BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Publius Vergilius Maro

70 - 19 a. Chr. n.

 

Aeneidos libri XII

 

Textus:

Vergili Maronis Opera

ed. Roger A. B. Mynors

Oxonii 1969

 

___________________________________________________

 

 

 

 

 

Imagines (Vergilius Vaticanus)

 

Liber primus

Arma virumque canit mira virtute potentem

Iunonisque odio disiectas aequore puppes

hospitium Didus, classem sociosque receptos,

utque epulas inter casus regina requirat.

 

Liber secundus

Conticuere omnes. infandos ille labores

deceptamque dolis Troiam patriaeque ruinas

et casus Priami dolet et flagrantia regna

ignibus et mediis raptum deque hoste parentem.

 

Liber tertius

Postquam res Asiae deceptaque Pergama dixit,

tum, Polydore, tuos tumulos, tum Gnosia regna,

Andromachen Helenumque et vasta mole Cyclopas

amissumque patrem Siculis narravit in oris.

 

Liber quartus

At regina gravi Veneris iam carpitur igni

venatusque petit. capitur venatibus ipsa

et taedas, Hymenaee, tuas ad funera vertit,

postquam Anchisiades fatorum est iussa secutus.

 

Liber quintus

Interea Aeneas pelagus iam classe tenebat

ludorumque patris tumulum celebrabat honore.

puppibus ambustis fundavit moenia Acestes

destituitque ratem media Palinurus in unda.

 

Liber sextus

Sic lacrimans tandem Cumarum adlabitur oris

descenditque domus Ditis comitante Sibylla.

agnoscit Troas caesos, agnoscit Achivos,

et docet Anchises venturam ad sidera prolem.

 

Liber septimus

Tu quoque litoribus famam, Caieta, dedisti,

intrat et Aeneas Latium regnumque Latini

foedus agens. Saevit Iuno bellumque lacessit

finitimosque viros Turnumque in proelia mittit.

 

Liber octavus

Dat belli signum Turnus Mezentiaque arma

concivitque duces. tum moenia Pallantea

Aeneas adit Euandri socia agmina quaerens.

arma Venus portat proprio Vulcania nato.

 

Liber nonus

Atque ea diversa dum parte, hic diva Cybebe

puppes esse suas nympharum numina iussit.

Euryali et Nisi caedes et fata canuntur,

fecit et inclusus castris quae funera Turnus.

 

Liber decimus

Panditur interea caelum coetusque deorum.

iam redit Aeneas et Pallas sternitur acer.

eripuit Iuno Turnum Lausoque parentem

adiecit comitem mortis Cythereia proles.

 

Liber undecimus

Oceano interea surgens Aurora videbat

Mezenti ducis exuvias caesosque sodales

et Latium proceres Diomedis dicta referre,

tum qualis pugnae succedat Volsca Camilla.

 

Liber duodecimus

Turnus, ut infractos vidisset et undique caesos,

ultro Anchisiaden bello per foedera poscit,

quae Iuturna parat convellere. sed tamen armis

occidit et pactum liquit cum coniuge regnum.