B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Leges XII
ca. 450 a. Chr. n.
     
   



T a b u l a   I V

_____________________________________


[1]  cito necatus tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem puer (Cicero, de leg., 3, 8, 19).

[2]  si pater filium ter venum duit,
filius a patre liber esto.

(Ulpianus, fr. 10, 1)

[3]  Illam suam suas res sibi habere iussit ex XII tabulis claves ademit, exegit (Cicero, or. philipp. 2, 28, 69).

[4]  comperi, feminam ... in undecimo mense post mariti mortem peperisse, factumque esse negotium ... quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam Xviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent (Gellius 3, 16, 12).