B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Leges XII
ca. 450 a. Chr. n.
     
   



T a b u l a   I I I

_____________________________________


[1]  aeris confessi rebusque iure iudicatis XXX dies iusti sunto.
(Gellius 15, 13, 11; 20, 1, 42-45)

[2]  post deinde manus iniectio esto. in ius ducito.
(Gellius 15, 13, 11; 20, 1, 42-45)
[3]  ni iudicatum facit aut quis endo eo in iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus XV pondo, ne maiore aut si volet minore vincito.
(Gellius 15, 13, 11; 20, 1, 42-45)
[4]  si volet suo vivito, ni suo vivit, qui eum vinctum habebit, libras faris endo dies dato. si volet, plus dato.
(Gellius 15, 13, 11; 20, 1, 42-45)

[5]  Erat autem ius interea paciscendi ac, si pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta. Inter eos dies trinis nundinis continuis ad praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant, aut trans Tiberim peregre venum ibant (Gellius 20, 1, 46, 47).

[6]  tertiis nundinis partis secanto. si plus minusve secuerunt, se fraude esto.
(Gellius 20, 1, 48-52)

[7]  adversus hostem aeterna auctoritas <esto>.
(Cicero, de off. 1,12, 37)