B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Phaedrus
ca. 10 a. Chr. n. - ca. 60 p. Chr. n.
     
   


F a b u l a e

L i b e r   q u a r t u s

____________________________________________________


        [PROLOGUS]
      Poeta ad Particulonem.

Cum destinassem operis habere terminum
In hoc ut aliis esset materiae satis,
Consilium tacito corde damnavi meum.
Nam si quis talis etiam tituli est appetens,
5 Quo pacto divinabit, quidnam omiserim,
Ut illud ipsum cupiat famae tradere,
Sua cuique cum sit animi cogitatio
Colorque proprius? Ergo non levitas mihi,
Sed certa ratio causam scribendi dedit.
10 Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis,
(Quas Aesopias, non Aesopi, nomino,
Quia paucas ille ostendit, ego plures fero,
Usus vetusto genere, sed rebus novis),
Quartum libellum, cum vacarit, perleges.
15 Hunc obtrectare si volet malignitas,
Imitari dum non possit, obtrectet licet.
Mihi parta laus est, quod tu, quod similes tui
Vestras in chartas verba transfertis mea
Dignumque longa iudicatis memoria.
20 Illitteratum plausum nec desidero.


      I. Asinus et Galli.

Qui natus est infelix, non vitam modo
Tristem decurrit, verum post obitum quoque
Persequitur illum dura fati miseria.

Galli Cybebes circum in quaestus ducere
5 Asinum solebant baiulantem sarcinas.
Is cum labore et plagis esset mortuus,
Detracta pelle sibi fecerunt tympana.
Rogati mox a quodam, delicio suo
Quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo:
10 «Putabat se post mortem securum fore;
Ecce aliae plagae congeruntur mortuo».


      II. Poeta.

Ioculare tibi videtur, et sane levi,
Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.
Sed diligenter intuere has nenias:
Quantam sub illis utilitatem reperies!
5 Non semper ea sunt, quae videntur; decipit
Frons prima multos: rara mens intellegit,
Quod interiore condidit cura angulo.
Hoc ne locutus sine mercede existimer,
Fabellam adiciam de mustela et muribus.

10 Mustela cum annis et senecta debilis
Mures veloces non valeret assequi,
Involvit se farina et obscuro loco
Abiecit neglegenter. Mus escam putans
Assiluit et compressus occubuit neci.
15 Alter similiter, deinde perit et tertius.
Aliquot secutis venit et retorridus,
Qui saepe laqueos et muscipula effugerat;
Proculque insidias cernens hostis callidi:
«Sic valeas» inquit «ut farina es, quae iaces!»


      III. De vulpe et uva.

Fame coacta vulpes alta in vinea
Uvam appetebat summis saliens viribus;
Quam tangere ut non potuit, discedens ait:
«Nondum matura est; nolo acerbam sumere».

5 Qui facere quae non possunt verbis elevant,
Ascribere hoc debebunt exemplum sibi.


      IV. Equus et aper.

Equus sedare solitus quo fuerat sitim,
Dum sese aper volutat turbavit vadum.
Hinc orta lis est. Sonipes iratus fero
Auxilium petiit hominis, quem dorso levans
5 Rediit ad hostem. Iactis hunc telis eques
Postquam interfecit, sic locutus traditur:
«Laetor tulisse auxilium me precibus tuis;
Nam praedam cepi et didici quam sis utilis».
Atque ita coegit frenos invitum pati.
10 Tum maestus ille: «Parvae vindictam rei
Dum quaero demens, servitutem repperi».

Haec iracundos admonebit fabula:
Impune potius laedi quam dedi alteri.


      V. Poeta.

Plus esse in uno saepe quam in turba boni,
Narratione posteris tradam brevi.

Quidam decedens tres reliquit filias:
Unam formosam et oculis venantem viros;
5 At alteram lanificam et frugi, rusticam;
Devotam vino tertiam et turpissimam.
Harum autem matrem fecit heredem senex
Sub condicione totam ut fortunam tribus
Aequaliter distribuat, sed tali modo:
10 «Ni data possideant aut fruantur»; tum: «simul
Habere res desierint, quas acceperint,
Centena matri conferant sestertia».
Athenas rumor implet. Mater sedula
Iuris peritos consulit; nemo expedit
15 Quo pacto non possideant, quod fuerit datum,
Fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil,
Quanam ratione conferant pecuniam.
Postquam consumpta est temporis longi mora,
Nec testamenti potuit sensus colligi,
20 Fidem advocavit iure neglecto parens.
Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,
Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;
Lanificae agellos, pecora, villam, operarios,
Boves, iumenta et instrumentum rusticum;
25 Potrici plenam antiquis apothecam cadis,
Domum politam et delicatos hortulos.
Sic destinata dare cum vellet singulis
Et approbaret populus, qui illas noverat,
Aesopus media subito in turba constitit:
30 «O si maneret condito sensus patri,
Quam graviter ferret, quod voluntatem suam
Interpretari non potuissent Attici!»
Rogatus deinde solvit errorem omnium:
«Domum et ornamenta cum venustis hortulis
35 Et vina vetera date lanificae rusticae;
Vestem, uniones, pedisequos et cetera
Illi assignate vitam quae luxu trahit;
Agros, buvile et pecora cum pastoribus
Donate moechae. Nulla poterit perpeti,
40 Ut moribus quid teneat alienum suis.
Deformis cultum vendet ut vinum paret;
Agros abiciet moecha ut ornatum gerat;
At illa gaudens pecore et lanae dedita
Quacumque summa tradet luxuriae domum.
45 Sic nulla possidebit quod fuerit datum,
Et dictam matri conferent pecuniam
Ex pretio rerum quas vendiderint singulae».

Ita quod multorum fugit imprudentiam,
Unius hominis repperit sollertia.


      VI. Pugna murium et mustelarum.

Cum victi mures mustelarum exercitu,
Historia quorum et in tabernis pingitur,
Fugerent et artos circum trepidarent cavos,
Aegre recepti tamen evaserunt necem.
5 Duces eorum, qui capitibus cornua
Suis ligarant, ut conspicuum in proelio
Haberent signum quod sequerentur milites,
Haesere in portis suntque capti ab hostibus;
Quos immolatos victor avidis dentibus
10 Capacis alvi mersit tartareo specu.

Quemcumque populum tristis eventus premit,
Periclitatur magnitudo principum;
Minuta plebes facili praesidio latet.


      VII. Phaedrus.

Tu qui, nasute, scripta destringis mea
Et hoc iocorum legere fastidis genus,
Parva libellum sustine patientia,
Severitatem frontis dum placo tuae
5 Et in cothurnis prodit Aesopus novis.

Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo
Pinus bipenni concidisset Thessala
Nec ad professae mortis audacem viam
Fabricasset Argus opere Palladio ratem,
10 Inhospitalis prima quae ponti sinus
Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
Namque et superbi luget Aeetae domus,
Et regna Peliae scelere Medeae iacent,
Quae saevum ingenium variis involvens modis
15 Illic per artus fratris explicuit fugam,
Hic caede patris Peliadum infecit manus.

Quid tibi videtur? «Hoc quoque insulsum est» ait,
«Falsoque dictum; longe quia vetustior
Aegaea Minos classe perdomuit freta
20 Iustoque vindicavit exemplo impetum».
Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,
Si nec fabellae te iuvant nec fabulae?
Noli molestus esse omnino litteris,
Maiorem exhibeant ne tibi molestiam.

25 Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant
Et ut putentur sapere caelum vituperant.


      VIII. Serpens ad fabrum ferrarium.

Mordaciorem qui improbo dente appetit
Hoc argumento se describi sentiat.

In officinam fabri venit vipera.
Haec cum temptaret siqua res esset cibi,
5 Limam momordit. Illa contra contumax:
«Quid me» inquit «stulta, dente captas laedere,
Omne assuevi ferrum quae corrodere?»


      IX. Vulpis et caper.

Homo in periclum simul ac venit callidus,
Reperire effugium quaerit alterius malo.

Cum decidisset vulpes in puteum inscia
Et altiore clauderetur margine,
5 Devenit hircus sitiens in eundem locum;
Simul rogavit esset an dulcis liquor
Et copiosus. Illa fraudem moliens:
«Descende, amice; tanta bonitas est aquae,
Voluptas ut satiari non possit mea».
10 Immisit se barbatus. Tum vulpecula
Evasit puteo nixa celsis cornibus,
Hircumque clauso liquit haerentem vado.


      X. De vitiis hominum.

Peras imposuit Iuppiter nobis duas:
Propriis repletam vitiis post tergum dedit,
Alienis ante pectus suspendit gravem.

Hac re videre nostra mala non possumus;
5 Alii simul delinquunt, censores sumus.


      XI. Fur et lucerna.

Lucernam fur accendit ex ara Iovis
Ipsumque compilavit ad lumen suum.
Onustus qui sacrilegio cum discederet,
Repente vocem sancta misit Religio:
5 «Malorum quamvis ista fuerint munera
Mihique invisa, ut non offendar surripi,
Tamen, sceleste, spiritu culpam lues,
Olim cum ascriptus venerit poenae dies.
Sed ne ignis noster facinori praeluceat,
10 Per quem verendos excolit pietas deos,
Veto esse tale luminis commercium».
Itaque hodie nec lucernam de flamma deum
Nec de lucerna fas est accendi sacrum.

Quot res contineat hoc argumentum utiles,
15 Non explicabit alius quam qui repperit.
Significat primo saepe quos ipse alueris,
Tibi inveniri maxime contrarios;
Secundum ostendit scelera non ira deum,
Fatorum dicto sed puniri tempore;
20 Novissime interdicit, ne cum malefico
Usum bonus consociet ullius rei.


      XII. Malas esse divitias.

Opes invisae merito sunt forti viro,
Quia dives arca veram laudem intercipit.

Caelo receptus propter virtutem Hercules
Cum gratulantes persalutasset deos,
5 Veniente Pluto, qui Fortunae est filius,
Avertit oculos. Causam quaesivit pater.
«Odi» inquit «illum, quia malis amicus est
Simulque obiecto cuncta corrumpit lucro».


      XIII. [Homines duo, fallax, verax et simii.]

Utilius homini nihil est quam recte loqui:
Probanda cunctis est quidem sententia,
Sed ad perniciem solet agi sinceritas.
* * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *


      XIV. De leone regnante.

Cum se ferarum regem fecisset leo
Et aequitatis vellet famam consequi,
A pristina deflexit consuetudine
Atque inter illas tenui contentus cibo
5 Sancta incorrupta iura reddebat fide.
Postquam labare coepit paenitentia,
* * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *


      XV. Prometheus.

* * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *
A fictione veretri linguam mulieris.
Affinitatem traxit inde obscenitas.


      XVI. Idem.

Rogavit alter, tribadas et molles mares
Quae ratio procreasset? Exposuit senex:

«Idem Prometheus, auctor vulgi fictilis
Qui simul offendit ad fortunam frangitur,
5 Naturae partis veste quas celat pudor,
Cum separatim toto finxisset die,
Aptare mox ut posset corporibus suis,
Ad cenam est invitatus subito a Libero.
Ubi irrigatus multo venas nectare
10 Sero domum est reversus titubanti pede.
Tum semisomno corde et errore ebrio
Applicuit virginale generi masculo
Et masculina membra applicuit feminis.
Ita nunc libido pravo fruitur gaudio».


      XVII. De capris barbatis.

Barbam capellae cum impetrassent ab Iove,
Hirci maerentes indignari coeperunt,
Quod dignitatem feminae aequassent suam.
«Sinite» inquit «illas gloria vana frui
5 Et usurpare vestri ornatum muneris,
Pares dum non sint vestrae fortitudinis».

Hoc argumentum monet, ut sustineas tibi
Habitu esse similes, qui sint virtute impares.


      XVIII. De fortunis hominum.

Cum de fortunis quidam quereretur suis,
Aesopus finxit consolandi gratia:

Vexata saevis navis tempestatibus,
Inter vectorum lacrimas et mortis metum
5 Faciem ad serenam subito ut mutatur dies,
Ferri secundis tuta coepit flatibus
Nimiaque nautas hilaritate extollere.
Factus periclis tum gubernator sophus:
«Parce gaudere oportet et sensim queri,
10 Totam aeque vitam miscet dolor et gaudium».


      XIX. Canes legatos ad Iovem.

Canes legatos olim misere ad Iovem
Melioris vitae tempus oratum suae,
Ut sese eriperet hominum contumeliis,
Furfuribus sibi consparsum quod panem darent
5 Fimoque turpi maximam explerent famem.
Profecti sunt legati non celeri pede.
Dum naribus scrutantur escam in stercore,
Citati non respondent. Vix tandem invenit
Eos Mercurius et turbatos attrahit.
10 Tum vero vultum magni ut viderunt Iovis,
Totam timentes concacarunt regiam;
Propulsi vero fustibus vadunt foras.
Vetat dimitti magnus illos Iuppiter.
Mirati sibi legatos non revertier,
15 Turpe aestimantes aliquid commissum a suis,
Post aliquod tempus alios ascribi iubent.
Rumor legatos superiores prodidit.

Timentes rursus aliquid ne simile accidat,
Odore canibus anum, sed multo, replent.
20 Mandata dantur et dimittuntur statim.
Adeunt. Rogantes aditum continuo impetrant.
Consedit genitor tum deorum maximus
Quassatque fulmen: tremere coepere omnia.
Canes confusus subito quod fuerat fragor,
25 Repente odorem mixtum cum merdis cacant.
Reclamant omnes vindicandam iniuriam.
Sic est locutus ante poenam Iuppiter:
«Legatos non est regis non dimittere,
Nec est difficile poenas culpae imponere;
30 Sed hoc feretis pro iudicio praemium:
Non veto dimitti, verum cruciari fame,
Ne ventrem continere non possint suum.
Illi autem qui miserunt vos tam futtiles
Numquam carebunt hominis contumelia».
35 Ita nunc legatos exspectant et posteri
Novum et venire qui videt culum olfacit.


      XX. Serpens. Misericordia nociva.

Qui fert malis auxilium post tempus dolet.
Gelu rigentem quidam colubram sustulit
Sinuque fovit contra se ipse misericors;
Namque ut refecta est necuit hominem protinus.
5 Hanc alia cum rogaret causam facinoris,
Respondit: «Ne quis discat prodesse improbis».


      XXI. Vulpis et draco.

Vulpes, cubile fodiens, dum terram eruit
Agitque pluris altius cuniculos,
Pervenit ad draconis speluncam ultimam,
Custodiebat qui thesauros abditos.
5 Hunc simul aspexit: «Oro, ut imprudentiae
Des primum veniam; deinde si pulchre vides,
Quam non conveniens aurum sit vitae meae,
Respondeas clementer. Quem fructum capis
Hoc ex labore, quodve tantum est praemium,
10 Ut careas somno et aevum in tenebris exigas?»
«Nullum» inquit ille «verum hoc ab summo mihi
Iove attributum est». «Ergo nec sumis tibi
Nec ulli donas quicquam?» «Sic fatis placet».
«Nolo irascaris, libere si dixero:
15 Dis est iratis natus, qui est similis tibi».

Abiturus illuc, quo priores abierunt,
Quid mente caeca miserum torques spiritum?
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui,
Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo,
20 Qui tristis audis musicum citharae sonum,
Quem tibiarum macerat iucunditas,
Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt,
Qui dum quadrantes aggeras patrimonio
Caelum fatigas sordido periurio,
25 Qui circumcidis omnem impensam funeri
Libitina ne quid de tuo faciat lucri.


      XXII. Phaedrus.

Quid iudicare cogitet livor modo,
Licet dissimulet, pulchre tamen intellego.
Quicquid putabit esse dignum memoria,
Aesopi dicet; si quid minus arriserit,
5 A me contendet fictum quovis pignore.
Quem volo refelli iam nunc responso meo:
Sive hoc ineptum sive laudandum est opus,
Invenit ille, nostra perfecit manus.
Sed exsequamur coepti propositum ordinem.


      XXIII. De Simonide.

Homo doctus in se semper divitias habet.

Simonides, qui scripsit egregium melos,
Quo paupertatem sustineret facilius,
Circum ire coepit urbes Asiae nobiles,
5 Mercede accepta laudem victorum canens.
Hoc genere quaestus postquam locuples factus est,
Redire in patriam voluit cursu pelagio;
Erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula:
Ascendit navem, quam tempestas horrida
10 Simul et vetustas medio dissolvit mari.
Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,
Subsidium vitae. Quidam curiosior:
«Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?»
«Mecum» inquit «mea sunt cuncta». Tunc pauci enatant,
15 Quia plures onere degravati perierant.
Praedones adsunt, rapiunt, quod quisque extulit,
Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope
Antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.
Hic litterarum quidam studio deditus,
20 Simonidis qui saepe versus legerat
Eratque absentis admirator maximus,
Sermone ab ipso cognitum cupidissime
Ad se recepit; veste, nummis, familia
Hominem exornavit. Ceteri tabulam suam
25 Portant rogantes victum. Quos casu obvios
Simonides ut vidit: «Dixi» inquit «mea
Mecum esse cuncta; vos quod rapuistis perit».


      XXIV. Mons parturiens.

Mons parturibat, gemitus immanes ciens,
Eratque in terris maxima exspectatio.
At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi,
Qui, magna cum minaris, extricas nihil.


      XXV. Formica et musca.

[Nihil agere quod non prosit fabella indicat].

Formica et musca contendebant acriter ,
Quae pluris esset. Musca sic coepit prior:
«Conferre nostris tu potes te laudibus?
Ubi immolatur, exta praegusto deum;
5 Moror inter aras, templa perlustro omnia.
In capite regis sedeo cum visum est mihi,
Et matronarum casta delibo oscula.
Laboro nihil atque optimis rebus fruor.
Quid horum simile tibi contingit, rustica?»
10 «Est gloriosus sane convictus deum,
Sed illi qui invitatur, non qui invisus est.
Aras frequentas: nempe abigeris, quom venis.
Reges commemoras et matronarum oscula;
Super etiam iactas tegere quod debet pudor.
15 Nihil laboras: ideo cum opus est, nil habes.
Ego granum in hiemem cum studiose congero,
Te circa murum pasci video stercore.
Aestate me lacessis; cum bruma est siles.
Mori contractam cum te cogunt frigora,
20 Me copiosa recipit incolumem domus.
Satis profecto rettudi superbiam».

Fabella talis hominum discernit notas
Eorum qui se falsis ornant laudibus,
Et quorum virtus exhibet solidum decus.


      XXVI. Poeta.

Quantum valerent inter homines litterae,
Dixi superius: quantus nunc illis honos
A superis sit tributus tradam memoriae.

Simonides idem ille de quo rettuli,
5 Victori laudem cuidam pyctae ut scriberet
Certo conduxit pretio, secretum petit.
Exigua cum frenaret materia impetum,
Usus poeta moris est licentia
Atque interposuit gemina Ledae sidera,
10 Auctoritatem similis referens gloriae.
Opus approbavit; sed mercedis tertiam
Accepit partem. Cum reliquum posceret:
«Illi» inquit «reddent quorum sunt laudis duae.
Verum ut ne irate te dimissum sentiant,
15 Ad cenam mihi promitte; cognatos volo
Hodie invitare, quorum es in numero mihi».
Fraudatus quamvis et dolens iniuria,
Ne male dimissam gratiam corrumperet,
Promisit. Rediit hora dicta, recubuit.
20 Splendebat hilare poculis convivium,
Magno apparatu laeta resonabat domus,
Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere,
Sudore multo diffluentes corpora
Humanam supra formam, cuidam servulo
25 Mandant ut ad se provocet Simonidem;
Illius interesse, ne faciat moram.
Homo perturbatus excitat Simonidem.
Unum promorat vix pedem triclinio,
Ruina camerae subito oppressit ceteros;
30 Nec ulli iuvenes sunt reperti ad ianuam.
Ut est vulgatus ordo narratae rei,
Omnes scierunt numinum praesentiam
Vati dedisse vitam mercedis loco.


      [EPILOGUS]
      Poeta ad Particulonem.

Adhuc supersunt multa quae possim loqui,
Et copiosa abundat rerum varietas;
Sed temperatae suaves sunt argutiae,
Immodicae offendunt. Quare, vir sanctissime,
5 Particulo, chartis nomen victurum meis,
Latinis dum manebit pretium litteris,
Si non ingenium, certe brevitatem approba,
Quae commendari tanto debet iustius
Quanto poetae sunt molesti validius.