BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Publius Vergilius Maro

70 - 19 a. Chr. n.

 

Aeneis

 

Liber II

 

___________________________________________________

 

 

 

Liber secundus

 

Conticuere omnes intentique ora tenebant;

inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:

 

Infandum, regina, iubes renovare dolorem,

Troianas ut opes et lamentabile regnum

5

eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi

et quorum pars magna fui. quis talia fando

Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi

temperet a lacrimis? et iam nox umida caelo

praecipitat suadentque cadentia sidera somnos.

10

sed si tantus amor casus cognoscere nostros

et breviter Troiae supremum audire laborem,

quamquam animus meminisse horret luctuque refugit,

incipiam. fracti bello fatisque repulsi

ductores Danaum tot iam labentibus annis

15

instar montis equum divina Palladis arte

aedificant, sectaque intexunt abiete costas;

votum pro reditu simulant; ea fama vagatur.

huc delecta virum sortiti corpora furtim

includunt caeco lateri penitusque cavernas

20

ingentis uterumque armato milite complent.

 

Est in conspectu Tenedos, notissima fama

insula, dives opum Priami dum regna manebant,

nunc tantum sinus et statio male fida carinis:

huc se provecti deserto in litore condunt;

25

nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas.

ergo omnis longo solvit se Teucria luctu;

panduntur portae, iuvat ire et Dorica castra

desertosque videre locos litusque relictum:

hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles;

30

classibus hic locus, hic acie certare solebant.

pars stupet innuptae donum exitiale Minervae

et molem mirantur equi; primusque Thymoetes

duci intra muros hortatur et arce locari,

sive dolo seu iam Troiae sic fata ferebant.

35

at Capys, et quorum melior sententia menti,

aut pelago Danaum insidias suspectaque dona

praecipitare iubent subiectisque urere flammis,

aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.

scinditur incertum studia in contraria vulgus.

 

40

Primus ibi ante omnis magna comitante caterva

Laocoon ardens summa decurrit ab arce,

et procul «o miseri, quae tanta insania, cives?

creditis avectos hostis? aut ulla putatis

dona carere dolis Danaum? sic notus Ulixes?

45

aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,

aut haec in nostros fabricata est machina muros,

inspectura domos venturaque desuper urbi,

aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri.

quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.»

50

sic fatus validis ingentem viribus hastam

in latus inque feri curvam compagibus alvum

contorsit. stetit illa tremens, uteroque recusso

insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.

et, si fata deum, si mens non laeva fuisset,

55

impulerat ferro Argolicas foedare latebras,

Troiaque nunc staret, Priamique arx alta maneres.

 

Ecce, manus iuvenem interea post terga revinctum

pastores magno ad regem clamore trahebant

Dardanidae, qui se ignotum venientibus ultro,

60

hoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achivis,

obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus,

seu versare dolos seu certae occumbere morti.

undique visendi studio Troiana iuventus

circumfusa ruit certantque inludere capto.

65

accipe nunc Danaum insidias et crimine ab uno

disce omnis.

 

Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis

constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit,

«heu, quae nunc tellus,» inquit, «quae me aequora possunt

70

accipere? aut quid iam misero mihi denique restat,

cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi

Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?»

quo gemitu conversi animi compressus et omnis

impetus. hortamur fari quo sanguine cretus,

75

quidve ferat; memoret quae sit fiducia capto.

[Ille haec deposita tandem formidine fatur:]

 

«Cuncta equidem tibi, rex, fuerit quodcumque, fatebor

vera,» inquit; «neque me Argolica de gente negabo.

hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem

80

finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.

fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris

Belidae nomen Palamedis et incluta fama

gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi

insontem infando indicio, quia bella vetabat,

85

demisere neci, nunc cassum lumine lugent:

illi me comitem et consanguinitate propinquum

pauper in arma pater primis huc misit ab annis.

dum stabat regno incolumis regumque vigebat

conciliis, et nos aliquod nomenque decusque

90

gessimus. invidia postquam pellacis Ulixi

(haud ignota loquor) superis concessit ab oris,

adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam

et casum insontis mecum indignabar amici.

nec tacui demens et me, fors si qua tulisset,

95

si patrios umquam remeassem victor ad Argos,

promisi ultorem et verbis odia aspera movi.

hinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulixes

criminibus terrere novis, hinc spargere voces

in vulgum ambiguas et quaerere conscius arma.

100

nec requievit enim, donec Calchante ministro -

sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo,

quidve moror? si omnis uno ordine habetis Achivos,

idque audire sat est, iamdudum sumite poenas:

hoc Ithacus velit et magno mercentur Atridae.»

 

105

Tum vero ardemus scitari et quaerere causas,

ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.

prosequitur pavitans et ficto pectore fatur:

 

«Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta

moliri et longo fessi discedere bello;

110

fecissentque utinam! saepe illos aspera ponti

interclusit hiems et terruit Auster euntis.

praecipue cum iam hic trabibus contextus acernis

staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.

suspensi Eurypylum scitatum oracula Phoebi

115

mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:

"sanguine placastis ventos et virgine caesa,

cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras;

sanguine quaerendi reditus animaque litandum

Argolica." vulgi quae vox ut venit ad auris,

120

obstipuere animi gelidusque per ima cucurrit

ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.

hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu

protrahit in medios; quae sint ea numina divum

flagitat. et mihi iam multi crudele canebant

125

artificis scelus, et taciti ventura videbant.

bis quinos silet ille dies tectusque recusat

prodere voce sua quemquam aut opponere morti.

vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus,

composito rumpit vocem et me destinat arae.

130

adsensere omnes et, quae sibi quisque timebat,

unius in miseri exitium conversa tulere.

iamque dies infanda aderat; mihi sacra parari

et salsae fruges et circum tempora vittae.

eripui, fateor, leto me et vincula rupi,

135

limosoque lacu per noctem obscurus in ulva

delitui dum vela darent, si forte dedissent.

nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi

nec dulcis natos exoptatumque parentem,

quos illi fors et poenas ob nostra reposcent

140

effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.

quod te per superos et conscia numina veri,

per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam

intemerata fides, oro, miserere laborum

tantorum, miserere animi non digna ferentis.»

 

145

His lacrimis vitam damus et miserescimus ultro.

ipse viro primus manicas atque arta levari

vincla iubet Priamus dictisque ita fatur amicis:

«quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios

(noster eris) mihique haec edissere vera roganti:

150

quo molem hanc immanis equi statuere? quis auctor?

quidve petunt? quae religio? aut quae machina belli?»

dixerat. ille dolis instructus et arte Pelasga

sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:

«vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum

155

testor numen,» ait, «vos arae ensesque nefandi,

quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi:

fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,

fas odisse viros atque omnia ferre sub auras,

si qua tegunt, teneor patriae nec legibus ullis.

160

tu modo promissis maneas servataque serves

Troia fidem, si vera feram, si magna rependam.

omnis spes Danaum et coepti fiducia belli

Palladis auxiliis semper stetit. impius ex quo

Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,

165

fatale adgressi sacrato avellere templo

Palladium caesis summae custodibus arcis,

corripuere sacram effigiem manibusque cruentis

virgineas ausi divae contingere vittas,

ex illo fluere ac retro sublapsa referri

170

spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens.

nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.

vix positum castris simulacrum: arsere coruscae

luminibus flammae arrectis, salsusque per artus

sudor iit, terque ipsa solo (mirabile dictu)

175

emicuit parmamque ferens hastamque trementem.

extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas,

nec posse Argolicis exscindi Pergama telis

omina ni repetant Argis numenque reducant

quod pelago et curvis secum avexere carinis.

180

et nunc quod patrias vento petiere Mycenas,

arma deosque parant comites pelagoque remenso

improvisi aderunt; ita digerit omina Calchas.

hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso

effigiem statuere, nefas quae triste piaret.

185

hanc tamen immensam Calchas attollere molem

roboribus textis caeloque educere iussit,

ne recipi portis aut duci in moenia posset,

neu populum antiqua sub religione tueri.

nam si vestra manus violasset dona Minervae,

190

tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum

convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum;

sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,

ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello

venturam, et nostros ea fata manere nepotes.»

 

195

Talibus insidiis periurique arte Sinonis

credita res, captique dolis lacrimisque coactis

quos neque Tydides nec Larisaeus Achilles,

non anni domuere decem, non mille carinae.

 

 

Hic aliud maius miseris multoque tremendum

200

obicitur magis atque improvida pectora turbat.

Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,

sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.

ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta

(horresco referens) immensis orbibus angues

205

incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt;

pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque

sanguineae superant undas, pars cetera pontum

pone legit sinuatque immensa volumine terga.

fit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant

210

ardentisque oculos suffecti sanguine et igni

sibila lambebant linguis vibrantibus ora.

diffugimus visu exsangues. illi agmine certo

Laocoonta petunt; et primum parva duorum

corpora natorum serpens amplexus uterque

215

implicat et miseros morsu depascitur artus;

post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem

corripiunt spirisque ligant ingentibus; et iam

bis medium amplexi, bis collo squamea circum

terga dati superant capite et cervicibus altis.

220

ille simul manibus tendit divellere nodos

perfusus sanie vittas atroque veneno,

clamores simul horrendos ad sidera tollit:

qualis mugitus, fugit cum saucius aram

taurus et incertam excussit cervice securim.

225

at gemini lapsu delubra ad summa dracones

effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem,

sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.

tum vero tremefacta novus per pectora cunctis

insinuat pavor, et scelus expendisse merentem

230

Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur

laeserit et tergo sceleratam intorserit hastam.

ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae

numina conclamant.

 

Dividimus muros et moenia pandimus urbis.

235

accingunt omnes operi pedibusque rotarum

subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo

intendunt; scandit fatalis machina muros

feta armis. pueri circum innuptaeque puellae

sacra canunt funemque manu contingere gaudent;

240

illa subit mediaeque minans inlabitur urbi.

o patria, o divum domus Ilium et incluta bello

moenia Dardanidum! quater ipso in limine portae

substitit atque utero sonitum quater arma dedere;

instamus tamen immemores caecique furore

245

et monstrum infelix sacrata sistimus arce.

tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris

ora dei iussu non umquam credita Teucris.

nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset

ille dies, festa velamus fronde per urbem.

 

 

250

Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox

involvens umbra magna terramque polumque

Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri

conticuere; sopor fessos complectitur artus.

et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat

255

a Tenedo tacitae per amica silentia lunae

litora nota petens, flammas cum regia puppis

extulerat, fatisque deum defensus iniquis

inclusos utero Danaos et pinea furtim

laxat claustra Sinon. illos patefactus ad auras

260

reddit equus laetique cavo se robore promunt

Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Ulixes,

demissum lapsi per funem, Acamasque Thoasque

Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon

et Menelaus et ipse doli fabricator Epeos.

265

invadunt urbem somno vinoque sepultam;

caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis

accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.

 

 

Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris

incipit et dono divum gratissima serpit.

270

in somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector

visus adesse mihi largosque effundere fletus,

raptatus bigis ut quondam, aterque cruento

pulvere perque pedes traiectus lora tumentis.

ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo

275

Hectore qui redit exuvias indutus Achilli

vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis!

squalentem barbam et concretos sanguine crinis

vulneraque illa gerens, quae circum plurima muros

accepit patrios. ultro flens ipse videbar

280

compellare virum et maestas expromere voces:

«o lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum,

quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab oris

exspectate venis? ut te post multa tuorum

funera, post varios hominumque urbisque labores

285

defessi aspicimus! quae causa indigna serenos

foedavit vultus? aut cur haec vulnera cerno?»

ille nihil, nec me quaerentem vana moratur,

sed graviter gemitus imo de pectore ducens,

«heu fuge, nate dea, teque his» ait «eripe flammis.

290

hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia.

sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra

defendi possent, etiam hac defensa fuissent.

sacra suosque tibi commendat Troia penatis;

hos cape fatorum comites, his moenia quaere

295

magna pererrato statues quae denique ponto.»

sic ait et manibus vittas Vestamque potentem

aeternumque adytis effert penetralibus ignem.

 

Diverso interea miscentur moenia luctu,

et magis atque magis, quamquam secreta parentis

300

Anchisae domus arboribusque obtecta recessit,

clarescunt sonitus armorumque ingruit horror.

excutior somno et summi fastigia tecti

ascensu supero atque arrectis auribus asto:

in segetem veluti cum flamma furentibus Austris

305

incidit, aut rapidus montano flumine torrens

sternit agros, sternit sata laeta boumque labores

praecipitisque trahit silvas; stupet inscius alto

accipiens sonitum saxi de vertice pastor.

tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt

310

insidiae. iam Deiphobi dedit ampla ruinam

Volcano superante domus, iam proximus ardet

Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.

exoritur clamorque virum clangorque tubarum.

arma amens capio; nec sat rationis in armis,

315

sed glomerare manum bello et concurrere in arcem

cum sociis ardent animi; furor iraque mentem

praecipitat, pulchrumque mori succurrit in armis.

 

Ecce autem telis Panthus elapsus Achivum,

Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,

320

sacra manu victosque deos parvumque nepotem

ipse trahit cursuque amens ad limina tendit.

«quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?»

vix ea fatus eram gemitu cum talia reddit:

«venit summa dies et ineluctabile tempus

325

Dardaniae. fuimus Troes, fuit Ilium et ingens

gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos

transtulit; incensa Danai dominantur in urbe.

arduus armatos mediis in moenibus astans

fundit equus victorque Sinon incendia miscet

330

insultans. portis alii bipatentibus adsunt,

milia quot magnis umquam venere Mycenis;

obsedere alii telis angusta viarum

oppositis; stat ferri acies mucrone corusco

stricta, parata neci; vix primi proelia temptant

335

portarum vigiles et caeco Marte resistunt.»

talibus Othryadae dictis et numine divum

in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys,

quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor.

addunt se socios Rhipeus et maximus armis

340

Epytus, oblati per lunam, Hypanisque Dymasque

et lateri adglomerant nostro, iuvenisque Coroebus

Mygdonides - illis ad Troiam forte diebus

venerat insano Cassandrae incensus amore

et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat,

345

infelix qui non sponsae praecepta furentis

audierit!

 

Quos ubi confertos ardere in proelia vidi,

incipio super his: «iuvenes, fortissima frustra

pectora, si vobis audentem extrema cupido

350

certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis:

excessere omnes adytis arisque relictis

di quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi

incensae. moriamur et in media arma ruamus.

una salus victis nullam sperare salutem.»

355

sic animis iuvenum furor additus. inde, lupi ceu

raptores atra in nebula, quos improba ventris

exegit caecos rabies catulique relicti

faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis

vadimus haud dubiam in mortem mediaeque tenemus

360

urbis iter; nox atra cava circumvolat umbra.

quis cladem illius noctis, quis funera fando

explicet aut possit lacrimis aequare labores?

urbs antiqua ruit multos dominata per annos;

plurima perque vias sternuntur inertia passim

365

corpora perque domos et religiosa deorum

limina. nec soli poenas dant sanguine Teucri;

quondam etiam victis redit in praecordia virtus

victoresque cadunt Danai. crudelis ubique

luctus, ubique pavor et plurima mortis imago.

 

370

Primus se Danaum magna comitante caterva

Androgeos offert nobis, socia agmina credens

inscius, atque ultro verbis compellat amicis:

«festinate, viri! nam quae tam sera moratur

segnities? alii rapiunt incensa feruntque

375

Pergama: vos celsis nunc primum a navibus itis?»

dixit, et extemplo (neque enim responsa dabantur

fida satis) sensit medios delapsus in hostis.

obstipuit retroque pedem cum voce repressit.

improvisum aspris veluti qui sentibus anguem

380

pressit humi nitens trepidusque repente refugit

attollentem iras et caerula colla tumentem,

haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.

inruimus densis et circumfundimur armis,

ignarosque loci passim et formidine captos

385

sternimus; aspirat primo Fortuna labori.

atque hic successu exsultans animisque Coroebus

«o socii, qua prima» inquit «Fortuna salutis

monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur:

mutemus clipeos Danaumque insignia nobis

390

aptemus. dolus an virtus, quis in hoste requirat?

arma dabunt ipsi.» sic fatus deinde comantem

Androgei galeam clipeique insigne decorum

induitur laterique Argivum accommodat ensem.

hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus

395

laeta facit: spoliis se quisque recentibus armat.

vadimus immixti Danais haud numine nostro

multaque per caecam congressi proelia noctem

conserimus, multos Danaum demittimus Orco.

diffugiunt alii ad navis et litora cursu

400

fida petunt; pars ingentem formidine turpi

scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo.

 

Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis!

ecce trahebatur passis Priameia virgo

crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae

405

ad caelum tendens ardentia lumina frustra,

lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.

non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus

et sese medium iniecit periturus in agmen;

consequimur cuncti et densis incurrimus armis.

410

hic primum ex alto delubri culmine telis

nostrorum obruimur oriturque miserrima caedes

armorum facie et Graiarum errore iubarum.

tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira

undique collecti invadunt, acerrimus Aiax

415

et gemini Atridae Dolopumque exercitus omnis:

adversi rupto ceu quondam turbine venti

confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois

Eurus equis; stridunt silvae saevitque tridenti

spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.

420

illi etiam, si quos obscura nocte per umbram

fudimus insidiis totaque agitavimus urbe,

apparent; primi clipeos mentitaque tela

agnoscunt atque ora sono discordia signant.

ilicet obruimur numero, primusque Coroebus

425

Penelei dextra divae armipotentis ad aram

procumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus

qui fuit in Teucris et servantissimus aequi

(dis aliter visum); pereunt Hypanisque Dymasque

confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu,

430

labentem pietas nec Apollinis infula texit.

Iliaci cineres et flamma extrema meorum,

testor, in occasu vestro nec tela nec ullas

vitavisse vices, Danaum et, si fata fuissent

ut caderem, meruisse manu. divellimur inde,

435

Iphitus et Pelias mecum (quorum Iphitus aevo

iam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixi),

protinus ad sedes Priami clamore vocati.

hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam

bella forent, nulli tota morerentur in urbe,

440

sic Martem indomitum Danaosque ad tecta ruentis

cernimus obsessumque acta testudine limen.

haerent parietibus scalae postisque sub ipsos

nituntur gradibus clipeosque ad tela sinistris

protecti obiciunt, prensant fastigia dextris.

445

Dardanidae contra turris ac tota domorum

culmina convellunt; his se, quando ultima cernunt,

extrema iam in morte parant defendere telis,

auratasque trabes, veterum decora alta parentum,

devolvunt; alii strictis mucronibus imas

450

obsedere fores, has servant agmine denso.

instaurati animi regis succurrere tectis

auxilioque levare viros vimque addere victis.

 

Limen erat caecaeque fores et pervius usus

tectorum inter se Priami, postesque relicti

455

a tergo, infelix qua se, dum regna manebant,

saepius Andromache ferre incomitata solebat

ad soceros et avo puerum Astyanacta trahebat.

evado ad summi fastigia culminis, unde

tela manu miseri iactabant inrita Teucri.

460

turrim in praecipiti stantem summisque sub astra

eductam tectis, unde omnis Troia videri

et Danaum solitae naves et Achaica castra,

adgressi ferro circum, qua summa labantis

iuncturas tabulata dabant, convellimus altis

465

sedibus impulimusque; ea lapsa repente ruinam

cum sonitu trahit et Danaum super agmina late

incidit. ast alii subeunt, nec saxa nec ullum

telorum interea cessat genus.

 

Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus

470

exsultat telis et luce coruscus aëna:

qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus,

frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat,

nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventa,

lubrica convoluit sublato pectore terga

475

arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.

una ingens Periphas et equorum agitator Achillis,

armiger Automedon, una omnis Scyria pubes

succedunt tecto et flammas ad culmina iactant.

ipse inter primos correpta dura bipenni

480

limina perrumpit postisque a cardine vellit

aeratos; iamque excisa trabe firma cavavit

robora et ingentem lato dedit ore fenestram.

apparet domus intus et atria longa patescunt;

apparent Priami et veterum penetralia regum,

485

armatosque vident stantis in limine primo.

at domus interior gemitu miseroque tumultu

miscetur, penitusque cavae plangoribus aedes

femineis ululant; ferit aurea sidera clamor.

tum pavidae tectis matres ingentibus errant

490

amplexaeque tenent postis atque oscula figunt.

instat vi patria Pyrrhus; nec claustra nec ipsi

custodes sufferre valent; labat ariete crebro

ianua, et emoti procumbunt cardine postes.

fit via vi; rumpunt aditus primosque trucidant

495

immissi Danai et late loca milite complent.

non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis

exiit oppositasque evicit gurgite moles,

fertur in arva furens cumulo camposque per omnis

cum stabulis armenta trahit. vidi ipse furentem

500

caede Neoptolemum geminosque in limine Atridas,

vidi Hecubam centumque nurus Priamumque per aras

sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignis.

quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum,

barbarico postes auro spoliisque superbi

505

procubuere; tenent Danai qua deficit ignis.

 

Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras.

urbis uti captae casum convulsaque vidit

limina tectorum et medium in penetralibus hostem,

arma diu senior desueta trementibus aevo

510

circumdat nequiquam umeris et inutile ferrum

cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis.

aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe

ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus

incumbens arae atque umbra complexa penatis.

515

hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum,

praecipites atra ceu tempestate columbae,

condensae et divum amplexae simulacra sedebant.

ipsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis

ut vidit, «quae mens tam dira, miserrime coniunx,

520

impulit his cingi telis? aut quo ruis?» inquit.

«non tali auxilio nec defensoribus istis

tempus eget; non, si ipse meus nunc adforet Hector.

huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis,

aut moriere simul.» sic ore effata recepit

525

ad sese et sacra longaevum in sede locavit.

 

Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,

unus natorum Priami, per tela, per hostis

porticibus longis fugit et vacua atria lustrat

saucius. illum ardens infesto vulnere Pyrrhus

530

insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta.

ut tandem ante oculos evasit et ora parentum,

concidit ac multo vitam cum sanguine fudit.

hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur,

non tamen abstinuit nec voci iraeque pepercit:

535

«at tibi pro scelere,» exclamat, «pro talibus ausis

di, si qua est caelo pietas quae talia curet,

persolvant grates dignas et praemia reddant

debita, qui nati coram me cernere letum

fecisti et patrios foedasti funere vultus.

540

at non ille, satum quo te mentiris, Achilles

talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque

supplicis erubuit corpusque exsangue sepulcro

reddidit Hectoreum meque in mea regna remisit.»

sic fatus senior telumque imbelle sine ictu

545

coniecit, rauco quod protinus aere repulsum,

et summo clipei nequiquam umbone pependit.

cui Pyrrhus: «referes ergo haec et nuntius ibis

Pelidae genitori. illi mea tristia facta

degeneremque Neoptolemum narrare memento.

550

nunc morere.» hoc dicens altaria ad ipsa trementem

traxit et in multo lapsantem sanguine nati,

implicuitque comam laeva, dextraque coruscum

extulit ac lateri capulo tenus abdidit ensem.

haec finis Priami fatorum, hic exitus illum

555

sorte tulit Troiam incensam et prolapsa videntem

Pergama, tot quondam populis terrisque superbum

regnatorem Asiae. iacet ingens litore truncus,

avulsumque umeris caput et sine nomine corpus.

 

At me tum primum saevus circumstetit horror.

560

obstipui; subiit cari genitoris imago,

ut regem aequaevum crudeli vulnere vidi

vitam exhalantem, subiit deserta Creusa

et direpta domus et parvi casus Iuli.

respicio et quae sit me circum copia lustro.

565

deseruere omnes defessi, et corpora saltu

ad terram misere aut ignibus aegra dedere.

 

[Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae

servantem et tacitam secreta in sede latentem

Tyndarida aspicio; dant claram incendia lucem

570

erranti passimque oculos per cuncta ferenti.

illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros

et Danaum poenam et deserti coniugis iras

praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys,

abdiderat sese atque aris invisa sedebat.

575

exarsere ignes animo; subit ira cadentem

ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.

«scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas

aspiciet, partoque ibit regina triumpho?

coniugiumque domumque patris natosque videbit

580

Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?

occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni?

Dardanium totiens sudarit sanguine litus?

non ita. namque etsi nullum memorabile nomen

feminea in poena est, habet haec victoria laudem;

585

exstinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis

laudabor poenas, animumque explesse iuvabit

ultricis flammae et cineres satiasse meorum.»

talia iactabam et furiata mente ferebar,]

cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam

590

obtulit et pura per noctem in luce refulsit

alma parens, confessa deam qualisque videri

caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum

continuit roseoque haec insuper addidit ore:

«nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?

595

quid furis? aut quonam nostri tibi cura recessit?

non prius aspicies ubi fessum aetate parentem

liqueris Anchisen, superet coniunxne Creusa

Ascaniusque puer? quos omnis undique Graiae

circum errant acies et, ni mea cura resistat,

600

iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis.

non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae

culpatusve Paris, divum inclementia, divum

has evertit opes sternitque a culmine Troiam.

aspice (namque omnem, quae nunc obducta tuenti

605

mortalis hebetat visus tibi et umida circum

caligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis

iussa time neu praeceptis parere recusa):

hic, ubi disiectas moles avulsaque saxis

saxa vides, mixtoque undantem pulvere fumum,

610

Neptunus muros magnoque emota tridenti

fundamenta quatit totamque a sedibus urbem

eruit. hic Iuno Scaeas saevissima portas

prima tenet sociumque furens a navibus agmen

ferro accincta vocat.

615

iam summas arces Tritonia, respice, Pallas

insedit nimbo effulgens et Gorgone saeva.

ipse pater Danais animos virisque secundas

sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma.

eripe, nate, fugam finemque impone labori;

620

nusquam abero et tutum patrio te limine sistam.»

dixerat et spissis noctis se condidit umbris.

apparent dirae facies inimicaque Troiae

numina magna deum.

 

Tum vero omne mihi visum considere in ignis

625

Ilium et ex imo verti Neptunia Troia:

ac veluti summis antiquam in montibus ornum

cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant

eruere agricolae certatim, illa usque minatur

et tremefacta comam concusso vertice nutat,

630

vulneribus donec paulatim evicta supremum

congemuit traxitque iugis avulsa ruinam.

descendo ac ducente deo flammam inter et hostis

expedior: dant tela locum flammaeque recedunt.

 

Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis

635

antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos

optabam primum montis primumque petebam,

abnegat excisa vitam producere Troia

exsiliumque pati. «vos o, quibus integer aevi

sanguis,» ait, «solidaeque suo stant robore vires,

640

vos agitate fugam.

 

Me si caelicolae voluissent ducere vitam,

has mihi servassent sedes. satis una superque

vidimus excidia et captae superavimus urbi.

sic o sic positum adfati discedite corpus.

645

ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis

exuviasque petet. facilis iactura sepulcri.

iam pridem invisus divis et inutilis annos

demoror, ex quo me divum pater atque hominum rex

fulminis adflavit ventis et contigit igni.»

 

650

Talia perstabat memorans fixusque manebat.

nos contra effusi lacrimis coniunxque Creusa

Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum

cuncta pater fatoque urgenti incumbere vellet.

abnegat inceptoque et sedibus haeret in isdem.

655

rursus in arma feror mortemque miserrimus opto.

nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?

«mene efferre pedem, genitor, te posse relicto

sperasti tantumque nefas patrio excidit ore?

si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui,

660

et sedet hoc animo perituraeque addere Troiae

teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto,

iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,

natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.

hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis

665

eripis, ut mediis hostem in penetralibus utque

Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam

alterum in alterius mactatos sanguine cernam?

arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.

reddite me Danais; sinite instaurata revisam

670

proelia. numquam omnes hodie moriemur inulti.»

 

 

Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram

insertabam aptans meque extra tecta ferebam.

ecce autem complexa pedes in limine coniunx

haerebat, parvumque patri tendebat Iulum:

675

«si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;

sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,

hanc primum tutare domum. cui parvus Iulus,

cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?»

 

Talia vociferans gemitu tectum omne replebat,

680

cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.

namque manus inter maestorumque ora parentum

ecce levis summo de vertice visus Iuli

fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis

lambere flamma comas et circum tempora pasci.

685

nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem

excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.

at pater Anchises oculos ad sidera laetus

extulit et caelo palmas cum voce tetendit:

«Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,

690

aspice nos, hoc tantum, et si pietate meremur,

da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.»

 

Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore

intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras

stella facem ducens multa cum luce cucurrit.

695

illam summa super labentem culmina tecti

cernimus Idaea claram se condere silva

signantemque vias; tum longo limite sulcus

dat lucem et late circum loca sulphure fumant.

hic vero victus genitor se tollit ad auras

700

adfaturque deos et sanctum sidus adorat.

«iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum,

di patrii; servate domum, servate nepotem.

vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est.

cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso.»

705

dixerat ille, et iam per moenia clarior ignis

auditur, propiusque aestus incendia volvunt.

«ergo age, care pater, cervici imponere nostrae;

ipse subibo umeris nec me labor iste gravabit;

quo res cumque cadent, unum et commune periclum,

710

una salus ambobus erit. mihi parvus Iulus

sit comes, et longe servet vestigia coniunx.

vos, famuli, quae dicam animis advertite vestris.

est urbe egressis tumulus templumque vetustum

desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus

715

religione patrum multos servata per annos;

hanc ex diverso sedem veniemus in unam.

tu, genitor, cape sacra manu patriosque penatis;

me bello e tanto digressum et caede recenti

attrectare nefas, donec me flumine vivo

720

abluero.»

 

Haec fatus latos umeros subiectaque colla

veste super fulvique insternor pelle leonis,

succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus

implicuit sequiturque patrem non passibus aequis;

725

pone subit coniunx. ferimur per opaca locorum,

et me, quem dudum non ulla iniecta movebant

tela neque adverso glomerati examine Grai,

nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis

suspensum et pariter comitique onerique timentem.

730

iamque propinquabam portis omnemque videbar

evasisse viam, subito cum creber ad auris

visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram

prospiciens «nate,» exclamat, «fuge, nate; propinquant.

ardentis clipeos atque aera micantia cerno.»

735

hic mihi nescio quod trepido male numen amicum

confusam eripuit mentem. namque avia cursu

dum sequor et nota excedo regione viarum,

heu misero coniunx fatone erepta Creusa

substitit, erravitne via seu lapsa resedit,

740

incertum; nec post oculis est reddita nostris.

nec prius amissam respexi animumve reflexi

quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam

venimus: hic demum collectis omnibus una

defuit, et comites natumque virumque fefellit.

745

quem non incusavi amens hominumque deorumque,

aut quid in eversa vidi crudelius urbe?

Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque penatis

commendo sociis et curva valle recondo;

ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis.

750

stat casus renovare omnis omnemque reverti

per Troiam et rursus caput obiectare periclis.

principio muros obscuraque limina portae,

qua gressum extuleram, repeto et vestigia retro

observata sequor per noctem et lumine lustro:

755

horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent.

inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,

me refero: inruerant Danai et tectum omne tenebant.

ilicet ignis edax summa ad fastigia vento

volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras.

760

procedo et Priami sedes arcemque reviso:

et iam porticibus vacuis Iunonis asylo

custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes

praedam adservabant. huc undique Troia gaza

incensis erepta adytis, mensaeque deorum

765

crateresque auro solidi, captivaque vestis

congeritur. pueri et pavidae longo ordine matres

stant circum.

ausus quin etiam voces iactare per umbram

implevi clamore vias, maestusque Creusam

770

nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi.

quaerenti et tectis urbis sine fine ruenti

infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae

visa mihi ante oculos et nota maior imago.

obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.

775

tum sic adfari et curas his demere dictis:

«quid tantum insano iuvat indulgere dolori,

o dulcis coniunx? non haec sine numine divum

eveniunt; nec te comitem hinc portare Creusam

fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.

780

longa tibi exsilia et vastum maris aequor arandum,

et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva

inter opima virum leni fluit agmine Thybris.

illic res laetae regnumque et regia coniunx

parta tibi; lacrimas dilectae pelle Creusae.

785

non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas

aspiciam aut Grais servitum matribus ibo,

Dardanis et divae Veneris nurus;

sed me magna deum genetrix his detinet oris.

iamque vale et nati serva communis amorem.»

790

haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem

dicere deservit, tenuisque recessit in auras.

ter conatus ibi collo dare bracchia circum;

ter frustra comprensa manus effugit imago,

par levibus ventis volucrique simillima somno.

795

sic demum socios consumpta nocte reviso.

 

Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum

invenio admirans numerum, matresque virosque,

collectam exsilio pubem, miserabile vulgus.

undique convenere animis opibusque parati

800

in quascumque velim pelago deducere terras.

iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae

ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant

limina portarum, nec spes opis ulla dabatur.

cessi et sublato montis genitore petivi.