit in ulva.

 

 

Cerberus haec ingens latratu regna trifauci

personat adverso recubans immanis in antro.

cui vates horrere videns iam colla colubris

420

melle soporatam et medicatis frugibus offam

obicit. ille fame rabida tria guttura pandens

corripit obiectam, atque immania terga resolvit

fusus humi totoque ingens extenditur antro.

occupat Aeneas aditum custode sepulto

425

evaditque celer ripam inremeabilis undae.

 

Continuo auditae voces vagitus et ingens

infantumque animae flentes, in limine primo

quos dulcis vitae exsortis et ab ubere raptos

abstulit atra dies et funere mersit acerbo;

430

hos iuxta falso damnati crimine mortis.

nec vero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes:

quaesitor Minos urnam movet; ille silentum

consiliumque vocat vitasque et crimina discit.

proxima deinde tenent maesti loca, qui sibi letum

435

insontes peperere manu lucemque perosi

proiecere animas. quam vellent aethere in alto

nunc et pauperiem et duros perferre labores!

fas obstat, tristisque palus inamabilis undae

alligat et novies Styx interfusa coercet.

440

Nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem

Lugentes campi; sic illos nomine dicunt.

hic quos durus amor crudeli tabe peredit

secreti celant calles et myrtea circum

silva tegit; curae non ipsa in morte relinquunt.

445

his Phaedram Procrinque locis maestamque Eriphylen

crudelis nati monstrantem vulnera cernit,

Euadnenque et Pasiphaen; his Laodamia

it comes et iuvenis quondam, nunc femina, Caeneus

rursus et in veterem fato revoluta figuram.

450

inter quas Phoenissa recens a vulnere Dido

errabat silva in magna; quam Troius heros

ut primum iuxta stetit agnovitque per umbras

obscuram, qualem primo qui surgere mense

aut videt aut vidisse putat per nubila lunam,

455

demisit lacrimas dulcique adfatus amore est:

«infelix Dido, verus mihi nuntius ergo

venerat exstinctam ferroque extrema secutam?

funeris heu tibi causa fui? per sidera iuro,

per superos et si qua fides tellure sub ima est,

460

invitus, regina, tuo de litore cessi.

sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras,

per loca senta situ cogunt noctemque profundam,

imperiis egere suis; nec credere quivi

hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem.

465

siste gradum teque aspectu ne subtrahe nostro.

quem fugis? extremum fato quod te adloquor hoc est.»

talibus Aeneas ardentem et torva tuentem

lenibat dictis animum lacrimasque ciebat.

illa solo fixos oculos aversa tenebat

470

nec magis incepto vultum sermone movetur

quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.

tandem corripuit sese atque inimica refugit

in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi

respondet curis aequatque Sychaeus amorem.

475

nec minus Aeneas casu percussus iniquo

prosequitur lacrimis longe et miseratur euntem.

 

Inde datum molitur iter. iamque arva tenebant

ultima, quae bello clari secreta frequentant.

hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis

480

Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago,

hic multum fleti ad superos belloque caduci

Dardanidae, quos ille omnis longo ordine cernens

ingemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque,

tris Antenoridas Cererique sacrum Polyboeten,

485

Idaeumque etiam currus, etiam arma tenentem.

circumstant animae dextra laevaque frequentes,

nec vidisse semel satis est; iuvat usque morari

et conferre gradum et veniendi discere causas.

at Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges

490

ut videre virum fulgentiaque arma per umbras,

ingenti trepidare metu; pars vertere terga,

ceu quondam petiere rates, pars tollere vocem

exiguam: inceptus clamor frustratur hiantis.

 

Atque hic Priamiden laniatum corpore toto

495

Deiphobum videt et lacerum crudeliter ora,

ora manusque ambas, populataque tempora raptis

auribus et truncas inhonesto vulnere naris.

vix adeo agnovit pavitantem ac dira tegentem

supplicia, et notis compellat vocibus ultro:

500

«Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri,

quis tam crudelis optavit sumere poenas?

cui tantum de te licuit? mihi fama suprema

nocte tulit fessum vasta te caede Pelasgum

procubuisse super confusae stragis acervum.

505

tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem

constitui et magna manis ter voce vocavi.

nomen et arma locum servant; te, amice, nequivi

conspicere et patria decedens ponere terra.»

ad quae Priamides: «nihil o tibi, amice, relictum;

510

omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris.

sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae

his mersere malis; illa haec monimenta reliquit.

namque ut supremam falsa inter gaudia noctem

egerimus, nosti: et nimium meminisse necesse est.

515

cum fatalis equus saltu super ardua venit

Pergama et armatum peditem gravis attulit alvo,

illa chorum simulans euhantis orgia circum

ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat

ingentem et summa Danaos ex arce vocabat.

520

tum me confectum curis somnoque gravatum

infelix habuit thalamus, pressitque iacentem

dulcis et alta quies placidaeque simillima morti.

egregia interea coniunx arma omnia tectis

emovet, et fidum capiti subduxerat ensem:

525

intra tecta vocat Menelaum et limina pandit,

scilicet id magnum sperans fore munus amanti,

et famam exstingui veterum sic posse malorum.

quid moror? inrumpunt thalamo, comes additus una

hortator scelerum Aeolides. di, talia Grais

530

instaurate, pio si poenas ore reposco.

sed te qui vivum casus, age fare vicissim,

attulerint. pelagine venis erroribus actus

an monitu divum? an quae te fortuna fatigat,

ut tristis sine sole domos, loca turbida, adires?»

 

535

Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis

iam medium aetherio cursu traiecerat axem;

et fors omne datum traherent per talia tempus,

sed comes admonuit breviterque adfata Sibylla est:

«nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas.

540

hic locus est, partis ubi se via findit in ambas:

dextera quae Ditis magni sub moenia tendit,

hac iter Elysium nobis; at laeva malorum

exercet poenas et ad impia Tartara mittit.»

Deiphobus contra: «ne saevi, magna sacerdos;

545

discedam, explebo numerum reddarque tenebris.

i decus, i, nostrum; melioribus utere fatis.»

tantum effatus, et in verbo vestigia torsit.

 

 

Respicit Aeneas subito et sub rupe sinistra

moenia lata videt triplici circumdata muro,

550

quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis,

Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.

porta adversa ingens solidoque adamante columnae,

vis ut nulla virum, non ipsi exscindere bello

caelicolae valeant; stat ferrea turris ad auras,

555

Tisiphoneque sedens palla succincta cruenta

vestibulum exsomnis servat noctesque diesque.

hinc exaudiri gemitus et saeva sonare

verbera, tum stridor ferri tractaeque catenae.

constitit Aeneas strepitumque exterritus hausit.

560

«quae scelerum facies? o virgo, effare; quibusve

urgentur poenis? quis tantus plangor ad auras?»

tum vates sic orsa loqui: «dux inclute Teucrum,

nulli fas casto sceleratum insistere limen;

sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis,

565

ipsa deum poenas docuit perque omnia duxit.

Cnosius haec Rhadamanthus habet durissima regna

castigatque auditque dolos subigitque fateri

quae quis apud superos furto laetatus inani

distulit in seram commissa piacula mortem.

570

continuo sontis ultrix accincta flagello

Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra

intentans anguis vocat agmina saeva sororum.

tum demum horrisono stridentes cardine sacrae

panduntur portae. cernis custodia qualis

575

vestibulo sedeat, facies quae limina servet?

quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra

saevior intus habet sedem. tum Tartarus ipse

bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras

quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.

580

hic genus antiquum Terrae, Titania pubes,

fulmine deiecti fundo volvuntur in imo.

hic et Aloidas geminos immania vidi

corpora, qui manibus magnum rescindere caelum

adgressi superisque Iovem detrudere regnis.

585

vidi et crudelis dantem Salmonea poenas,

dum flammas Iovis et sonitus imitatur Olympi.

quattuor hic invectus equis et lampada quassans

per Graium populos mediaeque per Elidis urbem

ibat ovans, divumque sibi poscebat honorem,

590

demens, qui nimbos et non imitabile fulmen

aere et cornipedum pulsu simularet equorum.

at pater omnipotens densa inter nubila telum

contorsit, non ille faces nec fumea taedis

lumina, praecipitemque immani turbine adegit.

595

nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,

cernere erat, per tota novem cui iugera corpus

porrigitur, rostroque immanis vultur obunco

immortale iecur tondens fecundaque poenis

viscera rimaturque epulis habitatque sub alto

600

pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.

quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?

quos super atra silex iam iam lapsura cadentique

imminet adsimilis; lucent genialibus altis

aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae

605

regifico luxu; Furiarum maxima iuxta

accubat et manibus prohibet contingere mensas,

exsurgitque facem attollens atque intonat ore.

hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat,

pulsatusve parens et fraus innexa clienti,

610

aut qui divitiis soli incubuere repertis

nec partem posuere suis (quae maxima turba est),

quique ob adulterium caesi, quique arma secuti

impia nec veriti dominorum fallere dextras,

inclusi poenam exspectant. ne quaere doceri

615

quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit.

saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum

districti pendent; sedet aeternumque sedebit

infelix Theseus, Phlegyasque miserrimus omnis

admonet et magna testatur voce per umbras:

620

"discite iustitiam moniti et non temnere divos."

vendidit hic auro patriam dominumque potentem

imposuit; fixit leges pretio atque refixit;

hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos:

ausi omnes immane nefas ausoque potiti.

625

non, mihi si linguae centum sint oraque centum,

ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas,

omnia poenarum percurrere nomina possim.»

 

 

Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos,

«sed iam age, carpe viam et susceptum perfice munus;

630

acceleremus» ait; «Cyclopum educta caminis

moenia conspicio atque adverso fornice portas,

haec ubi nos praecepta iubent deponere dona.»

dixerat et pariter gressi per opaca viarum

corripiunt spatium medium foribusque propinquant.

635

occupat Aeneas aditum corpusque recenti

spargit aqua ramumque adverso in limine figit.

 

His demum exactis, perfecto munere divae,

devenere locos laetos et amoena virecta

fortunatorum nemorum sedesque beatas.

640

largior hic campos aether et lumine vestit

purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.

pars in gramineis exercent membra palaestris,

contendunt ludo et fulva luctantur harena;

pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.

645

nec non Threicius longa cum veste sacerdos

obloquitur numeris septem discrimina vocum,

iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.

hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,

magnanimi heroes nati melioribus annis,

650

Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor.

arma procul currusque virum miratur inanis;

stant terra defixae hastae passimque soluti

per campum pascuntur equi. quae gratia currum

armorumque fuit vivis, quae cura nitentis

655

pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.

 

Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam

vescentis laetumque choro paeana canentis

inter odoratum lauris nemus, unde superne

plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.

660

hic manus ob patriam pugnando vulnera passi,

quique sacerdotes casti, dum vita manebat,

quique pii vates et Phoebo digna locuti,

inventas aut qui vitam excoluere per artis

quique sui memores aliquos fecere merendo:

665

omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.

quos circumfusos sic est adfata Sibylla,

Musaeum ante omnis (medium nam plurima turba

hunc habet atque umeris exstantem suspicit altis):

«dicite, felices animae tuque optime vates,

670

quae regio Anchisen, quis habet locus? illius ergo

venimus et magnos Erebi tranavimus amnis.»

atque huic responsum paucis ita reddidit heros:

«nulli certa domus; lucis habitamus opacis,

riparumque toros et prata recentia rivis

675

incolimus. sed vos, si fert ita corde voluntas,

hoc superate iugum, et facili iam tramite sistam.»

dixit, et ante tulit gressum camposque nitentis

desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.

 

 

At pater Anchises penitus convalle virenti

680

inclusas animas superumque ad lumen ituras

lustrabat studio recolens, omnemque suorum

forte recensebat numerum, carosque nepotes

fataque fortunasque virum moresque manusque.

isque ubi tendentem adversum per gramina vidit

685

Aenean, alacris palmas utrasque tetendit,

effusaeque genis lacrimae et vox excidit ore:

«venisti tandem, tuaque exspectata parenti

vicit iter durum pietas? datur ora tueri,

nate, tua et notas audire et reddere voces?

690

sic equidem ducebam animo rebarque futurum

tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit.

quas ego te terras et quanta per aequora vectum

accipio! quantis iactatum, nate, periclis!

quam metui ne quid Libyae tibi regna nocerent!»

695

ille autem: «tua me, genitor, tua tristis imago

saepius occurrens haec limina tendere adegit;

stant sale Tyrrheno classes. da iungere dextram,

da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.»

sic memorans largo fletu simul ora rigabat.

700

ter conatus ibi colo dare bracchia circum;

ter frustra comprensa manus effugit imago,

par levibus ventis volucrique simillima somno.

 

Interea videt Aeneas in valle reducta

seclusum nemus et virgulta sonantia silvae,

705

Lethaeumque domos placidas qui praenatat amnem.

hunc circum innumerae gentes populique volabant:

ac veluti in pratis ubi apes aestate serena

floribus insidunt variis et candida circum

lilia funduntur, strepit omnis murmure campus.

710

horrescit visu subito causasque requirit

inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,

quive viri tanto complerint agmine ripas.

tum pater Anchises: «animae, quibus altera fato

corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam

715

securos latices et longa oblivia potant.

has equidem memorare tibi atque ostendere coram

iampridem, hanc prolem cupio enumerare meorum,

quo magis Italia mecum laetere reperta.»

«o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est

720

sublimis animas iterumque ad tarda reverti

corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?»

«dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo»

suscipit Anchises atque ordine singula pandit.

 

«Principio caelum ac terras camposque liquentis

725

lucentemque globum lunae Titaniaque astra

spiritus intus alit, totamque infusa per artus

mens agitat molem et magno se corpore miscet.

inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum

et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.

730

igneus est ollis vigor et caelestis origo

seminibus, quantum non noxia corpora tardant

terrenique hebetant artus moribundaque membra.

hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras

dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.

735

quin et supremo cum lumine vita reliquit,

non tamen omne malum miseris nec funditus omnes

corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est

multa diu concreta modis inolescere miris.

ergo exercentur poenis veterumque malorum

740

supplicia expendunt: aliae panduntur inanes

suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto

infectum eluitur scelus aut exuritur igni:

quisque suos patimur manis. exinde per amplum

mittimur Elysium et pauci laeta arva tenemus,

745

donec longa dies perfecto temporis orbe

concretam exemit labem, purumque relinquit

aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.

has omnis, ubi mille rotam volvere per annos,

Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,

750

scilicet immemores supera ut convexa revisant

rursus, et incipiant in corpora velle reverti.»

 

Dixerat Anchises natumque unaque Sibyllam

conventus trahit in medios turbamque sonantem,

et tumulum capit unde omnis longo ordine posset

755

adversos legere et venientum discere vultus.

 

«Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur

gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,

inlustris animas nostrumque in nomen ituras,

expediam dictis, et te tua fata docebo.

760

ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta,

proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras

aetherias Italo commixtus sanguine surget,

Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles,

quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx

765

educet silvis regem regumque parentem,

unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.

proximus ille Procas, Troianae gloria gentis,

et Capys et Numitor et qui te nomine reddet

Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis

770

egregius, si umquam regnandam acceperit Albam.

qui iuvenes! quantas ostentant, aspice, viris

atque umbrata gerunt civili tempora quercu!

hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,

hi Collatinas imponent montibus arces,

775

Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque;

haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.

quin et avo comitem sese Mavortius addet

Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater

educet. viden, ut geminae stant vertice cristae

780

et pater ipse suo superum iam signat honore?

en huius, nate, auspiciis illa incluta Roma

imperium terris, animos aequabit Olympo,

septemque una sibi muro circumdabit arces,

felix prole virum: qualis Berecyntia mater

785

invehitur curru Phrygias turrita per urbes

laeta deum partu, centum complexa nepotes,

omnis caelicolas, omnis supera alta tenentis.

huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem

Romanosque tuos. hic Caesar et omnis Iuli

790

progenies magnum caeli ventura sub axem.

hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,

Augustus Caesar, divi genus, aurea condet

saecula qui rursus Latio regnata per arva

Saturno quondam, super et Garamantas et Indos

795

proferet imperium; iacet extra sidera tellus,

extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas

axem umero torquet stellis ardentibus aptum.

huius in adventum iam nunc et Caspia regna

responsis horrent divum et Maeotia tellus,

800

et septemgemini turbant trepida ostia Nili.

nec vero Alcides tantum telluris obivit,

fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi

pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu;

nec qui pampineis victor iuga flectit habenis

805

Liber, agens celso Nysae de vertice tigris.

et dubitamus adhuc virtutem extendere factis,

aut metus Ausonia prohibet consistere terra?

quis procul ille autem ramis insignis olivae

sacra ferens? nosco crinis incanaque menta

810

regis Romani primam qui legibus urbem

fundabit, Curibus parvis et paupere terra

missus in imperium magnum. cui deinde subibit

otia qui rumpet patriae residesque movebit

Tullus in arma viros et iam desueta triumphis

815

agmina. quem iuxta sequitur iactantior Ancus

nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.

vis et Tarquinios reges animamque superbam

ultoris Bruti, fascisque videre receptos?

consulis imperium hic primus saevasque securis

820

accipiet, natosque pater nova bella moventis

ad poenam pulchra pro libertate vocabit,

infelix, utcumque ferent ea facta minores:

vincet amor patriae laudumque immensa cupido.

quin Decios Drusosque procul saevumque securi

825

aspice Torquatum et referentem signa Camillum.

illae autem paribus quas fulgere cernis in armis,

concordes animae nunc et dum nocte prementur,

heu quantum inter se bellum, si lumina vitae

attigerint, quantas acies stragemque ciebunt,

830

aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci

descendens, gener adversis instructus Eois!

ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella

neu patriae validas in viscera vertite viris;

tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,

835

proice tela manu, sanguis meus! -

ille triumphata Capitolia ad alta Corintho

victor aget currum caesis insignis Achivis.

eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas

ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,

840

ultus avos Troiae templa et temerata Minervae.

quis te, magne Cato, tacitum aut te, Cosse, relinquat?

quis Gracchi genus aut geminos, duo fulmina belli,

Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem

Fabricium vel te sulco, Serrane, serentem?

845

quo fessum rapitis, Fabii? tu Maximus ille es,

unus qui nobis cunctando restituis rem.

excudent alii spirantia mollius aera

(credo equidem), vivos ducent de marmore vultus,

orabunt causas melius, caelique meatus

850

describent radio et surgentia sidera dicent:

tu regere imperio populos, Romane, memento

(hae tibi erunt artes), pacique imponere morem,

parcere subiectis et debellare superbos.»

 

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:

855

«aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis

ingreditur victorque viros supereminet omnis.

hic rem Romanam magno turbante tumultu

sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem,

tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.»

860

atque hic Aeneas (una namque ire videbat

egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,

sed frons laeta parum et deiecto lumina vultu)

«quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem?

filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?

865

qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso!

sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.»

tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis:

«o gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum;

ostendent terris hunc tantum fata nec ultra

870

esse sinent. nimium vobis Romana propago

visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.

quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem

campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis

funera, cum tumulum praeterlabere recentem!

875

nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos

in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam

ullo se tantum tellus iactabit alumno.

heu pietas, heu prisca fides invictaque bello

dextera! non illi se quisquam impune tulisset

880

obvius armato, seu cum pedes iret in hostem

seu spumantis equi foderet calcaribus armos.

heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,

tu Marcellus eris. manibus date lilia plenis

purpureos spargam flores animamque nepotis

885

his saltem accumulem donis, et fungar inani

munere.» sic tota passim regione vagantur

aëris in campis latis atque omnia lustrant.

quae postquam Anchises natum per singula duxit

incenditque animum famae venientis amore,

890

exim bella viro memorat quae deinde gerenda,

Laurentisque docet populos urbemque Latini,

et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.

 

 

Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur

cornea, qua veris facilis datur exitus umbris,

895

altera candenti perfecta nitens elephanto,

sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.

his ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam

prosequitur dictis portaque emittit eburna,

ille viam secat ad navis sociosque revisit.

 

900

Tum se ad Caietae recto fert limite portum.

ancora de prora iacitur; stant litore puppes.