B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Phaedrus
ca. 10 a. Chr. n. - ca. 60 p. Chr. n.
     
   


F a b u l a e

L i b e r   q u i n t u s

____________________________________________________


        [PROLOGUS]
      Idem poeta.

Aesopi nomen sicubi interposuero,
Cui reddidi iam pridem quicquid debui,
Auctoritatis esse scito gratia:
Ut quidam artifices nostro faciunt saeculo,
5 Qui pretium operibus maius inveniunt, novo,
Si marmori ascripserunt Praxitelen suo,
Trito Myronem argento, tabulae Zeuxidem.
Adeo fucatae plus vetustati favet
Invidia mordax quam bonis praesentibus.
10 Sed iam ad fabellam talis exempli feror.


      I. Demetrius rex et Menander poeta.

Demetrius qui dictus est Phalereus,
Athenas occupavit imperio improbo.
Ut mos est vulgi, passim et certatim ruit,
«Feliciter!» succlamant. Ipsi principes
5 Illam osculantur, qua sunt oppressi, manum,
Tacite gementes tristem fortunae vicem.
Quin etiam resides et sequentes otium,
Ni defuisse noceat, repunt ultimi;
In quis Menander, nobilis comoediis,
10 Quas ipsum ignorans legerat Demetrius
Et admiratus fuerat ingenium viri,
Unguento delibutus, vestitu fluens,
Veniebat gressu delicato et languido.
Hunc ubi tyrannus vidit extremo agmine:
15 «Quisnam cinaedus ille in conspectum meum
Audet venire?» Responderunt proximi:
«Hic est Menander scriptor». Mutatus statim:
«Homo» inquit «fieri non potest formosior».


      II. [Viatores et latro.]

Duo cum incidissent in latronem milites,
Unus profugit, alter autem restitit
Et vindicavit sese forti dextera.
Latrone occiso timidus accurrit comes
5 Stringitque gladium, dein reiecta paenula:
«Cedo» inquit «illum; iam curabo sentiat,
Quos attentarit». Tunc, qui depugnaverat:
«Vellem istis verbis saltem adiuvisses modo;
Constantior fuissem vera existimans.
10 Nunc conde ferrum et linguam pariter futilem.
Ut possis alios ignorantes fallere,
Ego qui sum expertus quantis fugias viribus,
Scio quam virtuti non sit credendum tuae».

Illi assignari debet haec narratio,
15 Qui re secunda fortis est, dubia fugax.


      III. Calvus et musca.

Calvi momordit musca nudatum caput;
Quam opprimere captans alapam sibi duxit gravem.
Tunc illa irridens: «Punctum volucris parvulae
Voluisti morte ulcisci; quid facies tibi,
5 Iniuriae qui addideris contumeliam?»
Respondit: «Mecum facile redeo in gratiam,
Quia non fuisse mentem laedendi scio.
Sed te, contempti generis animal improbum,
Quae delectaris bibere humanum sanguinem,
10 Optem necare vel maiore incommodo».

Hoc argumentum veniam iam dari docet,
Qui casu peccat. Nam qui consilio est nocens,
Illum esse quamvis dignum poena iudico.


      IV. Asini et porcelli.

Quidam immolasset verrem cum sancto Herculi,
Cui pro salute votum debebat sua,
Asello iussit reliquias poni hordei.
Quas aspernatus ille sic locutus est:
5 «Libenter istum prorsus appeterem cibum,
Nisi, qui nutritus illo est, iugulatus foret».

Huius respectu fabulae deterritus
Periculosum semper vitavi lucrum.
Sed dicis: «Qui rapuere divitias, habent».
10 Numeremus agedum qui deprensi perierunt:
Maiorem turbam punitorum reperies.
Paucis temeritas est bono, multis malo.


      V. Scurra [et] rusticus.

Pravo favore labi mortales solent
Et, pro iudicio dum stant erroris sui,
Ad paenitendum rebus manifestis agi.

Facturus ludos quidam dives nobilis
5 Proposito cunctos invitavit praemio,
Quam quisque posset ut novitatem ostenderet.
Venere artifices laudis ad certamina;
Quos inter scurra, notus urbano sale,
Habere dixit se genus spectaculi
10 Quod in theatro numquam prolatum foret.
Dispersus rumor civitatem concitat.
Paulo ante vacua turbam deficiunt loca.
In scaena vero postquam solus constitit
Sine apparatu, nullis adiutoribus,
15 Silentium ipsa fecit exspectatio.
Ille in sinum repente demisit caput
Et sic porcelli vocem est imitatus sua,
Verum ut subesse pallio contenderent
Et excuti iuberent. Quo facto simul
20 Nihil est repertum, multis onerant lancibus
Hominemque plausu prosequuntur maximo.
Hoc vidit fieri rusticus. «Non mehercules
Me vincet» inquit, et statim professus est
Idem facturum melius se postridie.
25 Fit turba maior. Iam favor mentes tenet
Et derisuri, non spectaturi sedent.
Uterque prodit. Scurra degrunnit prior
Movetque plausus et clamores suscitat.
Tunc simulans sese vestimentis rusticus
30 Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet,
Sed, in priore quia nil compererant, latens)
Pervellit aurem vero, quem celaverat,
Et cum dolore vocem naturae exprimit.
Acclamat populus scurram multo similius
35 Imitatum et cogit rusticum trudi foras.
At ille profert ipsum porcellum e sinu,
Turpemque aperto pignore errorem probans:
«En hic declarat quales sitis iudices!»


      VI. Calvus et quidam aeque pilis defectus.

Invenit calvus forte in trivio pectinem.
Accessit alter aeque defectus pilis.
«Heia!» inquit «in commune quodcumque est lucri!»
Ostendit ille praedam et adiecit simul:
5 «Superum voluntas favit; sed fato invido
Carbonem, ut aiunt, pro thesauro invenimus».

Quem spes delusit, huic querela convenit.


      VII. Procax tibicen.

Ubi vanus animus aura captus frivola
Arripuit insolentem sibi fiduciam,
Facile ad derisum stulta levitas ducitur.

Princeps tibicen notior paulo fuit,
5 Operam Bathyllo solitus in scaena dare.
Is forte ludis (non satis memini quibus)
Dum pegma rapitur, concidit casu gravi
Nec opinans, et sinistram fregit tibiam,
Duas cum dextras maluisset perdere.
10 Inter manus sublatus et multum gemens
Domum refertur. Aliquot menses transeunt,
Ad sanitatem dum venit curatio.
Ut spectatorum mos est et lepidum genus,
Desiderari coepit, cuius flatibus
15 Solebat excitari saltantis vigor.

Erat facturus ludos quidam nobilis.
Et incipiebat a se Princeps ingredi:
Adducit pretio precibus, ut tantummodo
Ipso ludorum ostenderet sese die.
20 Qui simul advenit, rumor de tibicine
Fremit in theatro. Quidam affirmant mortuum,
Quidam in conspectum proditurum sine mora.
Aulaeo misso, devolutis tonitribus
Di sunt locuti more translaticio.
25 Tunc chorus ignotum modo reducto canticum
Insonuit, cuius haec fuit sententia:
«Laetare, incolumis Roma, salvo principe!»
In plausus consurrectum est. Iactat basia
Tibicen; gratulari fautores putat.
30 Equester ordo stultum errorem intellegit
Magnoque risu canticum repeti iubet.
Iteratur illud. Homo meus se in pulpito
Totum prosternit. Plaudit illudens eques.
Rogare populus hunc coronam existimat.
35 Ut vero cuneis notuit res omnibus,
Princeps, ligato crure nivea fascia,
Niveisque tunicis, niveis etiam calceis,
Superbiens honore divinae domus,
Ab universis capite est protrusus foras.


      VIII. Tempus.

Cursu volucri, pendens in novacula,
Calvus, comosa fronte, nudo corpore
(Quem si occuparis, teneas; elapsum semel
Non ipse possit Iuppiter reprehendere)
5 Occasionem rerum significat brevem.

Effectus impediret ne segnis mora,
Finxere antiqui talem effigiem Temporis.


      IX. Taurus et vitulus.

Angusto in aditu taurus luctans cornibus
Cum vix intrare posset ad praesepia,
Monstrabat vitulus quo se pacto plecteret.
«Tace» inquit «ante hoc novi quam tu natus es».

5 Qui doctiorem emendat sibi dici putet.


      X. Canis [et servus] et venator.

Adversus omnes fortis veloces feras
Canis cum domino semper fecisset satis,
Languere coepit annis ingravantibus.
Aliquando obiectus hispidi pugnae suis
5 Arripuit aurem sed cariosis dentibus
Praedam dimisit. Hic tunc venator dolens
Canem obiurgabat. Cui senex contra latrans:
«Non te destituit animus, sed vires meae.
Quod fuimus laudas, si iam damnas quod sumus».

10 Hoc cur, Philete, scripserim, pulchre vides.