<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Anonymi Tegirinsensis
Ruodlieb
 


 






 



R u o d l i e b
F r a g m e n t u m   X   ( X I I I )


_______________________________________



f.28v
Est ibi secrete prope secessus . . . . . . .
In quo sunt clavi plures in pariete fixi,
Qus suspendere res potuissent quasque viantes,
Ne noceant mures, cum non timeant ibi fures.
5
Cum dominis domina pedat ad solaria celsa,
Qua dicebat eis: «multum bene nunc veniatis!»
7
Dum grates referunt, rogat illos, ut residerent.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
8
Atque iocarentur d. . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
10
Et sibi quos vellent pis. . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Moles multigene p. . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . .
Tantum tres desunt. . . . . . . . . . . . . . . . .
15
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Miles ait: «nunc piscari
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Pulvere buglosse, q(uo piscabamur et ante.)
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
20
Est in aqua cimba. . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Assumunt virgam s. . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Donec venerunt pisce(s, pilulas repererunt)
25
(Et comedunt avide capiendo pilam sibi quisque.)
Quas qui gustabant, (sub aqua plus nare nequibant.)
(Undique diffugiunt nec mergere se potuerunt.)
f.29r
Quos miles virga perterrens cogit ad arva.
Miratur domina dominellarumque caterva,
30
Contribulisque suus ovat in virtutibus eius.
Fit nimius risus, manuum plausus ve cachinnus,
Accurruntque coci, tollunt properantque parari.
Egressus lintre cuncto populo comitante
Ad dominam repedat, ea quem bene suscipiebat.
35
«Piscator talis est nusquam, vos velut estis.»
Tunc iubet exponi pisces in gramine molli,
Ut diversos quot videat lacus is generaret.
Tunc sunt expositi, quotquot fuerant ibi capti:
Lucius et rufus, qui sunt in piscibus hirpus,
40
- Pisces namque vorant, illos ubi prendere possunt -,
Prahsina, lahs, charpho, tinco, barbatulus, orvo,
Alnt, naso, qui bini nimis intus sunt acerosi,
Rubeta fundicola, truta digena, rufa vel alba,
In capite grandis capito post degener alis,
45
Labilis anguilla vel per caput horrida walra,
Asco, rinanch, ambo dulces nimis in comedendo,
Ast agapuz ut acus in dorso pungit acutus.
Preterea multi pisces mihi non bene noti.
His visis tolli citius iubet illa parari.
50
Mensa parabatur, latis similis cumulatur.
Mittit et interea, cito quo veniat sua nata;
Post quam mox agiles plures saluere tyrones.
Texuit ex auro que bina ligamina sponso,
Post quemcumque sibi tribuat clementia Christi.
55
Que dum procedit, ceu lucida luna reluxit.
Quam sollers esset, nemo discernere posset,
An volet an naret an se quocumque moveret;
. . . . . . . . . . . . . (mo)rosa levabat.

*

(Mox hera poscit aqua)m, quam sumere iussit herilem,
60
Et post hospitibus datur, ultime sed sibi post hos.
(Ad mensam domine consid)unt insimul ambe,
Maior maiori, iunior consedit herili.
. . . . . . . . . . . . . ut iubet apte
Eius contribulis conviva fiebat herilis.
65
(Una sibi patera, lanx et sibi t)unc datur una.
Pre quibus ille canis stat furti proditor omnis.
. . . . . . . . . . .no faciemque revertens
Cauda blanditur, quid ei monet ut tribuatur.
. . . . . . . . . . . . (d)at ille recepit
70
Excidit at sibi quid casu, non id repetivit.
. . . . . . . . . . . . hoc homo coxit
Numquam gustavit, aut gustatum revomebat.
. . . . . . . . . . . . . (cal)caria tollit
Portans scutellas, dapifer cum posceret illas.
75
Porrigat has sibi mox, cunctis lixis velut est mos.
. . . . . . . . . . (cani)s inspiciens male crebro
Insiluit tandem, lacerando trahit sibi vestem
f.29v
Atque momordisset, ni scutifer eripuisset.
Miles ridebat, plebs cetera cuncta stupebat.
80
Tunc dixit domina: «res cernitur hec mihi mira.»
Miles ait: «furti canis est hic conscius isti:
Quod furabaris, nisi reddideris, morieris.
Vade, fer in medium quod fecisti cito furtum!»
Currens absque mora retulit calcaria bina.
85
«Hec» ait «a sella denodavi modo vestra;
Tunc ibi nemo fuit viventum nemoque vidit
Neve canis sciret, a demone ni didicisset.»
Miles ait: «sibi da, cernas cui prebeat illa.»
Que sibi dum iecit, cuius fuerant ea reddit.
90
Hic dixitque cani: «nunc illa referto sodali!»
Que dat scutifero caudam persepe movendo.
«Ante pedes cadite furis veniamque rogate!»
Qui se prostravit caput inque pedes sibi ponit
Et veluti fleret veniam poscens ululavit.
95
«Nunc tu dic: surge, vel amici simus ut ante!»
Quod cum dixisset, surgens canis exhilarescit,
Nunc hunc, nunc dominos, nunc gratificat residentes.
Miles ait: «vestrum sibi quis captando capillum,
Accipiat baculum, velut ulciscendo reatum.»
100
Quod duo dum faciunt «cur furabaris?» et aiunt,
Insiliebat eos canis hunc ab eisque redemit,
Mordens in suras illos nimium dolituros,
Sic se lusisse, cum quo pre pacificat se.
Quidam ridebant, quidam nimis inde stupebant.
105
Prandia cum cena sic sat fiunt opulenta.
Fercula post multa, post pocula tam numerosa
Limpha datur; modicum residetur, dum biberetur.
Tempus pomorum non tunc fuit ulligenorum,
Ni pueri veniunt, de silva fraga ferebant,
110
Quedam pars vasis, pars corticibus corilinis,
Que singillatim legerunt undique passim.
His esis mensa removetur, sumitur aqua.

*

. . . . . . . . (vadu)nt se discaligandum.
Ille ligaminibus de Lukka crura coemptis
115
. . . . . . . . . . (bra)cca sibi fluitaret
Atque super pedules se calceolos sericatos
. . . . . . . . . . inxit sericosis.
Contribulis rubeos saccos sub curduanellis
. . . . . . . . . . . . . . . gestans operosis
120
Ambo ligaturis convinxit crura gemellis,
. . . . . . . .re sunt margine cuncte,
A quibus et multe dependent undique bulle. -
(Post hec pellicium mox in)duerat varicosum,
Pre vel post fissum vel circumquaque gulatum,
125
. . . . . . . . . . (cru)sinam ponendo profundam
Fibro limbatam lato nimis atque nigello,
. . . . . . . . . . (sibi) donavit digitalem
Ad minimum digitum bene vix tum convenientem.
. . . . . . . (su)per interulam male lotam
130
Mantel mardrinum senio sudoreque fuscum.
. . . . . . . . (m)ox ad dominas repedabant,
Quas ad cancellos invenerunt speculantes.
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>