BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Publius Vergilius Maro

70 - 19 a. Chr. n.

 

Aeneis

 

Liber IV

 

___________________________________________________

 

 

 

Liber quartus

 

At regina gravi iamdudum saucia cura

vulnus alit venis et caeco carpitur igni.

multa viri virtus animo multusque recursat

gentis honos; haerent infixi pectore vultus

5

verbaque nec placidam membris dat cura quietem.

postera Phoebea lustrabat lampade terras

umentemque Aurora polo dimoverat umbram,

cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:

«Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!

10

quis novus hic nostris successit sedibus hospes,

quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!

credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.

degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille

iactatus fatis! quae bella exhausta canebat!

15

si mihi non animo fixum immotumque sederet

ne cui me vinclo vellem sociare iugali,

postquam primus amor deceptam morte fefellit;

si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,

huic uni forsan potui succumbere culpae.

20

Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei

coniugis et sparsos fraterna caede penatis

solus hic inflexit sensus animumque labantem

impulit. agnosco veteris vestigia flammae.

sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat

25

vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,

pallentis umbras Erebo noctemque profundam,

ante, pudor, quam te violo aut tua iura resolvo.

ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores

abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.»

30

sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

 

Anna refert: «o luce magis dilecta sorori,

solane perpetua maerens carpere iuventa

nec dulcis natos Veneris nec praemia noris?

id cinerem aut manis credis curare sepultos?

35

esto: aegram nulli quondam flexere mariti,

non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas

ductoresque alii, quos Africa terra triumphis

dives alit: placitone etiam pugnabis amori?

nec venit in mentem quorum consederis arvis?

40

hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,

et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;

hinc deserta siti regio lateque furentes

Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam

germanique minas?

45

dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda

hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna

coniugio tali! Teucrum comitantibus armis

Punica se quantis attollet gloria rebus!

50

tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis

indulge hospitio causasque innecte morandi,

dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion,

quassataeque rates, dum non tractabile caelum.»

 

 

His dictis impenso animum flammavit amore

55

spemque dedit dubiae menti solvitque pudorem.

principio delubra adeunt pacemque per aras

exquirunt; mactant lectas de more bidentis

legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,

Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.

60

ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido

candentis vaccae media inter cornua fundit,

aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,

instauratque diem donis, pecudumque reclusis

pectoribus inhians spirantia consulit exta.

65

heu, vatum ignarae mentes! quid vota furentem,

quid delubra iuvant? est mollis flamma medullas

interea et tacitum vivit sub pectore vulnus.

uritur infelix Dido totaque vagatur

urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,

70

quam procul incautam nemora inter Cresia fixit

pastor agens telis liquitque volatile ferrum

nescius: illa fuga silvas saltusque peragrat

Dictaeos; haeret lateri letalis harundo.

nunc media Aenean secum per moenia ducit

75

Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam,

incipit effari mediaque in voce resistit;

 

Nunc eadem labente die convivia quaerit,

Iliacosque iterum demens audire labores

exposcit pendetque iterum narrantis ab ore.

80

post ubi digressi, lumenque obscura vicissim

luna premit suadentque cadentia sidera somnos,

sola domo maeret vacua stratisque relictis

incubat. illum absens absentem auditque videtque,

aut gremio Ascanium genitoris imagine capta

85

detinet, infandum si fallere possit amorem.

non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus

exercet portusve aut propugnacula bello

tuta parant: pendent opera interrupta minaeque

murorum ingentes aequataque machina caelo.

 

90

Quam simul ac tali persensit peste teneri

cara Iovis coniunx nec famam obstare furori,

talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:

«egregiam vero laudem et spolia ampla refertis

tuque puerque tuus (magnum et memorabile numen),

95

una dolo divum si femina victa duorum est.

nec me adeo fallit veritam te moenia nostra

suspectas habuisse domos Karthaginis altae.

sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?

quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos

100

exercemus? habes tota quod mente petisti:

ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.

communem hunc ergo populum paribusque regamus

auspiciis; liceat Phrygio servire marito

dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.»

 

105

Olli (sensit enim simulata mente locutam,

quo regnum Italiae Libycas averteret oras)

sic contra est ingressa Venus: «quis talia demens

abnuat aut tecum malit contendere bello?

si modo quod memoras factum fortuna sequatur.

110

sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam

esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,

miscerive probet populos aut foedera iungi.

tu coniunx, tibi fas animum temptare precando.

perge, sequar.» tum sic excepit regia Iuno:

115

«mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat

confieri possit, paucis (adverte) docebo.

venatum Aeneas unaque miserrima Dido

in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus

extulerit Titan radiisque retexerit orbem.

120

his ego nigrantem commixta grandine nimbum,

dum trepidant alae saltusque indagine cingunt,

desuper infundam et tonitru caelum omne ciebo.

diffugient comites et nocte tegentur opaca:

speluncam Dido dux et Troianus eandem

125

devenient. adero et, tua si mihi certa voluntas,

conubio iungam stabili propriamque dicabo.

hic hymenaeus erit.» non adversata petenti

adnuit atque dolis risit Cytherea repertis.

 

Oceanum interea surgens Aurora reliquit.

130

it portis iubare exorto delecta iuventus,

retia rara, plagae, lato venabula ferro,

Massylique ruunt equites et odora canum vis.

reginam thalamo cunctantem ad limina primi

Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro

135

stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.

tandem progreditur magna stipante caterva

Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo;

cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,

aurea purpuream subnectit fibula vestem.

140

nec non et Phrygii comites et laetus Iulus

incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnis

infert se socium Aeneas atque agmina iungit.

qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta

deserit ac Delum maternam invisit Apollo

145

instauratque choros, mixtique altaria circum

Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;

ipse iugis Cynthi graditur mollique fluentem

fronde premit crinem fingens atque implicat auro,

tela sonant umeris: haud illo segnior ibat

150

Aeneas, tantum egregio decus enitet ore.

postquam altos ventum in montis atque invia lustra,

ecce ferae saxi deiectae vertice caprae

decurrere iugis; alia de parte patentis

transmittunt cursu campos atque agmina cervi

155

pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt.

at puer Ascanius mediis in vallibus acri

gaudet equo iamque hos cursu, iam praeterit illos,

spumantemque dari pecora inter inertia votis

optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.

 

160

Interea magno misceri murmure caelum

incipit, insequitur commixta grandine nimbus,

et Tyrii comites passim et Troiana iuventus

Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros

tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.

165

speluncam Dido dux et Troianus eandem

deveniunt. prima et Tellus et pronuba Iuno

dant signum; fulsere ignes et conscius aether

conubiis summoque ulularunt vertice Nymphae.

ille dies primus leti primusque malorum

170

causa fuit; neque enim specie famave movetur

nec iam furtivum Dido meditatur amorem:

coniugium vocat, hoc praetexit nomine culpam.

 

Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes,

Fama, malum qua non aliud velocius ullum:

175

mobilitate viget virisque adquirit eundo,

parva metu primo, mox sese attollit in auras

ingrediturque solo et caput inter nubila condit.

illam Terra parens ira inritata deorum

extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem

180

progenuit pedibus celerem et pernicibus alis,

monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae,

tot vigiles oculi subter (mirabile dictu),

tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris.

nocte volat caeli medio terraeque per umbram

185

stridens, nec dulci declinat lumina somno;

luce sedet custos aut summi culmine tecti

turribus aut altis, et magnas territat urbes,

tam ficti pravique tenax quam nuntia veri.

haec tum multiplici populos sermone replebat

190

gaudens, et pariter facta atque infecta canebat:

venisse Aenean Troiano sanguine cretum,

cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;

nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere

regnorum immemores turpique cupidine captos.

195

haec passim dea foeda virum diffundit in ora.

protinus ad regem cursus detorquet Iarban

incenditque animum dictis atque aggerat iras.

 

Hic Hammone satus rapta Garamantide nympha

templa Iovi centum latis immania regnis,

200

centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem,

excubias divum aeternas, pecudumque cruore

pingue solum et variis florentia limina sertis.

isque amens animi et rumore accensus amaro

dicitur ante aras media inter numina divum

205

multa Iovem manibus supplex orasse supinis:

«Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis

gens epulata toris Lenaeum libat honorem,

aspicis haec? an te, genitor, cum fulmina torques

nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes

210

terrificant animos et inania murmura miscent?

femina, quae nostris errans in finibus urbem

exiguam pretio posuit, cui litus arandum

cuique loci leges dedimus, conubia nostra

reppulit ac dominum Aenean in regna recepit.

215

et nunc ille Paris cum semiviro comitatu,

Maeonia mentum mitra crinemque madentem

subnexus, rapto potitur: nos munera templis

quippe tuis ferimus famamque fovemus inanem.»

 

Talibus orantem dictis arasque tenentem

220

audiit Omnipotens, oculosque ad moenia torsit

regia et oblitos famae melioris amantis.

tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:

«vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis

Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc

225

exspectat fatisque datas non respicit urbes,

adloquere et celeris defer mea dicta per auras.

non illum nobis genetrix pulcherrima talem

promisit Graiumque ideo bis vindicat armis;

sed fore qui gravidam imperiis belloque frementem

230

Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri

proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.

si nulla accendit tantarum gloria rerum

nec super ipse sua molitur laude laborem,

Ascanione pater Romanas invidet arces?

235

quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur

nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?

naviget! haec summa est, hic nostri nuntius esto.»

 

Dixerat. ille patris magni parere parabat

imperio; et primum pedibus talaria nectit

240

aurea, quae sublimem alis sive aequora supra

seu terram rapido pariter cum flamine portant.

tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco

pallentis, alias sub Tartara tristia mittit,

dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.

245

illa fretus agit ventos et turbida tranat

nubila. iamque volans apicem et latera ardua cernit

Atlantis duri caelum qui vertice fulcit,

Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris

piniferum caput et vento pulsatur et imbri,

250

nix umeros infusa tegit, tum flumina mento

praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.

hic primum paribus nitens Cyllenius alis

constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas

misit avi similis, quae circum litora, circum

255

piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.

haud aliter terras inter caelumque volabat

litus harenosum ad Libyae, ventosque secabat

materno veniens ab avo Cyllenia proles.

 

Ut primum alatis tetigit magalia plantis,

260

Aenean fundantem arces ac tecta novantem

conspicit. atque illi stellatus iaspide fulva

ensis erat Tyrioque ardebat murice laena

demissa ex umeris, dives quae munera Dido

fecerat, et tenui telas discreverat auro.

265

continuo invadit: «tu nunc Karthaginis altae

fundamenta locas pulchramque uxorius urbem

exstruis? heu, regni rerumque oblite tuarum!

ipse deum tibi me claro demittit Olympo

regnator, caelum et terras qui numine torquet,

270

ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras:

quid struis? aut qua spe Libycis teris otia terris?

si te nulla movet tantarum gloria rerum

[nec super ipse tua moliris laude laborem,]

Ascanium surgentem et spes heredis Iuli

275

respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus

debetur.» tali Cyllenius ore locutus

mortalis visus medio sermone reliquit

et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.

 

At vero Aeneas aspectu obmutuit amens,

280

arrectaeque horrore comae et vox faucibus haesit.

ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,

attonitus tanto monitu imperioque deorum.

heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem

audeat adfatu? quae prima exordia sumat?

285

atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc

in partisque rapit varias perque omnia versat.

haec alternanti potior sententia visa est:

Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,

classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,

290

arma parent et quae rebus sit causa novandis

dissimulent; sese interea, quando optima Dido

nesciat et tantos rumpi non speret amores,

temptaturum aditus et quae mollissima fandi

tempora, quis rebus dexter modus. ocius omnes

295

imperio laeti parent et iussa facessunt.

 

 

At regina dolos (quis fallere possit amantem?)

praesensit, motusque excepit prima futuros

omnia tuta timens. eadem impia Fama furenti

detulit armari classem cursumque parari.

300

saevit inops animi totamque incensa per urbem

bacchatur, qualis commotis excita sacris

Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho

orgia nocturnusque vocat clamore Cithaeron.

tandem his Aenean compellat vocibus ultro:

305

«dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum

posse nefas tacitusque mea decedere terra?

nec te noster amor nec te data dextera quondam

nec moritura tenet crudeli funere Dido?

quin etiam hiberno moliri sidere classem

310

et mediis properas Aquilonibus ire per altum,

crudelis? quid, si non arva aliena domosque

ignotas peteres, et Troia antiqua maneret,

Troia per undosum peteretur classibus aequor?

mene fugis? per ego has lacrimas dextramque tuam te

315

(quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui),

per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,

si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam

dulce meum, miserere domus labentis et istam,

oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.

320

te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni

odere, infensi Tyrii; te propter eundem

exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam,

fama prior. cui me moribundam deseris hospes

(hoc solum nomen quoniam de coniuge restat)?

325

quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater

destruat aut captam ducat Gaetulus Iarbas?

saltem si qua mihi de te suscepta fuisset

ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula

luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,

330

non equidem omnino capta ac deserta viderer.»

 

Dixerat. ille Iovis monitis immota tenebat

lumina et obnixus curam sub corde premebat.

tandem pauca refert: «ego te, quae plurima fando

enumerare vales, numquam, regina, negabo

335

promeritam, nec me meminisse pigebit Elissae

dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.

pro re pauca loquar. neque ego hanc abscondere furto

speravi (ne finge) fugam, nec coniugis umquam

praetendi taedas aut haec in foedera veni.

340

me si fata meis paterentur ducere vitam

auspiciis et sponte mea componere curas,

urbem Troianam primum dulcisque meorum

reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,

et recidiva manu posuissem Pergama victis.

345

sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,

Italiam Lyciae iussere capessere sortes;

hic amor, haec patria est. si te Karthaginis arces

Phoenissam Libycaeque aspectus detinet urbis,

quae tandem Ausonia Teucros considere terra

350

invidia est? et nos fas extera quaerere regna.

me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris

nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,

admonet in somnis et turbida terret imago;

me puer Ascanius capitisque iniuria cari,

355

quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.

nunc etiam interpres divum Iove missus ab ipso

(testor utrumque caput) celeris mandata per auras

detulit: ipse deum manifesto in lumine vidi

intrantem muros vocemque his auribus hausi.

360

desine meque tuis incendere teque querelis;

Italiam non sponte sequor.»

 

Talia dicentem iamdudum aversa tuetur

huc illuc volvens oculos totumque pererrat

luminibus tacitis et sic accensa profatur:

365

«nec tibi diva parens generis nec Dardanus auctor,

perfide, sed duris genuit te cautibus horrens

Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.

nam quid dissimulo aut quae me ad maiora reservo?

num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit?

370

num lacrimas victus dedit aut miseratus amantem est?

quae quibus anteferam? iam iam nec maxima Iuno

nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.

nusquam tuta fides. eiectum litore, egentem

excepi et regni demens in parte locavi.

375

amissam classem, socios a morte reduxi

(heu furiis incensa feror!): nunc augur Apollo,

nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso

interpres divum fert horrida iussa per auras.

scilicet is superis labor est, ea cura quietos

380

sollicitat. neque te teneo neque dicta refello:

i, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.

spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,

supplicia hausurum scopulis et nomine Dido

saepe vocaturum. sequar atris ignibus absens

385

et, cum frigida mors anima seduxerit artus,

omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, poenas.

audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos.»

his medium dictis sermonem abrumpit et auras

aegra fugit seque ex oculis avertit et aufert,

390

linquens multa metu cunctantem et multa parantem

dicere. suscipiunt famulae conlapsaque membra

marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.

 

At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem

solando cupit et dictis avertere curas,

395

multa gemens magnoque animum labefactus amore

iussa tamen divum exsequitur classemque revisit.

tum vero Teucri incumbunt et litore celsas

deducunt toto navis. natat uncta carina,

frondentisque ferunt remos et robora silvis

400

infabricata fugae studio.

migrantis cernas totaque ex urbe ruentis:

ac velut ingentem formicae farris acervum

cum populant hiemis memores tectoque reponunt,

it nigrum campis agmen praedamque per herbas

405

convectant calle angusto; pars grandia trudunt

obnixae frumenta umeris, pars agmina cogunt

castigantque moras, opere omnis semita fervet.

quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus,

quosve dabas gemitus, cum litora fervere late

410

prospiceres arce ex summa, totumque videres

misceri ante oculos tantis clamoribus aequor!

improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis!

ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando

cogitur et supplex animos summittere amori,

415

ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.

 

«Anna, vides toto properari litore circum:

undique convenere; vocat iam carbasus auras,

puppibus et laeti nautae imposuere coronas.

hunc ego si potui tantum sperare dolorem,

420

et perferre, soror, potero. miserae hoc tamen unum

exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille

te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;

sola viri mollis aditus et tempora noras.

i, soror, atque hostem supplex adfare superbum:

425

non ego cum Danais Troianam exscindere gentem

Aulide iuravi classemve ad Pergama misi,

nec patris Anchisae cinerem manisve revelli:

cur mea dicta negat duras demittere in auris?

quo ruit? extremum hoc miserae det munus amanti:

430

exspectet facilemque fugam ventosque ferentis.

non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,

nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat:

tempus inane peto, requiem spatiumque furori,

dum mea me victam doceat fortuna dolere.

435

extremam hanc oro veniam (miserere sororis),

quam mihi cum dederit cumulatam morte remittam.»

 

Talibus orabat, talisque miserrima fletus

fertque refertque soror. sed nullis ille movetur

fletibus aut voces ullas tractabilis audit;

440

fata obstant placidasque viri deus obstruit auris.

ac velut annoso validam cum robore quercum

Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc

eruere inter se certant; it stridor, et altae

consternunt terram concusso stipite frondes;

445

ipsa haeret scopulis et quantum vertice ad auras

aetherias, tantum radice in Tartara tendit:

haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros

tunditur, et magno persentit pectore curas;

mens immota manet, lacrimae volvuntur inanes.

 

450

Tum vero infelix fatis exterrita Dido

mortem orat; taedet caeli convexa tueri.

quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,

vidit, turicremis cum dona imponeret aris,

(horrendum dictu) latices nigrescere sacros

455

fusaque in obscenum se vertere vina cruorem;

hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.

praeterea fuit in tectis de marmore templum

coniugis antiqui, miro quod honore colebat,

velleribus niveis et festa fronde revinctum:

460

hinc exaudiri voces et verba vocantis

visa viri, nox cum terras obscura teneret,

solaque culminibus ferali carmine bubo

saepe queri et longas in fletum ducere voces;

multaque praeterea vatum praedicta priorum

465

terribili monitu horrificant. agit ipse furentem

in somnis ferus Aeneas, semperque relinqui

sola sibi, semper longam incomitata videtur

ire viam et Tyrios deserta quaerere terra,

Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus

470

et solem geminum et duplices se ostendere Thebas,

aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes,

armatam facibus matrem et serpentibus atris

cum fugit ultricesque sedent in limine Dirae.

 

Ergo ubi concepit furias evicta dolore

475

decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque

exigit, et maestam dictis adgressa sororem

consilium vultu tegit ac spem fronte serenat:

«inveni, germana, viam (gratare sorori)

quae mihi reddat eum vel eo me solvat amantem.

480

Oceani finem iuxta solemque cadentem

ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas

axem umero torquet stellis ardentibus aptum:

hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,

Hesperidum templi custos, epulasque draconi

485

quae dabat et sacros servabat in arbore ramos,

spargens umida mella soporiferumque papaver.

haec se carminibus promittit solvere mentes

quas velit, ast aliis duras immittere curas,

sistere aquam fluviis et vertere sidera retro,

490

nocturnosque movet Manis: mugire videbis

sub pedibus terram et descendere montibus ornos.

testor, cara, deos et te, germana, tuumque

dulce caput, magicas invitam accingier artis.

tu secreta pyram tecto interiore sub auras

495

erige, et arma viri thalamo quae fixa reliquit

impius exuviasque omnis lectumque iugalem,

quo perii, super imponas: abolere nefandi

cuncta viri monimenta iuvat monstratque sacerdos.»

haec effata silet, pallor simul occupat ora.

500

non tamen Anna novis praetexere funera sacris

germanam credit, nec tantos mente furores

concipit aut graviora timet quam morte Sychaei.

ergo iussa parat.

 

At regina, pyra penetrali in sede sub auras

505

erecta ingenti taedis atque ilice secta,

intenditque locum sertis et fronde coronat

funerea; super exuvias ensemque relictum

effigiemque toro locat haud ignara futuri.

stant arae circum et crinis effusa sacerdos

510

ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque

tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.

sparserat et latices simulatos fontis Averni,

falcibus et messae ad lunam quaeruntur aënis

pubentes herbae nigri cum lacte veneni;

515

quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus

et matri praereptus amor.

ipsa mola manibusque piis altaria iuxta

unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,

testatur moritura deos et conscia fati

520

sidera; tum, si quod non aequo foedere amantis

curae numen habet iustumque memorque, precatur.

 

Nox erat et placidum carpebant fessa soporem

corpora per terras, silvaeque et saeva quierant

aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu,

525

cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres,

quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis

rura tenent, somno positae sub nocte silenti.

[lenibant curas et corda oblita laborum.]

at non infelix animi Phoenissa, neque umquam

530

solvitur in somnos oculisve aut pectore noctem

accipit: ingeminant curae rursusque resurgens

saevit amor magnoque irarum fluctuat aestu.

sic adeo insistit secumque ita corde volutat:

«en, quid ago? rursusne procos inrisa priores

535

experiar, Nomadumque petam conubia supplex,

quos ego sim totiens iam dedignata maritos?

Iliacas igitur classis atque ultima Teucrum

iussa sequar? quiane auxilio iuvat ante levatos

et bene apud memores veteris stat gratia facti?

540

quis me autem, fac velle, sinet ratibusue superbis

invisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum

Laomedonteae sentis periuria gentis?

quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantis?

an Tyriis omnique manu stipata meorum

545

inferar et, quos Sidonia vix urbe revelli,

rursus agam pelago et ventis dare vela iubebo?

quin morere ut merita es, ferroque averte dolorem.

tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem

his, germana, malis oneras atque obicis hosti.

550

non licuit thalami expertem sine crimine vitam

degere more ferae, talis nec tangere curas;

non servata fides cineri promissa Sychaeo.»

 

Tantos illa suo rumpebat pectore questus:

Aeneas celsa in puppi iam certus eundi

555

carpebat somnos rebus iam rite paratis.

huic se forma dei vultu redeuntis eodem

obtulit in somnis rursusque ita visa monere est,

omnia Mercurio similis, vocemque coloremque

et crinis flavos et membra decora iuventa:

560

«nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,

nec quae te circum stent deinde pericula cernis,

demens, nec Zephyros audis spirare secundos?

illa dolos dirumque nefas in pectore versat

certa mori, variosque irarum concitat aestus.

565

non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?

iam mare turbari trabibus saevasque videbis

conlucere faces, iam fervere litora flammis,

si te his attigerit terris Aurora morantem.

heia age, rumpe moras. varium et mutabile semper

570

femina.» sic fatus nocti se immiscuit atrae.

 

Tum vero Aeneas subitis exterritus umbris

corripit e somno corpus sociosque fatigat

praecipitis: «vigilate, viri, et considite transtris;

solvite vela citi. deus aethere missus ab alto

575

festinare fugam tortosque incidere funis

ecce iterum instimulat. sequimur te, sancte deorum,

quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.

adsis o placidusque iuves et sidera caelo

dextra feras.» dixit vaginaque eripit ensem

580

fulmineum strictoque ferit retinacula ferro.

idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;

litora deseruere, latet sub classibus aequor,

adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

 

 

Et iam prima novo spargebat lumine terras

585

Tithoni croceum linquens Aurora cubile.

regina e speculis ut primam albescere lucem

vidit et aequatis classem procedere velis,

litoraque et vacuos sensit sine remige portus,

terque quaterque manu pectus percussa decorum

590

flaventisque abscissa comas «pro Iuppiter! ibit

hic,» ait «et nostris inluserit advena regnis?

non arma expedient totaque ex urbe sequentur,

diripientque rates alii navalibus? ite,

ferte citi flammas, date tela, impellite remos!

595

quid loquor? aut ubi sum? quae mentem insania mutat?

infelix Dido, nunc te facta impia tangunt?

tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque,

quem secum patrios aiunt portare penatis,

quem subiisse umeris confectum aetate parentem!

600

non potui abreptum divellere corpus et undis

spargere? non socios, non ipsum absumere ferro

Ascanium patriisque epulandum ponere mensis?

verum anceps pugnae fuerat fortuna. fuisset:

quem metui moritura? faces in castra tulissem

605

implessemque foros flammis natumque patremque

cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem.

Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,

tuque harum interpres curarum et conscia Iuno,

nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes

610

et Dirae ultrices et di morientis Elissae,

accipite haec, meritumque malis advertite numen

et nostras audite preces. si tangere portus

infandum caput ac terris adnare necesse est,

et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret,

615

at bello audacis populi vexatus et armis,

finibus extorris, complexu avulsus Iuli

auxilium imploret videatque indigna suorum

funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae

tradiderit, regno aut optata luce fruatur,

620

sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena.

haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.

tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum

exercete odiis, cinerique haec mittite nostro

munera. nullus amor populis nec foedera sunto.

625

exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor

qui face Dardanios ferroque sequare colonos,

nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.

litora litoribus contraria, fluctibus undas

imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque.»

 

630

Haec ait, et partis animum versabat in omnis,

invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.

tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei,

namque suam patria antiqua cinis ater habebat:

«Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem:

635

dic corpus properet fluviali spargere lympha,

et pecudes secum et monstrata piacula ducat.

sic veniat, tuque ipsa pia tege tempora vitta.

sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,

perficere est animus finemque imponere curis

640

Dardaniique rogum capitis permittere flammae.»

sic ait. illa gradum studio celebrabat anili.

 

 

At trepida et coeptis immanibus effera Dido

sanguineam volvens aciem, maculisque trementis

interfusa genas et pallida morte futura,

645

interiora domus inrumpit limina et altos

conscendit furibunda rogos ensemque recludit

Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.

hic, postquam Iliacas vestis notumque cubile

conspexit, paulum lacrimis et mente morata

650

incubuitque toro dixitque novissima verba:

«dulces exuviae, dum fata deusque sinebat,

accipite hanc animam meque his exsolvite curis.

vixi et quem dederat cursum Fortuna peregi,

et nunc magna mei sub terras ibit imago.

655

urbem praeclaram statui, mea moenia vidi,

ulta virum poenas inimico a fratre recepi,

felix, heu nimium felix, si litora tantum

numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.»

dixit, et os impressa toro «moriemur inultae,

660

sed moriamur» ait. «sic, sic iuvat ire sub umbras.

hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto

Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.»

dixerat, atque illam media inter talia ferro

conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore

665

spumantem sparsasque manus. it clamor ad alta

atria: concussam bacchatur Fama per urbem.

 

 

lamentis gemituque et femineo ululatu

tecta fremunt, resonat magnis plangoribus aether,

non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis

670

Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes

culmina perque hominum volvantur perque deorum.

 

Audiit exanimis trepidoque exterrita cursu

unguibus ora soror foedans et pectora pugnis

per medios ruit, ac morientem nomine clamat:

675

«hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas?

hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?

quid primum deserta querar? comitemne sororem

sprevisti moriens? eadem me ad fata vocasses,

idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset.

680

his etiam struxi manibus patriosque vocavi

voce deos, sic te ut posita, crudelis, abessem?

exstinxti te meque, soror, populumque patresque

Sidonios urbemque tuam. date, vulnera lymphis

abluam et, extremus si quis super halitus errat,

685

ore legam.» sic fata gradus evaserat altos,

semianimemque sinu germanam amplexa fovebat

cum gemitu atque atros siccabat veste cruores.

illa gravis oculos conata attollere rursus

deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.

690

ter sese attollens cubitoque adnixa levavit,

ter revoluta toro est oculisque errantibus alto

quaesivit caelo lucem ingemuitque reperta.

 

Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem

difficilisque obitus Irim demisit Olympo

695

quae luctantem animam nexosque resolveret artus.

nam quia nec fato merita nec morte peribat,

sed misera ante diem subitoque accensa furore,

nondum illi flavum Proserpina vertice crinem

abstulerat Stygioque caput damnaverat Orco.

700

ergo Iris croceis per caelum roscida pennis

mille trahens varios adverso sole colores

devolat et supra caput astitit. «hunc ego Diti

sacrum iussa fero teque isto corpore solvo»:

sic ait et dextra crinem secat, omnis et una

705

dilapsus calor atque in ventos vita recessit.