BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Galfredus de Vino Salvo

floruit ca. 1190

 

Poetria nova

 

ca. 1195

 

____________________________________________________________

 

 

Caput V

De tractatione

 

 

Principio varium dedit ars praescripta tenorem:

Te vocat ulterior progressus. Dirige gressum

 
205

Ulterius cursumque viae, pramente figura.

Curritur in bivio: via namque vel ampla vel arta,

Vel fluvius vel rivus erit; vel tractius ibis,

Vel cursim salies; vel rem brevitate notabis,

Vel longo sermone trahes. Non absque labore

 
210

Sunt passus utriusque viae: si vis bene duci,

Te certo committe duci; subscripta revolve:

Ipsa stylum ducent et utrimque docenda docebunt.

Formula materiae, quasi quaedam formula cerae,

Primitus est tactus duri: si sedula cura

 
215

Igniat ingenium, subito mollescit ad ignem

Ingenii sequiturque manum quocumque vocarit,

Ductilis ad quicquid. Hominis manus interioris

Ducit ut amplificet vel curtet. Si facis amplum,

 
 

Hoc primo procede gradu: sententia cum sit

 
220

Unica, non uno veniat contenta paratu,

Sed variet vestes et mutatoria sumat;

Sub verbis aliis praesumpta resume; repone

Pluribus in clausis unum; multiplice forma

 
 

Dissimuletur idem; varius sit et tamen idem.

 
225

Est gradus ulterior quando, quia transilit aures

Dictio, vox curta, fit sermo vicarius ejus

In serie vocum longa serieque morosa.

Longius ut sit opus, ne ponas nomina rerum:

 
 

Pone notas alias; nec plane detege, sed rem

 
230

Innue per notulas; nec sermo perambulet in re,

Sed rem circuiens longis ambagibus ambi

Quod breviter dicturus eras, et tempora tardes,

Dans ita crementum verbis; formasque loquendi

Elongat cautela breves, quando breve verbum

 
235

Cedit, ut ipsius oratio longa sit heres.

Cum triplici claustro sit res inclusa: vel ipso

Nomine, vel verba, vel utroque: nec explicet illam

Nomen, vel verbum, vel utrumque; sed edita forma

 
240

Aut verbi vice sit, aut nominis, aut utriusque.

Tertius est graduum collatio, facta biformi

Lege: vel occulte, vel aperte. – Respice quaedam

Juncta satis lepide; sed quaedam signa revelant.

Nodum juncturae: collatio quae fit aperte

 
245

Se gerit in specie simili, quam signa revelant

Expresse. Tria sunt haec signa: magis, minus, aeque.

Quae fit in occulto, nullo venit indice signo;

Non venit in vulto proprio, sed dissimulato,

Et quasi non sit ibi collatio, sed nova quaedam

 
250

Insita mirifice transsumptio, res ubi caute

Sic sedet in serie quasi sit de themate nata:

Sumpta tamen res est aliunde, sed esse videtur

Inde; foris res est, nec ibi comparet; et intus

Apparet, sed ibi non est; sic fluctuat intus

 
255

Et foris, hic et ibi, procul et prope: distat et astat.

Hoc genus est plantae, quod si plantetur in horto

Materiae, tractatus erit jocundior; hic est

Rivus fontis, ubi currit fons purior; hic est

Formula subtilis juncturae, res ubi junctae

 
260

Sic coeunt et sic se contingunt, quasi non sint

Contiguae, sed continuae quasi non manus artis

Junxerit, immo manus naturae. Plus habet artis

Hic modus, est in eo longe sollemnior usus.

Latius ut curras, sit apostropha quarta morarum,

 
265

Qua rem detineas et ubi spatieris ad horam.

Delecteris ea, sine qua satis esset abundans

Coena, sed egregiae sic crescunt fercula mensae.

Pompa dapum veniens numerosior et mora mensae

Tardior est signum sollemne. Diutius aures

 
270

Pascimus ex variis et ditius, hic cibus auri

Quando venit sapidus et odorifer et pretiosus.

Serviat exemplum doctrinae: certior aure

Arbiter est oculus; nec casus sufficit unus:

 
 

Plenus erit numerus; de pleno collige plene

 
275

Quam rem, qua forma, quis casus apostrophe apte.

Cui nimis in laetis mens surgit, apostropha, surge,

Et sic castiges ipsum: Quid gaudia tanta

Concutiunt animum? Plausum sub fine modesto

Stringas et fines ejus non amplius aequo

 
280

Extendas, sed, mens casus incauta futuri,

Aemula sis Jani: retro speculeris et ante;

Si bene successit, ne prima, sed ultima spectes.

A casu describe diem, non solis ab ortu.

Ut sis ad plenum secura, verere futura:

 
285

Cum totum vicisse putes, latet anguis in herba;

Syrenes exemplar habe: docearis in illis,

Suo meliore statu semper pejora cavere.

Nulla fides rerum: sequitur post mella venenum

Et claudit nox atra diem, nebulaeque serenum.

 
290

Cum soleant hominum feliciter omnia verti,

Majori levitate solent adversa reverti.

Si quem jactatrix praesumptio durius inflet,

Hanc inflaturam verbis tam mollibus unge:

Praecurrant gressus oculi; circumspice mentem;

 
295

Et vires metire tuas. Si fortis es, aude

Grandia; si fragilis, humeris impone minora;

Si mediocris, ama mediocria. Sumere noli

Quod, quando sumis, praesumis. In omnibus una

Est virtus servare modum. Memor imprime menti:

 
300

Cum fueris major cunctis, te crede minorem

Et de te mentire tibi; nec sic in abyssum

Dejicias alios, nec te super aethera ponas.

Vincat opus verbum: minuit jactantio famam.

Rebus in adversis si laxet frena timori,

 
305

Hac ope verborum timido succurre potenti:

Ne timeas; si forte times, assume timentis,

Non animum timidi. Quando subit ostia mentis,

Sit timor hospes ibi, non incola. Disce timere:

Si timeas, sine teste time, mentisque timorem

 
310

Ignoret facies; quia, si timor intimus ora

Carpit et emacerat, animus jocundior hostem

Nutrit et impinguat, et gaudia suggerit illi

Exsugens tua membra dolor. Consultius ergo,

Si timor incurvet animum, simulatio vultum

 
315

Erigat, et clypeo vultus succurre timori;

Ut, si mens timeat, facies velit ipsa timeri.

Immo magis sperare velis pudeatque timentem

Vulgari pallere metu. Si posse sit, artum

Dilates animum. Si corpus debile, mens sit

 
320

Fortis et exiguas vires supplere memento

Spe grandi. Facti levitas cuicumque rebelli

Fit gravis; et gravitas animo cuicumque volenti

Fit levis: ergo velis, et erit leve nulla vereri.

Tempore successus, jocundi tempore fati,

 
325

Haec potes ore loqui, luctus praesaga futuri:

Anglia, regnorum regina, superstite rege

Ricardo, cujus laus est diffusio tanti

Nominis et mundi cui monarchia relicta

Est soli, secura fides sub regmine tanto.

 
330

Rex tuus est speculum, quo te speculata superbis;

Sidus, de cujus rutilas splendore; columna,

Per quam fulta viges; fulmen, quod mittis in hostes;

Laus, qua paene deum pertingis culmina. Sed quid

Singula? Non illo potuit fecisse priorem

 
335

Nec voluit Natura parem. – Sed viribus absit

Prorsus habere fidem: mors est quae fortia frangit

Ominibus ne crede tuis; si tempore parvo

Illuxere tibi, mox sunt clausura serenum

Nubila fata diem, ducentque crepuscula noctem.

 
340

Jam cito rumpetur speculum, speculatio cujus

Gloria tanta tibi; sidus patietur eclipsim,

A quo fulges; nutabit rupta columna,

Unde trahis vires; cessabit fulminis ictus,

Unde tremunt hostes; et eris de principe serva.

 
345

Omina laeta vale tibi sunt dictura, quiescis,

Sudabis; rides, flebis; ditescis, egebis;

Flores, marcebis; es, vix eris. – Attamen istud

Unde scies? Quid ages? Volucrum rimaberis aure

Murmura? Vel motus oculo? Vel Apolline fata?

 
350

Tolle mathematicos! Est augur surdus, aruspex

Caecus et ariolus amens. Praesentia scire

Fas homini, solique Deo praescire futura.

Non habet hic patriam; vetus ille repatriet error

Et pater erroris gentilis nutriat illum

 
355

Quem genuit, quia sana fides a lumine tollit

Ecclesiae tripodes Phoebi soliumque Sibillae.

Hoc unum praescire potes quia nulla potestas

Esse morosa potest, quia res fortuna secundas

Imperat esse breves. Si vis exempla, priores

 
360

Respice fortunas. Emarcuit illa priorum

Florida prosperitas: Minos subvertit Athenas,

Ylion Atrides, magnae Cartaginis arces

Scipio, sed Romam multi. Fuit alea fati

Tempore versa brevi. Brevis est distantia laeti

 
365

Ominis et maesti; nox est vicina diei.

Haec aliena docent, sed te tua fata docebunt.

Temporibus luctus his verbis exprime luctum.

Neustria, sub clypeo regis defensa Ricardi,

Indefensa modo, planctu testare dolorem;

 
370

Exudent oculi lacrimas; exterminet ora

Pallor; connodet digitos tortura; cruentet

Interiora dolor; et verberet aethera clamor.

Tota peris in morte sua: mors non fuit ejus,

Sed tua. Non una, sed publica mortis origo.

 
375

O Veneris lacrimosa dies! O sidus amarum!

Illa dies tua nox fuit et Venus illa venenum.

Illa dedit vulnus; sed pessimus ille dierum,

Primus ab undecimo, qui, vitae vitricus, ipsam

Clausit. Uterque dies homicida tyrannide mira.

 
380

Trajecit clausus exclusum, tectus apertum,

Providus incautum, miles munitus inermem

Et proprium regem. Quid miles, perfide miles,

Perfidiae miles, pudor orbis et unica sordes

Militiae, miles manuum factura suarum,

 
385

Ausus es hoc in eum? Scelus hoc, scelus istud es ausus?

O dolor! O plus quam dolor! O mors! O truculenta

Mors! Esses utinam, mors, mortua! Quid meministi

Ausa nefas tantum? Placuit tibi tollere solem

Et tenebris damnare diem: scis quem rapuisti?

 
390

Ipse fuit jubar in oculis et dulcor in aure

Et stupor in mente. Scis, impia, quem rapuisti?

Ipse fuit dominus armorum, gloria regum,

Deliciae mundi. Nihil addere noverat ultra,

Ipse fuit quicquid potuit Natura. Sed istud

 
395

Causa fuit quare rapuisti: res pretiosas

Eripis et viles quasi dedignata relinquis.

Et de te, Natura, queror; quia nonne fuisti,

Dum mundus puer esset adhuc, dum nata jaceres

In cunis, in eo studiosa? Nec ante senectam

 
400

Destitit hoc studium. Cur sudor tantus in orbem

Attulit hoc mirum, si tam brevis abstulit hora

Sudorem tantum. Placuit tibi tendere mundo

Et revocare manum, dare sic et tollere donum.

Cur irritasti mundum? Vel redde sepultum

 
405

Vel forma similem. Sed non tibi suppetit unde:

Quicquid erat tecum vel mirum vel pretiosum,

Huic erat impensum; thesauri deliciarum

Hic sunt exhausti. Ditissima facta fuisti

Ex hac factura: fieri pauperrima sentis

 
410

Ex hac jactura; si felix ante fuisti,

Tanto plus misera quanto felicior ante.

Si fas est, accuso Deum. Deus, optima rerum,

Cur hic degeneras? Cur obruis hostis amicum?

Si recolis, pro rege facit Jope tua, quam tot

 
415

Milibus oppositus solus defendit, et Achon,

Quam virtute sua tibi reddidit, et crucis hostes,

Quos omnes vivus sic terruit, ut timeatur

Mortuus. Ipse fuit sub quo tua tuta fuerunt:

Si, Deus, es, sicut decet esse, fidelis et expers

 
420

Nequitiae, justus et rectus, cur minuisti

Ergo dies ejus? Potuisses parcere mundo:

Mundus egebat eo. Sed eum magis eligis esse

Tecum quam secum; mavis succurrere caelo

Quam mundo. Domine, si fas est dicere, dicam

 
425

Pace tua: posses fecisse decentius istud

Et properasse minus, dum saltem frena dedisset

Hostibus (et facta dilatio nulla fuisset:

Res erat in foribus): tunc posset honestius ire

Et remanere tibi. Sed in hac re scire dedisti

 
430

Quam brevis est risus, quam longa est lacrima mundi.

Contra ridiculos si vis insurgere plene,

Surge sub hac specie: lauda, sed ridiculose;

Argue, sed lepide gere te, sed in omnibus apte;

Sermo tuus dentes habeat, mordaciter illos

 
435

Tange, sed irrisor gestus plus mordeat ore.

Ecce, quod in tenebris latuit, sub luce patebit.

Strenua res agitur: pueri tolluntur in altum

Et fiunt domini. Moveat dominatio risum:

Jam sedet egregie donatus honore magistri

 
440

Aptus adhuc ferulae. Laicis authenticat illum

Pileus in capite, species in vestibus, aurum

In digitis, sedes in summo, plebs numerosa

In studio. Ridere potes de ridiculoso:

Quoddam ridiculum est: Tam se quam judice vulgo

 
445

Doctus homo est. Sed idem sentis quod sentio: Quaedam

Simia doctorum est. Clam dixi, ne quis aperte

Audiat. Ipse tamen se jactitat osque revolvens

Mira quidem spondet. Omnes accurrite: jam mons

Parturiet, sed erit tandem mus filius ejus.

 
450

Praeveniens illum salvere jubeto magistrum.

Nec minus interdum transversa lumine ride;

Vel quodam rostro manuum quasi punge; vel oris

Rictum distorque; vel nares contrahe: tales

Ad formas non ore decet, sed naribus uti.

 
455

Sic igitur variat vultum: vel more magistri

Corripit errorem pravum; vel ad omnia dura

In lacrimis planctuque jacet; vel surgit in iram

Propter grande scelus; vel fertur ridiculose

Contra ridiculos. Ex talibus edita causis

 
460

Et decus et numerum lucratur apostropha verbis.

Quinta coadjutrix, ultra protendere cursum,

Prosopopeia, veni. Cui nulla potentia fandi,

Da licite fari donetque licentia linguam.

Sic Phetonteos tellus experta vapores

 
465

Est conquesta Jovi; sparsis sic Roma capillis

Caesaris instrepuit lacrimosa voce sopori.

Si placet exempli novitas, hanc accipe formam;

Vocis in hac forma sanctae Crucis ecce querela:

Crux ego rapta queror, vi rapta manuque canina

 
470

Et tactu polluta canum. Sum rapta pudenter

A veteri, nec adhuc extorta, nec ense redempta.

Dic, homo, nonne tibi crevi? tibi fructificavi?

Nonne tuli dulcem tibi fructum, nonne salutem?

Dic, homo, dic mihi; dic, homo perdite, quem reparavi,

 
475

Sicne rapi merui, sine vindice? sicne perire?

Me tibi posse rapi non vis effecerat hostis,

Immo tuum vitium. Quia tot tua crimina vidi,

Rapta rapi volui: puduit minus in peregrinis

Quam castris sordere meis. An sordidus esses,

 
480

Si mundus latuit te, qui videt omnia, vidit.

Esse tuum plene Deus intus et in cute novit

Meque tibi rapuit. Juris poscente rigore

Infligenda foret gravis ultio, mors sine fine.

Sed veni, miserator ait, miseris misereri,

 
485

Non de judicio contendere. Parcere veni,

Non punire. Cave! Respice! Revertere tandem,

Ne pereas, Sunamitis! Ego, si verteris, ad te

Vertar et instanter ad corda reversa revertar.

Surge cito, propera, te citat et excitat hora.

 
490

Quid dormis? Vigila! Si te crux sancta redemit,

Ense crucem redimas; et fias inde redemptor

Unde redemptus eras. Quis sanus ad utile torpet?

In cruce sudavit Dominus: servusne quiescit?

Tolle tuam! Tulit ipse suam. Gustavit acetum:

 
495

Fac et idem! Num major erit reverentia servi

Quam Domini? Si vis suus esse secutor, oportet

Tormentis tormenta sequi. Non itur ad astra

Deliciis; ideo mortem, quam solvere debes

Naturae, persolve Deo: moriaris in illo;

 
500

Quandoquidem mortem non est vitare necesse,

Transeat in formam virtutis: sim tibi causa

Martis, adhuc etiam mortis. Si vinceris, ex hoc

Vincis. Sed vinci plus est quam vincere: victor

Sola spe, victus fruitur mercede coronae.

 
505

Rumpe moras igitur; impone silentia carni;

Delicias suspende tuas; et currat ad arma

Prompta manus, plangatque moras alata voluntas.

Ancillatur item decor alter prosopopeiae,

Ut si jam tritum dicat mensale: Solebam

 
510

Esse decus mensae dum primula floruit aetas,

Dum faciem gessi sine crimine. Sed, quia longi

Temporis et fracti sum vultus, nolo venire.

Mensa, recedo, vale. Gemino sic fungitur ore,

Cum loquitur rigide, tum prosopopeia jocose.

 
515

Si vetus exemplum non sufficit, ecce novellum.

In specula montis innata Superbia castris

Est Gallis ita visa loqui: Quid, Gallia, garris?

Unde minae tantae? Quae tanta superbia linguae?

Pone supercilium! Gestus dedisce minaces!

 
520

Unde tuo lateri clypei? vel tela? vel enses?

Femineum vulgus, gestus depone viriles,

Gestis ut gestus respondeat. Exue parmam

Et galeae conum. Decuit te volvere pensa

Et vacuare colum: cur ergo, vel unde superbis?

 
525

Pone seram linguae; timeas turgescere verbis:

Maxillis dabo frena tuis et vincula collo

Injiciam, reddamque brevi te tempore servam.

Occupor in nihilo, dum te quasi Marte potentem

Convenio; surgant alii quantumlibet hostes:

 
530

Non mihi sunt aequi, sed eis sum causa doloris,

Cordis ad exemplar regis formata Ricardi.

Si velit ulterius tractatus linea tendi,

Materiae fines exi paulumque recede

Et diverte stylum; sed nec divertere longe

 
535

Unde gravet revocare gradum: modus iste modesto

Indiget ingenio, ne sit via longior aequo.

Est etiam quaedam digressio quando propinqua

Transeo, quod procul est praemittens ordine verso.

Progressurus enim medium quandoque relinquo

 
540

Et saltu quodam quasi transvolo; deinde revertor

Unde prius digressus eram. Res ne sit operta

Nube minus pura, rem tali pingo figura:

Unius astringit duo pectora nodus amoris;

Corpora disjungit nova causa. Sed ante recessum

 
545

Oscula praefigit os ori; cingit utrumque

Mutuus et stringit amplexus; fons oculorum

In faciem lacrimas derivat; et ultima verba

Singultus medius intersecat. Estque doloris

Calcar amor viresque dolor testatur amoris.

 
550

Veri cedit hiems. Nebulas diffibulat aer

Et caelum blanditur humo. Lascivit in illam

Humidus et calidus; et quod sit masculus aer

Femina sentit humus. Flos, filius ejus, in auras

Exit et arridet matri; coma primula comit

 
555

Arboreos apices; praemortua semina surgunt

In vitam; ventura seges praevivit in herba.

Hoc tempus titillat aves. Haec temporis hora,

Quos nondum divisit amor, divisit amantes.

Septima succedit praegnans descriptio verbis,

 
560

Ut dilatet opus. Sed, cum sit lata, sit ipsa

Laeta: pari forma speciosa sit et spatiosa.

In celebri forma faciat res nubere verbis

Si cibus esse velit et plena refectio me

Ne sit curta nimis brevitas vel trita vetustas.

 
565

Sint variata novis exempla secuta figuris,

Rebus ut in variis oculus spatietur et auris.

Femineum plene si vis formare decorem,

Praeformet capiti Naturae circinus orbem;

Crinibus irrutilet color auri; lilia vernent

 
570

In specula frontis; vaccinia nigra coaequet

Forma supercilii; geminos intersecet arcus

Lactea forma viae; castiget regula nasi

Ductum, ne citra sistat vel transeat aequum;

Excubiae frontis, radient utrimque gemelli

 
575

Luce smaragdina vel sideris instar ocelli;

Aemula sit facies Aurorae, nec rubicundae

Nec nitidae, sed utroque simul neutroque colore.

Splendeat os forma spatii brevis et quasi cycli

Dimidii; tanquam praegnantia labra tumore

 
580

Surgant, sed modico rutilent, ignita, sed igne

Mansueto; dentes niveos compaginet ordo,

Omnes unius staturae; thuris et oris

Sit pariter conditus odor; mentumque polito

Marmore plus poliat Natura potentior arte.

 
585

Succuba sit capitis pretiosa colore columna

Lactea, quae speculum vultus supportet in altum.

Ex cristallino procedat gutture quidam

Splendor, qui possit oculos referire videntis

Et cor furari. Quadam se lege coaptent

 
590

Ne jaceant quasi descendant, ne stent quasi surgant,

Sed recti sedeant humeri; placeantque lacerti,

Tam forma gracili quam longa deliciosi.

Confluat in tenues digitos substantia mollis

Et macra, forma teres et lactea, linea longa

 
595

Et directa: decor manuum se jactet in illis.

Pectus, imago nivis, quasi quasdam collaterales

Gemmas virgineas producat utrimque papillas.

Sit locus astrictus zonae, brevitate pugilli

Circumscriptibilis. Taceo de partibus infra:

 
600

Aptius hic loquitur animus quam lingua. Sed ipsa

Tibia se gracilem protendat; pes brevitatis

Eximiae brevitate sua lasciviat. Et sic

A summo capitis descendat splendor ad ipsam

Radicem, totumque simul poliatur ad unguem.

 
605

Formae jam pictae si vis appingere cultum,

Nexilis a tergo coma compta recomplicet aurum;

Irradiet frontis candori circulus auri;

Se nudet facies proprio vestita colore;

Lactea stelliferum praecingat colla monile;

 
610

Instita candescat bysso, chlamis ardeat auro;

Zona tegat medium, radiantibus undique gemmis;

Brachia luxurient armillis; circinet aurum

Subtiles digitos et gemma superbior auro

Diffundat radios; certent in veste serena

 
615

Ars cum materia. Nihil addere cultibus illis

Aut manus aut animus possit. Sed divite cultu

Pluris erit facies. Quis in hac face nesciat ignes?

Quis non inveniat flammam? Si Jupiter illis

Temporibus vidisset eam, nec in Amphitrione

 
620

Luderet Alcmenam; nec sumeret ora Dianae,

Ut te fraudaret, Calixto, flore; nec Yo

Nube, nec Antiopam satyro, nec Agenore natam

Tauro, Messione nec te pastore, vel igne

Ansepho genitam, vel te Deionis in angue,

 
625

Vel Ledam cygno, vel Danem falleret auro.

Hanc unam coleret omnesque videret in una.

Sed, cum sit formae descriptio res quasi trita

Et vetus, exemplum sit in bis, ubi rarior usus:

Excipiente thoro reges regnique potentes,

 
630

Mensae delicias orditur laetis imago,

Culta Ceres; Bachusque senex juvenescit in auro:

Solus ibi vel nectareo perfusus odore

Degenerare sinit et lascivire saporem.

Regia pompa dapum veniens immilitat auro

 
635

Inque vicem seseque dapes mirantur et aurum.

Praecipuum mensae speculum speculare clientes:

Certat cum Paride vultus, cum Parthonopeo

Aetas, cum Creso census, cum Caesare sanguis;

Cetera si spectes in corpore, cum nive byssus,

 
640

Cum flammis ostrum, cum sidere gemma. Videres

Singula plus sapere, condita sapore clientum.

Delicias alias, oculus quas gestit et auris,

Gesticulator habet. Gestus non omnibus unus,

Cuique suus: plus mellis habet variata voluptas.

 
645

Tinnula sistra volant oculos pascentia regum,

Alternantque manus, sistroque volatile sistrum

Surgit in occursum. Vadunt redeuntque; resurgunt

Et recidunt; simulantque minas, pugnaeque jocosae

Instar agunt; sese fugiunt seseque sequuntur.

 
650

Hinc in utraque manu gemina ludente tabella

Ludit in ore sonus; pes non vacat, immo frequenter

It, redit et lepide passu migratur eodem;

Vox comes et passus: pariter ferit aera cantus,

Et sese tabulae strepitusque saporat in aure.

 
655

Tertius admotus agilis se gyrat in orbem

Aut volat in longum, vel membra supina resumit

In saltum facilem, molles aut arcuat artus

In talos refuga cervice, vel ensis acumen

Erigit et certus dubios intervolat enses.

 
660

Singula mireris; sed, adhuc jocundius istis,

Nunc sonus exultat manuum, nunc arte jocosa

Colludunt digiti, nunc brachia curvat in arcum

Infurcata manus lateri celerique meatu

Furantur motus humeri. Gestumque videres

 
665

Instrumenta sequi, quorum sua cuique voluptas:

Tibia feminea, tuba mascula, tympana rauca,

Cymbala praeclara, concors symphonia, dulcis

Fistula, somniferae citharae, vidulaeque jocosae.

Omnia certatim plaudunt, et tempora tardant

 
670

Deliciae qualesque decent convivia regum.

Sic celebres regum mensas et gaudia mensae,

Sic breve propositum longo producimus ore.

Restat adhuc aliud quod linguam reddit opimam:

Quaelibet induitur duplicem sententia formam:

 
675

Altera propositam rem ponit et altera tollit

Oppositam. Duplex modus in rem consonat unam

Sicque fluunt vocum rivi duo: rivus uterque

Confluit; exundant voces ex duplice rivo.

Hoc sit in exemplum: Sapiens est illa juventa;

 
680

Ista juventutis est et non forma senilis:

Pone juventutem vultus vel tolle senectam.

Pone senectutem mentis vel tolle juventam:

Ista senectutis est mens et non juvenilis.

Ut pote si tali decurrat limite lingua:

 
685

Ista senectutis non est gena, sed juvenilis;

Ista juventutis non est mens, immo senilis.

Vel sumens adjuncta rei, sic longius ibis:

Non facies illa rugosa, nec arida pellis;

Nec cor concussum senio, nec pulmo fatiscens,

 
690

Nec lumbi rigidi, nec spina recurva; juventa

Corporis est aetas, animi longaeva senecta.

Sic surgit permulta seges de semine pauco:

Flumina magna trahunt ortus de fonte pusillo,

De tenui virga grandis protenditur arbor.

 
695

Si brevis esse velis, prius ista priora recide,

Quae pompam faciunt; modicumque prematur in orbem

Summula materiae, quam tali comprime lege:

Plurima perstringat paucis expressa locutrix

Emphasis; – ore brevi dispendia lata coartet

 
700

Articulus punctim caesus; – compendia quaedam

Ablativus habet cum sit sine remige solus;

– Respuat audiri bis idem; – prudentia docti

In dictis non dicta notet; – conjunctio ne sit

Nodus clausarum, sed eas sinat ire solutas;

 
705

– Vel manus artificis multas ita conflet in unam,

Mentis ut intuitu multae videantur in una.

Hac brevitate potes longum succingere thema,

Hac cymba transire fretum. Narratio facti

Eligit hanc formam verbi, quae facta modeste

 
710

Non superinfundat nubem, sed nube remota

Inducat solem. Concurrant ergo, sed apte,

Emphasis, articulus, casus sine remige liber,

Unius in reliquo nota callida, vincula dempta

Clausarum, sensus multarum clausus in una.

 
715

Ejusdem verbi repetitio nulla. Vel ista

Omnia, vel saltem quod res desiderat ipsa.

Ecce rei speculum; res tota relucet in illo:

Rebus in augendis longe distante marito,

Uxor moecha parit puerum. Post multa reverso

 
720

De nive conceptum fingit Fraus mutua. Caute

Sustinet. Asportat, vendit matrique reportans

Ridiculum simile liquefactum sole refingit.

Si breviore velit brevitas subsistere meta,

Dormiat in primis omnis sententia. Verbi

 
725

Non meminisse velis; sed tantum nomina rerum

Scribe stylo cordis, virtus ubi tota reclinat

Thematis. Hoc facto quasi fungere lege fabrili:

Ferrum materiae, decoctum pectoris igne,

Transfer ad incudem studii. Permolliat illud

 
730

Malleus ingenii, cujus luctatio crebra

Formet ab informi massa peridonea verba.

Verba, coadjunctis aliis quae verba sequuntur,

Post conflent folles rationis, nomina verbis

Verbaque nominibus, quae totum thema loquantur.

 
735

Sic breve splendet opus: nihil exprimit aut magis aequo

Aut minus. Iste novae brevitatis acutior usus.

Hujus ad exemplum brevis haec subscriptio servit:

De nive conceptum quem mater adultera fingit

Sponsus eum vendens liquefactum sole refingit.

 
740

Vir, quia quem peperit genitum nive femina fingit,

Vendit et a simili liquefactum sole refingit.

Sit brevis aut longus, se semper sermo coloret

Intus et exterius, sed discernendo colorem

Ordine discreto. Verbi prius inspice mentem

 
745

Et demum faciem, cujus ne crede colori:

Se nisi conformet color intimus exteriori,

Sordet ibi ratio: faciem depingere verbi

Est pictura luti, res est falsaria, ficta

Forma, dealbatus paries et hypocrita verbum

 
750

Se simulans aliquid, cum sit nihil. Haec sua forma

Dissimulat deforme suum: se jactitat extra,

Sed nihil intus habet; haec est pictura remota

Quae placet, admota quae displicet. Ergo memento

Ne sis praeproperus; sed in his quae dixeris esto

 
755

Argus et argutis oculis circumspice verba

In re proposita. Sententia si sit honesta,

Ejus ei servetur honos: ignobile verbum

Non inhonestet eam, sed, ut omnia lege regantur,

Dives honoretur sententia divite verbo,

 
760

Ne rubeat matrona potens in paupere panno.

Ut res ergo sibi pretiosum sumat amictum,

Si vetus est verbum, sis physicus et veteranum

Redde novum. Noli semper concedere verbo

In proprio residere loco: residentia talis

 
765

Dedecus est ipsi verbo; loca propria vitet

Et perigrinetur alibi sedemque placentem

Fundet in alterius fundo: sit ibi novus hospes,

Et placeat novitate sua. Si conficis istud

Antidotum, verbi facies juvenescere vultum.

 
770

Instruit iste modus transsumere verba decenter.

Si sit homo de quo fit sermo, transferor ad rem

Expressae similem; quae sit sua propria vestis

In simili casu cum videro, mutuor illam

Et mihi de veste veteri transformo novellam.

 
775

Ecce vides. Verbo propriato dicitur aurum

Fulvum, lac nitidum, rosa praerubicunda, mel ipsum

Dulcifluum, flammae rutilae, corpus nivis album.

Dic igitur: Dentes nivei, Labia flammea, Gustus

Mellitus, Vultus roseus, Frons lactea, Crinis et

 
780

Aureus. Aptantur bene: Dentes Nix; Labia Flammae;

Gustus Mel; Vultus Rosa; Frons Lac; Crinis et Aurum.

Et, quia lucet ibi junctura simillima rerum,

Si de quo loqueris sit non homo, lora retorque

Mentis ad id quod homo. Verbum, quod ponit ibidem

 
785

Articulus similis proprie, transsume decenter.

Ut, si forte velis haec dicere: Tempora veris

Exornare solum, primos exsurgere flores,

Ad placitum fieri tempus, cessare procellas,

Esse fretum planum, motus sine turbine, valles

 
790

Depressas, montes erectos, discute tecum

Tale quid in nobis, quod propria verba loquantur.

Ornatum faciens, pingis; primordia nactus,

Nasceris; alloquio placidus, blandiris; ab omni

Re cessans, dormis; immotus, stas pede fixo.

 
795

Pressus ad ima, jaces; erectus in aera, surgis.

Ergo sapit verbum si dicas: Tempora veris

Pingere flore solum, nasci primordia florum,

Blandiri tempus placidum, dormire procellas

Cessantes, freta stare quasi non mora, jacere

 
800

Depressas valles, erectos surgere montes

Quando tuum proprium transsumis, plus sapit istud

Quod venit ex proprio. Talis transsumptio verbi

Est tibi pro speculo: quia te specularis in illo

Et proprias cognoscis oves in rure alieno.

 
805

Talia multa vide, sicut si forte velimus

Nequitias hiemis tali proponere forma.

Semper hiems inhiat duris praedura tyrannis,

Imperio cujus contristant area nimbi,

Excaecat caligo diem, parit aura procellas,

 
810

Nix claudit stratas, transfigit bruma medullas,

Grando flagellat humum, glacies incarcerat undas.

Vel, si dicamus de tempore navibus apto:

Non objurgat aquas aquilo, nec inebriat auster

Aera; sed solis radius, quasi scopa lutosi

 
815

Aeris, emundat caelum, vultuque sereno

Tempus adulatur pelago, clandestina flatus

Murmura stare fretum faciunt et currere vela.

Aut si fabriles ritus hoc ore loquamur:

Ad folles vigilant flammae, sepelitur in igne

 
820

Massa rudis, coctam transmittit ab igne recenti

Forceps incudi, dat verbera crebra magister

Malleus et duris praecorripit ictibus illam

Sicque quod optat agit: vel cassidis elicit orbem,

Utile consilium capiti, vel procreat ensem,

 
825

Legitimum socium lateri, vel corporis hospes

Loricae procedit opus; connascitur illis

Ocrea subterior, clypeo quam tibia sumat,

Et stimulus scitator equi, quem talus adoptet,

Et species aliae ferri quas armat acumen.

 
830

Exhaurit ferrum facies tam dissona rerum,

Tam variae species armorum. Malleus ictum

Supprimit; incudes respirant calle peracto;

Ad metam subsistit opus finitque diaetam.

Egregie sic verba locas; sic verba locata

 
835

Pervia mentis erunt oculo. Sed verba locare

Res onerosa quidem studio. Modus iste loquendi

Est gravis estque levis: gravis est inventio verbi,

Mens levis inventi. Sic se contraria miscent,

Sed pacem spondent hostesque morantur amici.

 
840

Est ibi temperies quaedam. Ne sit leve verbum,

Vile vel illepidum: trahit a gravitate leporem

Et pretium. Gravitas ne turgida sit vel opaca;

Praestat ei levitas lucem reprimitque tumorem:

Altera castiget reliquam. Sic ergo loquaris,

 
845

Sic grave junge levi, ne res haec detrahat illi,

Sed sibi conveniant et sede fruantur eadem

Pacificetque suam concors discordia litem.

Ut magis urbane sedeat transsumptio verbi,

Non veniat solo comitanti nomine fixo:

 
850

Mobile nomen ei dones, et tale sit illud,

Quod plene succurrat ei nubemque serenet,

Si qua sit in verbo; si non, illuminet illud

Plenius et plenum lumen transfundat in ipsum.

Ecce sub hac forma si tale quid exprimo: Jura

 
855

Mollescunt, vel: Jura rigent, nondum bene lucet,

Sed tanquam sub nube latet transsumptio verbi;

Et quia sic positum sedet in caligine verbum,

Mobile nomen ei det lumen et adjuvet illud.

Dic igitur melius: Dispensatoria jura

 
860

Mollescunt, districta rigent. Jam mobile nomen

Verbum promovit: districtio namque rigorem

Exprimit et rigida, pia dispensatio jura

Temperat et mollit. Sed quid si splendeat ex se

Verbum transsumptum? Nihilominus adjuvet ipsum

 
865

Mobile, de cujus splendore suus geminetur.

Esto satis lepide dicam, si dixero: Tellus

Plus aequo rorem caeli potavit et imber

Dispensavit eum temere. Tamen aptius istud

Et melius dices, si dixeris: Ebria tellus

 
870

Plus aequo potavit aquas et prodigus imber

Dispensavit eas temere, quia se comitantur

Seque ligant instar hederae, quasi non patiantur

A se divelli, sed jurant foedus in unum

Et sunt unanimes socii. Discretio talis

 
875

Affricuit limam dempta rubigine verbis.

Vincet adhuc istum melior pictura colorem,

Quando movet litem cum verbo nomen, et ipsa

Oderunt sese facietenus, attamen intus

Est amor et concors sententia. Quod docet istud:

 
880

Dapsilis effundit, sed opes fundendo refundit;

Nunquam fessa manus, nisi quando quiescit. Et istud:

Ante Dei faciem devota silentia clamant.

Consule res alias et idem mireris in illis:

Litibus alternis quando bellantur amantes,

 
885

Crescit in hoc bello linguarum pax animorum;

Hoc odio conditur amor. Sic est et in istis:

Se voces introrsus amant licet exteriores

Sint inimicitiae. Lis est in vocibus ipsis;

Sed litem totam sedat sententia vocum.

 
890

Est aliud lumen quo vox transsumpta relucet,

Quando sumpta semel transfertur et appropriatur

Sicut in hac serie: Vetus illa peritia Romae

Legibus armavit linguas et corpora ferro,

Ut simul aptaret linguas et corpora bello.

 
895

Vel sit in exemplum, quia plus sapit hoc breve verbum:

Armat eos in corde fides, in corpore ferrum.

Vult ita transsumi verbum, vult mobile nomen,

Vult fixum. Sed fit varie transsumptio verbi

Vel praecedentis vel item ratione sequentis,

 
900

Vel casus utriusque simul. Ratione fit ipsa

Praecedentis, ut his: Sub verno tempore pausant

Nubes, mansuescit aer, silet aura, loquentes

Inter se joculantur aves, dormit mare, ludunt

Rivi, pubescunt rami, pinguntur agelli,

 
905

Et lascivit humus. Ratione sequentis, ut ecce:

Papa, potens verbo, si linguam solvat, ab ore

Seminat, unde cibat oculos et inebriar aures

Et totum satiat animum. Ratione duorum,

Talibus: Os papae cum dulcia verba propinat,

 
910

Aures, dum loquitur, vigiles ex ore loquentis

Verba bibunt animosque fricant audita quiete.

Mobile transfertur pariter ratione triformi:

Vel ratione sui fixi, cui jungitur ipsum

Improprie, velut hic: Sermonem discute quis sit,

 
915

Crudus an excoctus, succosus an aridus, hirtus

An comptus, rudis an excultus, inops an opimus;

Vel ratione rei subjunctae, sicut in ista

Subjuncta serie: Quid aget rex noster inermis

Consiliis, cinctus odiis, et nudus amicis?

 
920

Aut utriusque simul dum dicitur: Ore disertus,

Floridus eloquio, Veteranus marcidus aevo,

Pauper re tenuis. – Sequitur transsumptio fixi.

Fixum transsumptum si sit commune, colorem

Dat verbis talem: Populi fragor impulit urbem

 
925

Aut hujus formae: Tuba fulminis, Impetus aurae,

Jurgia ventorum, Strepitus maris, Ira procellae.

Si proprium fuerit, vel ad hoc transfertur ut ipso

Laudes vel laedas tanquam cognomine: laudes

Talibus Ille Paris, vel laedas taliter Ille

 
930

Thersites; vel ad hoc ut sit similatio quaedam,

Scilicet hac forma: Navem regit ille magister

Et Tiphis noster; vel redam rusticus ille

Ductor et Autemodon noster; vel transfero nomen

Ex alia causa, ne sit similatio vera,

 
935

Immo per antifrasim, tanquam derisio, quando

Corpore deformem Paridem, vel corde ferocem

Aeneam, vel vi fragilem cognomino Pirrum

Aut sermone rudem Ciceronem, vel petulantem

Ypolitum. Renovat talis mutatio verbum.

 
940

Sic transfert unam simplex mutatio vocem.

Est quando plures, ut in isto scemate verbi

Pastores praedantur oves; duo nomina transfers

Pastores et oves; nomen pastoris ad ipsos

Praelatos et nomen ovis transsumis ad ipsos

 
945

Subjectos. Transfertur adhuc oratio tota

Et pars nulla sui, quod talis sermo figurat:

Litus arat, laterem lavat, auram verberat. Istae

Sunt species per quas transsumptio verba colorat.

Taxatis transsume modis. Tamen esto modestus,

 
950

Ne sis inflatus nec turgidus. Haec duo mista

Sunt et honos et onus: onus est transsumere vocem

Ut decet, est et bonos cum sit transsumpta decenter.

Quando venit tali sententia culta paratu,

Ille sonus vocum laetam dulcescit ad aurem,

 
955

Et fricat interius nova delectatio mentem.

Transfero, Permuto, Pronomino, Nomino, verba

Haec formant ex se verbalia suntque colorum

Nomina, quos omnes recipit transsumptio sola.

Procures istas epulas istosque liquores:

 
960

Hoc epulum satiat, hic potus inebriat aures.

Texuit ars alios pretio leviore paratus;

Sed tamen est in eis gravitas et idoneus usus.

Sunt hinc inde decem, sex hinc et quatuor inde,

Flores verborum. Denarius iste colorum

 
965

Verba colorat ea gravitate, quod est alieno,

Non proprio, vox sumpta modo. Genus omnibus unum:

Scilicet improprius vocum status et peregrina

Sumptio verborum. Ne forsitan haesitet inde

Mens incerta, fidem faciunt exempla secuta.

 
970

Prodeat in medium talis sententia: Languens

Affectat medicum, lugens solamen, egenus

Subsidium. Melius florent hoc scemate verba:

Languor eget medico, solamine luctus, egestas

Subsidio. Verbis haec est innata voluptas

 
975

Ponere sic formam pro re, sic vertere languens

In languor, lugens in luctus, egens in egestas.

Quid dat formido? Pallere. Quid ira? Rubere.

Quidve superba lues? Turgere. Resumimus ergo

Formido pallet; rubet ira; superbia turget.

 
980

Dulcescitque magis meliusque saporat in aure

Quando quod effectus sibi vendicat applico causae.

Praeloti capitis discriminet ordine crines

Pectinis officium. Forpex a crine recidat

Omne supervacuum renovetque novacula vultum:

 
985

Sic instrumento docet ars dare more faceto

Quod tamen est utentis eo; sic surgit ab arte

Evitare vias tritas et honestius ire.

Lucet item sermo sic sumptus: Corpora ferro,

Argento loculos, digitos spoliavimus auro.

 
990

Non quia zeuma suo depingit verba colore,

Sed quia dicturus rem totam supprimo formam:

Exprimo materiam. Rudior modus exprimit ambo;

Subticet ars unum, servitque duobus in uno.

Hic modus inductus secum tria commoda ducit:

 
995

Curtat enim vocum dispendia, remque colorat,

Et metro promittit opem: dispendia curtat

Dictio: vox brevior quam sermo; Remque colorat

Vocis in hac forma sumpta prudentior usus;

Et metro promittit opem, si postulat illam

 
1000

Obliquus, cujus vitat consortia versus.

Quod liquet ex isto: Digitus lascivit in auro.

Aurum vox brevior, productior annulus auri;

Ipsam rem loquitur vox haec, subtilius illa;

Casibus hinc cedunt, sunt inde rebellia metra.

 
1005

Rem vice contenti quae continet accipe, ponens

Verbum, vel fixum, vel mobile quodlibet, apte.

Insere sic fixum: Potatrix Anglia; Textrix

Flandria; Jactatrix Normannia. Mobile nomen

Sic appone: Fora clamosa; Silentia claustra;

 
1010

Luctisonus carcer; Domus exhilarata; Quieta

Nox; Operosa dies. Sumptis sic utere verbis:

In morbis sanat medica virture Salernum

Aegros. In causis Bononia legibus armat

Nudos. Parisius dispensat in artibus illos

 
1015

Panes unde cibat robustos. Aurelianis

Educat in cunis auctorum lacte tenellos.

Currat yperbolicus, sed non discurrat inepte

Sermo: refrenet eum ratio placeatque modestus

Finis, ut excessum nec mens nec abhorreat auris.

 
1020

Sicut in hac forma vocis: Transverberat hostes

Telorum quasi grando pluens; Silvas imitatur

Hastarum confracta strues; Fluit unda cruoris

Aequoris exemplo vexantque cadavera valles.

Mirifice laudes minuit modus iste vel auget;

 
1025

Et placet excessus, quem laudat et auris et usus.

Dicturus: Studui tribus annis, verba colores

Pulchrius. Iste color color est rudis et veteranus:

Hoc rude sic formes; istud vetus haec tua lima

Innovet: In studio me tertia repperit aestas,

 
1030

Tertius involvit autumnus, tertia curis

Intricavit hiems, tria tempora verna peregi.

Suppresso toto subtilius exprimo dictum

Quando modis dictis a partibus innuo totum.

Pars anni madeat: Annus madet; areat: aret;

 
1035

Fervescat: fervet; tepeat: tepet. Erogo toti

Quod pars ejus habet. Forma rationis eadem

Tu varia pro parte tui censebere, Gion,

Turbidus et liquidus, angustus et amplus, amarus

Et sapidus. Rursum simili censenda tenore

 
1040

Sicca dies et aquosa tamen pro parte. Colorum

Cum sit uterque placens, placeas utroque colore.

Est etiam verbi civilis abusio, quando

Verbum nec proprium nec certum sumitur, immo

Finitimum proprio. Puta si proponitur istud:

 
1045

Sunt parvae vires Itaci, sed mens tamen ejus

Magni consilii. Sic vertat abusio verbum:

Sunt vires in Ulyxe breves, in pectore cujus

Longum consilium. Quia sunt confinia quaedam

Istarum vocum longum, magnum; breve, parvum.

 
1050

Praescriptis formis quaedam pictura coloris

Et quiddam gravitatis inest, quae nascitur inde

Quod res in medium facie non prodit aperta,

Nec sua vox deservit ei, sed vox aliena,

Et sic se quasi nube tegit, sub nube serena.

 
1055

Surgit item quaedam gravitas ex ordine solo,

Quando, quae sociat constructio, separat ordo,

Ut sit in hac forma perversio: Rege sub ipso;

Tempus ad illud; Ea de causa; Rebus in illis;

Aut hujus generis trajectio: Dura creavit

 
1060

Pestiferam fortunam famem; Letalis egenam

Gente fames spoliavit humum. Sic ordine distant

Quae constructa tamen prope stant. Structura propinqua

Declarat levius sensum; sed plus sedet auri

Plusque saporis habet moderata remotio vocum.

 
1065

Si niti gravitate velis, his utere velis.

Hunc portum teneas, hic fixa sit anchora mentis.

Sic tamen esto gravis ne res sub nube tegatur,

Sed faciant voces ad quod de jure tenentur.

Quae clausum reserent animum sunt verba reperta

 
1070

Ut quaedam claves animi: qui vult aperire

Rem clausam, nolit verbis inducere nubem;

Si tamen induxit, facta est injuria verbis:

Fecit enim de clave seram. Sis claviger ergo,

Remque tuis verbis aperi. Si namque per aures

 
1075

Intrat in aspectus animi sine luce loquela,

In fluvio fundat, in sicco plantat, in aura

Verberat, in sterili sulcum deducit arena.

Si qua feras igitur peregrina vel abdita verba,

Quid possis ex hoc ostendis jusque loquendi

 
1080

Non attendis. Ab hac macula se retrahat error

Oris et obscuris oppone repagula verbis.

Utere consilio; licet omnia noveris, unus

Major in hoc aliis: in verbis sis tamen unus

Ex aliis; nec sis elati, sed socialis

 
1085

Eloquii. Veterum clamat doctrina: loquaris

Ut plures, sapias ut pauci. Nec tamen ex hoc

Vilescis: sermone potes simul esse facetus

Et facilis. Proprias igitur ne respice vires,

Immo suas, cum quo loqueris. Da pondera verbis

 
1090

Aequa suis humeris, et pro re verba loquaris.

Cum doceas artes, sit sermo domesticus arti:

Quaelibet ars gaudet propriis. Sed sint sua verba

Limitibus contenta suis: cum veneris extra

In commune forum, placeat communibus uti.

 
1095

In re communi communis, in appropriatis

Sit sermo proprius. Sic rerum cuique geratur

Mos suus. In verbis est iste probatior usus.

Si sermo velit esse levis pulchrique coloris,

Tolle modos omnes gravitatis et utere planis,

 
1100

Quorum planities turpis ne terreat aures.

Unde colorentur quos sumas ecce colores:

Res mala! Res pejor allis! Res pessima rerum!

O malum! miserum malum! miserabile malum!

Cur tetigit te gustus Adae? Cur unius omnes

 
1105

Culpam flemus Adae? Fuit haec gustatio mali

Publica causa mali. Pater, in nos tam ferus hostis,

Se perhibet non esse patrem, de divite pauper,

De felice miser, de tanta luce retrusus

Ad tenebras. Ubi nunc paradisus et illa voluptas

 
1110

Cuius erat dominus? Tibi dico, potissima rerum,

Unde tibi tantum scelus? Erras mente favendo

Uxoris facto, vetitum gustando, loquela

Facta tuendo. Favens igitur, gustansque tuensque,

Nonne ruis merito? Dic ergo: cur tetigisti

 
1115

Pomum tam nocuum? – Mihi conjux obtulit –,

At quid Gustasti? – Suasit mihi rem non esse nocivam.

– Quare fautor eras? – Timui fecisse molestam.

– Post factum, cur segnis eras deflere reatum

Ad veniam flectendo Deum? Dic, mortis in hac re

 
1120

Quae ratio? – Solus fuit error pro ratione.

Liber is est, vitiis qui non inservit. At ille

Cum servus fuerit, an libertate fruemur?

Si tanta virtute potens non restitit hosti,

Unde resistemus fragiles? Incepit ab hoste

 
1125

Lapsus, et arte sua lapsi sumus, et sine lapsu

Vivere corrupti non possumus. Utile lapsis

Hoc genus auxilii: lacrimae, jejunia, psalmi.

Cui potior Deus est quam mundus, non nocet illi

Spiritus immundus. Qui spem non ponit in hoste,

 
1130

Unde timere potest hostem? Gravis ad nocumenta

Si solus solet esse suis, lex non sinit aequa

Ut simus de plebe sua. Ne forte procellae

Nos mergant gravitate sua, servemus honesta

Et mala vitemus; quia virtus optima rerum,

 
1135

Pessima res vitium, nihil aeque perniciosum.

Hoc erat expertus, cujus fuit ille misertus

Qui dignans nasci venit de morte renasci,

Unus qui potuit quod profuit omnibus esse.

Hic in carne sine carie, nec criminis hamo

 
1140

Captus, homo simplex et supplex lusit iniquum

Serpentem, quae nos elusit; et, hostia factus,

Hostem confecit et eum moriendo remordit.

Serpens invidiae nostraeque propaginis hostis,

Cur cruce damnasti Christum? Meruitne? Sed expers

 
1145

Omnis erat maculae. Corpus fantasma putasti?

Sed veram carnem sumpsit de virgine. Purum

Credebas hominem? Sed de virtute probavit

Esse Deum. Quare merito damnare. Memento:

Servus qui damnat dominum, damnatur ab illo.

 
1150

Sic in eo juste damnatio desiit a quo

Coeperat. Hostis enim primus damnaverat Evam,

Eva secunda virum, vir tertius omne quod ejus

Stirpis erat, stirps quarta Deum, Deus ultimus hostem,

Cui mors ipse fuit; fuit et sic profuit orbi;

 
1155

Profuit et patuit; patuit, quia cuncta redemit.

Se de posse suo contenderet, absque labore

Omnia salvasset. Est ejus namque potestas

Omnipotens virtus et cui datur omnia posse

Nutu vel verbo vel solo velle. Videtis

 
1160

Quod potuit: sequitur cur noluit; ecce tenorem

Causae. Si fieret hosti violentia, posset,

Immo pateret, in hoc id agens injurius esse.

Unde – sed ut notum pertranseo – regula juris

Dixerat, ut, sicut hominem fallaciter hostis

 
1165

Mortificavit, ea forma subtiliter hostem

Mortificaret homo, captum deitatis ab hamo.

Hac ratione Deus in vera carne morari

Nobiscum venit, a carnis labe notari

Non potuit, tandemque suo nos sanguine lavit;

 
1170

Qui vitae mortisque potens hanc rupit et illam:

Rupit enim vitam moriens, mortemque resurgens,

Nec praesumpta suos, sed vita resumpta redemit.

Proditor humanae naturae, proditor inquam,

Vis ubi nunc tua? Vis ubi? Mors tua vincula rupit.

 
1175

Rupit vi mira tua vincula mors sua. Quam mors

Felix! Quam felix mors! Illa, redemptio nostra.

Haec sua mars animae sanavit vulnera, lavit

Sordes, amovit culpas. O quam pia Christi

Gratia! Quam grata pietas! Tibi, fons pietatis,

 
1180

Ex hoc me totum voveo. Da, tolle; flagella,

Parce; juve, prohibe, facias utrumlibet: ecce

Servus ego, Domine; sicut libet, utere servo;

Quicquid agas, grates ago. Jesu tam bone, quem te

Dicam? Sive pium te dicam, seu pietatem

 
1185

Ipsam, seu fontem pietatis, seu magis addam,

Major es. Hic tantus voluit tantillulus esse.

In forma servi veniens evincere venit

Quas emisset oves, ne vi raperentur ab hoste,

Non de judicio, nisi forte revinceret hostem,

 
1190

Sicut erat praevictus homo. Sed debuit esse

Talis homo purus, aut angelus, aut Deus. Esse

Purus non potuit, quia purum vinceret hostis

Impurus possetque leves incurrere lapsus.

Angele non poteras: quia, cum natura ruisset

 
1195

Propria, non stares in nostra. Sed tamen esto.

Esto quod alteruter firma virtute stetisset

Nosque redemisset. Constat minus esse creari

Quam redimi. Reparatus homo minus ergo creanti

Plusque teneretur redimenti; sicque fuisset

 
1200

Pluris opus factore suo. Fuit ergo necesse

Ut Deus esset homo, cujus sapientia plena

Sensus humanos regeret deitatis habena,

Cui soli mundus deberet utrumque creari

Et redimi, cultumque Deo persolveret uni.

 
1205

Sicut opus fuerat, sic res processit in actum.

Personis aliis simplex natura remansit:

Filius univit se nostrae, clausus in aula

Virginis; inclusit uterus quem claudere mundus

Non potuit; coepit in tempore quod fuit ante

 
1210

Tempora. Verus homo, verus Deus, omnia nostra

Pertulit, excepta culpa. Ludibria passus

Conticuit; caesus plagis per vincula mortis

Transiit; in dira cruce corpus mite pependit;

Spiritus emissus, novus hospes, ad infera venit,

 
1215

Post triduum victor propria virtute revixit.

Abductas ita pastor oves ad ovile reduxit.

Res haec quanta fuit! Et qua ... sed transeo nomen,

Cum nequeat sumi tanto conforme stupori.

Ergo cum redimi non possent ni Deus esset

 
1220

Factus homo, nec, homo factus, nisi vincere mortem

Disposuit, mors victa suos a morte redemit.

Verborum flores hoc thema redegit in unum,

In quibus et levitas et propria sumptio vocum.

Nil perit ex numero nec omittitur ordo colorum.

 
1225

Si tamen improprie quandoque vocabula sumpsi,

Cum levibus mixtim decuit gravitatibus uti,

Ut, quamvis sapiat propriae dulcedine formae,

Plus saperet levitas gravium condita sapore.

Sic igitur cordis digitus discerpat in agro

 
1230

Rhetoricae flores ejus. Sed floreat illis

Sparsim sermo tuus, variis, non creber eisdem.

Floribus ex variis melior redolentia surgit;

Quod sapit, insipidum vitiosa frequentia reddit.

Sunt autem flores, quibus est sententia vocum

 
1235

Florida, quos omnes claudo brevitate sub ista.

Quando coloratur sententia, sic operatur:

Distribuit variis distincta negotia rebus

Aut in personas varias. Cum culpat honeste

Et licite dominos vel amicos, nemine verbis

 
1240

Offenso. Cum plus notat in re quam sit in ore

Et rem diminuit verbo, sed more modesto.

Resque secuturas etiam describit et illas

Quae possent ex re dicta contingere: quadam

Cum gravitate tamen dilucidat omnia plane.

 
1245

Aut rem disjungens a re ratione secuta

Ambas absolvit. Vel singula rursus in unum

Conveniunt et quae sunt undique sparsa resumit.

In replicando frequens, iterum variando colorem,

Dicere res plures videor; sed semper in una

 
1250

Demoror, ut poliam rem plenius et quasi crebra

Expoliam lima, quod fit sub duplice forma:

Dicendo varie vel eamdem rem, vel eadem

De re. Tripliciter varie dicemus eamdem

Rem; septemque modis varie dicetur eadem

 
1255

De re: quos omnes lege plenius in Cicerone.

Aut ad idem punctum descendo, frequenter ibidem

Commoror; aut aliter, quando res comparo, secum

Contendunt positae rationes. Saepius ex re

Dissimili similem traho. Vel cum nomine certi

 
1260

Auctoris rem, quam dixit, vel quam prius egit,

Exemplum pono. Dictos vel omitto colores

Et color accedit alius, collatio facta

Formae cum simili forma sub imagine recta.

Sive color vicinus ei, cum corporis ipsam,

 
1265

In quantum satis est, effingo vel exprimo formam.

Deinde quasi quasdam notulas, certissima signa,

Pono, quibus quae sit hominis natura patenter

Describo: color iste magis meliusque colorat.

En alium florem, personae quando loquenti

 
1270

Sermo coaptatur redoletque loquela loquentem.

Denique res ipsas alia novitate colorans,

Cui prohibet natura loqui modo dando loquelam

Personam conformo novam; modo suspicioni

Plus do quam vocis signis; modo comprimo totam

 
1275

Rem brevibus verbis et eis quibus indiget ipsa,

Non aliis; modo res ita se demonstrat aperte,

Ut quasi sit praesens oculis; quod fiet ad unguem

Istis quinque modis: demonstro quid ante, quid in re,

Quid post et quae rem circumstent, quaeve sequantur.

 
1280

In serie dicta lege quae sint schemata rerum,

Quot numero (bis namque decem si subtrahis unum),

Quam seriem teneant. Quia non variabitur ordo

Quem tenui, positis exemplis rem patefeci.

Est papae leges sacras dictare, minorum

 
1285

Praescriptam jurisformam servare. Sed errant

Quamplures, quorum te, Papa, redarguit error.

Parcis, non punis, enormia lucra sequentes;

Illicitum vendunt et emunt, sine vindice culpae.

Papa potens, cujus non est breve posse, memento

 
1290

Vindictae. Mansuete pater, quandoqe mucrones

Exime. Si dormit vindicta, vagabitur errans,

Ut lupus insultans aut ut vulpecula dammae

Insidians. Operabitur hinc, meditabitur inde

Nequitias, occultus in hoc, manifestus in illo,

 
1295

Plenus utrimque malo. Duo sunt mala: fraus simoniae,

Frigus avaritiae. Perplectitur illud et istud,

Non detestatur. Sed inani voce laboro:

Quicquid in hunc dicam, laterem lavo; si probo, non est

Hoc ejus meritum: si reprobo, non movet ejus

 
1300

Crimen eum. Lege quicquid habet de felle; legetur

Praesens blanditor, absens detractor; amicus

Apparens, hostis tectus; possessor avarus,

Exactor durus; praedo gravis, ambitiosus

Institor; illicitus emptor, celer ad Simoniae

 
1305

Tam generale malum. Scelerum, pater optime, vindex

Ad scelus hoc appone manum. Prudentia Papae

Vult et habet sepelire nefas. Non est alienum

Hoc opus a papa prudente nec ista voluntas.

Papa bonus tractes ita tecum saepius: O quam

 
1310

Mira Dei virtus! Quam magna potentia! Quantus

Sum! Quantillus eram! Subito de stipite parvo

In cedrum magnam crevi. Deus ille deorum

Magnificavit opus proprium: sub flore juventae

Me voluit caput esse senum. Mirabile donum!

 
1315

Dat juveni claves regni caelestis et orbis

Imperium. Nondum decurso tempore multo

Cor gessi sciolum; fuit os rude, posse pusillum.

Jam cor et os et posse meum sic extulit et sic

Praetulit ex aliis, ut sim stupor unicus orbis.

 
1320

Istud opus non est humanum, gratia Summi

Me fecit summum; mihi nec laus inde, sed illi

Grates, de cujus dono suscepimus omnes.

Unde magis teneor et strictius obligor illi

Ponere quod poni disponit, tollere tolli

 
1325

Quod statuit, velle quod vult, odisse quod odit.

Et cupio, quia sic astringor; et omnia ponam

Quae poni, tollam quae tolli jussit, in uno

Sollicitus: velle quod vult, odisse quod odit.

Quisnam tam cerebri vacuus, tam pectoris expers,

 
1330

Tam sine se, quin laudet opus, quin judicet illud

Prudentis venae? Prudens ita papa laborem

Totum fundat in hoc, et ob hoc, quia tanta potestas

Illi cessit ad hoc, maculas ut tolleret orbis,

Ut mundum faceret mundum, quem limite dextro

 
1335

Duceret in caelum; quia sic Deus extulit illum

Hoc ad opus, refert illius, ut hoc operetur.

Ergo remissus in hoc, fons est et origo duobus

Damnis: nam pariter suus est et publicus hostis.

An melius mundo somno torpente nocere

 
1340

Quam vigili cura prodesse? Memento notare:

Instar papa boni pastoris ab ore lupino

Servat ovile suum; vel, quomodo physica curat

Corpora, sic animas et vulnera sanat earum

Physicus et pastor. Noster Deus omnia sanans

 
1345

Propter oves animam posuit: sic vi rationis

Constat et exempli tollenda nefaria mundi.

Ergo nefas sepeli, pie papa, subambula Petri,

Cumque Simone suo detur simonia ruinae.

Propria quemque juvat sordes: te praegravat unum

 
1350

Publica pernicies. Haec unica subruit omnes.

Sit quod eos nullum mortale remordeat; illud

Dum tamen obsit eis, animae mors pendet ab uno

Sicut et a multis: ut navis non minus una

Quam varia rima causam praestante subortis

 
1355

Absorbetur aquis, sed idem facit utraque pestis.

Vix tamen esse potest, ut homo sine crimine vivat:

Ethicus unde Cato: Nemo sine crimine vivit.

Ille malignantis naturae spiritus, hostis

Publicus, occultis hominem circumvolat alis

 
1360

Anxius, ut revocet quem perdidit. Abstulit illum

Ille pugil noster, mira virtute leonis,

Astu serpentis et simplicitate columbae.

Ille quis? Ille quidem naturae duplicis: expers

Totius maculae, subrufus imagine, visu

 
1365

Dulcis et angelicum speculum, speciosa figura

Prae formis hominum, specialis imago prioris,

Ille secundus Adam, qui nobis ostia vitae

Glave sua mortis patefecit. Ad illa vocati

Gaudia quid facimus? Torpemus imagine pigri.

 
1370

Scisne moram pigri? Si mane vocetur, obaudit.

Si citetur adhuc iterata voce, sonora

Nare vigil stertit. Tandem clamore coactus,

Ore tamen lentus, linguam movet – Ei mihi, quid vis?

Inquit. – Surge! veni! – Nox est, permitte quiescam –

 
1375

Immo dies est: surge! – Deus meus! Ecce ego surgo.

Vade: sequar. – Nec eum sequitur, quem decipit; et tum:

Non venies? – Dudum venissem, sed mihi vestes

Quaero nec invenio. – Nihil est. Te, Birria, novi.

Surge cito! – Domine, sum praesto. – Non est tamen, immo

 
1380

Vel caput huc, illuc vertit, vel brachia scalpit,

Membra vel in longum distendit. Sic sibi quasdam

Undelibet morulas quaerit. Semper venit ore,

Non pede; sic veniens nunquam venit, ipse coactus

Forte movens gressum trahit a testudine motum.

 
1385

Hujus imago sumus, ad gaudia vera vocati.

Deliciis variis capti vel pectoris aures

Obstruimus, vel, si patet auris, ad illa venire

Semper differimus: si tandem forte venimus

Nolentes tracti, motu testudinis imus.

 
1390

Immemores nostri Dominum postponimus hosti.

Heu miseri! Cur non volumus meminisse diei

Vindicte, qua nos manus ejus ab ungue redemit

Hostili? meminisse quidem quae, qualia, quanta

Pertulit in poenis, in verbis ridiculosis?

 
1395

Pontificis servus Domini responsa maligne

Arguit et feriens: – Respondes taliter, inquit,

Pontifici? – Subjecit ad haec mansuetus: – Amice,

Si male quid dixi, dic in quo. Si bene, cur me

Caedis? Item, Pilate, tibi pro posse rebellis,

 
1400

Intonuit Judaea fremens: – Crucifige! – resumens

Et clamans iterum: – Crucifige! – Subintulit alter,

Ictibus incussis, haec ridiculosa: – Propheta

Christe, quis est qui te percussit? – Et addidit istis

Improperans alius: – Alios salvabit et in se

 
1405

Deficit! In Domino speravit: liberet illum,

Si vult. – Sic voluit tractari ridiculose

Qui virgis caesus, ligno suspensus, aceto

Potatus, ferro transfixus, arundine quassus,

Cuspide spinarum septus caput, omnia passus

 
1410

Tristia, tam varias mortes conclusit in una.

Spreta, flagella, minae, probra, clavi, lancea, spinae

Felici fine nostrae sunt meta ruinae.

His, homo, deliciis, hac te crucis arte redemit,

Fortiter infirmus dum mortem morte redemit.

 
1415

Dum mortem pateretur, ait Natura: – Necesse

Est patiar: Dominus patitur. Complangite mecum

Omne genus rerum; caelum tua lumina claude;

Aer, caliga; mare clama; terra tremisce;

Omnia flete simul elementa. Perhorruit ergo

 
1420

Planctibus et totam se rupit. Signa dederunt

Omne genus rerum, caelum sua lumina claudens,

Aer caligans, mare clamans, terra tremiscens,

Omnia cum lacrimis elementa. Nec accidit istud

Ex series rerum solita, sed vim quia mortis

 
1425

Passus erat Dominus Naturae. Vim simul istam

Passa fuit Natura tuo compulsa dolore.

Sola Deum risit morientem natio prava

Cujus in opprobrium sunt posteriora. Propago

Perfida! Gens durae cervicis! Disce cor illud

 
1430

Sic induratum mollire. Memento ruinae

Terribilis duri Pharaonis. Disce beari

Singula de Christo scrutare; videbis aperte.

Nonne pati Christus sic debuit? Indice scripto,

A ligno Dominus regnavit ibique triumphum

 
1435

Vicit, et ejecit hostem, mundumque redemit.

Sic homini pugnavit homo, sed homo Deus ipse

Tunc certans, nunc sceptra tenens, judexque futurus.

Quod Deus et nullus alius, quod filius ipse,

Non persona patris vel sacri flaminis, esse

 
1440

Debuit ipsa salus hominis, sic collige paucis.

Civibus angelicis caelo nascente creatis,

Lucifer, egreguiae lucis, de luce creantis

Plus aliis sumpsit, ideo praesumpsit. Et inde

Turgidus in lucem summam praesumere coepit.

 
1445

Vidit enim gigni lumen de lumine, verbum

De patre; vidit item sacrum procedere pamen

Ex utroque; trium naturam vidit eamdem,

Personas varias tres illas vidit. Et uni

Invidit soli Verbo, voluitque creatus

 
1450

Patris adequari genito: – Dispono sedere

Ad partes aquilonis, ait, similisque videri

Summo. – Sic voluit fieri scelus incola caeli.

Sed brevis hospes erat, quia caelum ferre scelestum

Non potuit. Sed ibi mox Lucifer, ut fuit ortus,

 
1455

Occidit, et versum fuit illi mane repente

In sero, bonitas in pejus, apex in abyssum,

Sanctum in daemonium; fueratque biformis in hora:

Clarus et obscurus, bonus et malus, altus et imus,

Angelus et daemon. Qui passus ad ima ruinam

 
1460

Omnibus ordinibus decimam detraxit et aeque

Unicuique suam. Post cursus quinque dierum

Sexta die formavit Adam, formavit et Evam,

Concives, Paradise, tuos. Quibus auctor eorum:

– Omne genus ligni gustate; bonique, malique

 
1465

Notitiae lignum ne tangite. – Subdidit autem

Causam, ne gustu morerentur morte. Quid iste?

Vidit eos, et ad hoc formatos ut repararent

Angelicum numerum qui corruit et fruerentur

Deliciis illis quas perdidit angelus. Inde,

 
1470

Quid faceret versans, serpentis imagine sumpta,

Rectus et erectus veniens clam venit ad Evam,

Affari non ausus Adam: – Cur, inquit, ab esu

Praefati ligni prohiberis? – Subdidit illa:

– Hoc ideo ne forte per hoc moriamur. – Ad illud

 
1475

Forte minus fortem credentem vidit; et inde

Fortior his illam vicit: – Non sic, ait, immo

Vescere, sicque sciens potes esse bonique malique,

Sicut dii – Tumefecit eam spes irrita tanti

Polliciti; vetitum gustavit; idemque maritus,

 
1480

Ne turbaret eam, quamvis sit conscius, egit.

Ille fuit primus error. Sed culpa secunda

Deterior, non velle suum deflere reatum,

Nec precibus pulsare Deum. Sed et ille retorsit

Crimen in uxoris munus. Quud et uxor? et illa

 
1485

In fraudem serpentis. Et haec defensio culpae

Fons majoris erat offensae. Sic cecidere

De solio, Paradise, tuo, damnatus uterque;

Sic genus humanum periit. Nec profuit illi

Vel jus naturae, vel jus legale, vel ulla

 
1490

Virtus, quin animas glutiret Tartarus omnes.

Tanta, tot excursis annorum milibus, ira

Infremuit, nec adhuc tam dira procella quievit.

Filius ergo Dei secum: – Quia Lucifer in me

Praesumpsit, ruit et periit. Fuit illa ruina

 
1495

Istius radix. Sic sum quasi causa remota

Hujus pestis: ero vicinae causa salutis.

Si certare velim propria vi, corruet hostis

Ex facili. Sed, sic si vicero, viribus utar,

Et non judicio. Quare, cum vicerit hostis

 
1500

Calliditas hominem, ductu rationis oportet

Ut si homo qui vincat eum, lapsusque resurgat

Qui cecidit, seseque potens avellat ab ejus

Unguibus, et liber incedat vertice recto

Qui servile jugum subiit, vivatque beatus

 
1505

Qui misere periit. Sed oportet ut ille Deus sit:

Non aliter virtus hominis prosterneret hostem

Ni Deus indueret carnem. Quia sic erat una

Cum virtute Dei virtus humana, necesse

Est igitur, sicut hominem prostravit, ab ipso

 
1510

Sternatur; sicut a ligno vicit, et inde

Vincatur; laqueo quem fecit, eo capiatur.

Filius haec. Ejus fuit ergo paraclitus auctor

Conceptus, propriaque manu contexuit illi

Humanos habitus, qui clam descendit in aulam

 
1515

Virginis et foribus clausis egressus ab aula

Virginea, porta clausa. Res undique mira:

Ingressus mirus, egressus mirus, et omnis

Vitae progressus mirus. Nihil hostis in illo

Reperit esse suum. Sed rem tamen est alienam

 
1520

Aggressus: damnans illum, damnatus ab illo,

Morte crucis damnavit eum. Tulit in cruce nostras,

Non proprias maculas. Ibi crimina nostra luebat,

Et quae non rapuit, tunc exsolvebat. At ipsa

Mors non evasit, dum sic invaderet illum:

 
1525

Quae dum sorberet hominem, deitatis ab homo

Intercepta fuit; et sic absorpta putavit

Vincere, sed vinci stupuit, quia spiritus ejus

Tartara jure suo spoliavit et ejus amicis

Convertit tenebras luctus in gaudia lucis.

 
1530

Quos regio mortis tenuit, sic sola redemit

Gratia. Propter quem coepit, sic destitit ira.

Scemata si plene rerum scruteris, in illis

Omnibus ostendit sententia rem manifeste.

Sola duo tolles ubi rem non ponit aperte.

 
1535

Hoc ita proposito: Non est mea parva potestas,

Non exilis honor, plus innuo quam loquor, et res

Est ipso verba major. Pro parte meorum

Sive mea si fortasse loquor, modus iste loquendi

Est sapor: et tali sermone modestius utor.

 
1540

Sic cooperta venit sententia; non aperitur

Res plene: plus est in re quam sermo scit esse.

Ex tot et ex opibus tantis a patre relictis

Dilapidator opum nec habet quo tegmine volet

Pauperiem, sed nec testam qua postulet ignem

 
1545

Sic de re minima dico nimis, immoderate

Arguo quod non est moderatum; nec modus in re

Nec modus in verbo. Si res moderatior ore,

Sermo tamen nimius in re minus innuit esse.

Ille vir egregius: vox haec sonat optimus. At vir

 
1550

Pessimus oblique nos respicit, hic sonat. Haec vox

Transvertit visum, vel peccat visus in istis

Ambiguis. Res est cooperta, sed usus apertus.

Inspectis virgis pueri rubor ora reliquit

Et facies exsanguis erat: talis color ipsum

 
1555

Significat timuisse. Rubor perfuderat ora

Virginis: haec facies notat hanc puduisse. Vagando

Crinibus incessit comptis: modus iste reportat

Luxuriasse. Datae da signa sequentia formae;

Praefer res ipsas, sed eas non praefer ut ipsas,

 
1560

Immo notas rerum solas: pallore timorem, 1560

Comptura Venerem, subitoque rubore pudorem,

Remque notis certis ostende, sequente priorem:

Hic color, hic sexus, haec aetas, ista figura.

Nuper in alterius thalamo ... sed dicere nolo.

 
1565

Taliter abscindo vocem, nec dico quod iste,

Immo quod istius aetatis, sive figurae.

Magnus es et genibus flexis tibi supplicat orbis.

Cum possis, noli saevire: memento Neronis.

Sic re collata nihil amplius addo. Vel ecce

 
1570

Exemplum vario clausum sermone sub isto:

Magnus Alexander cum bella moveret Athenis,

Nulla reformandae placuerunt foedera pacis,

In pignus nisi forte datis sapientibus urbis.

Unus prudentum respondit ad istud et istis:

 
1575

– Forte lupus bellum pastori movit. Utrimque

Tractatum de pace fuit; sed formula pacis

Nulla lupo placuit nisi pignus et obses amoris

Traditus esset ei custos gregis. Hoc ita facto,

Ante fuit timidus, sed post securior hostis. –

 
1580

Substitit hoc dicto. Rem noluit assimilari

Exemplo. Prudenter enim partem dedit auri,

Partem servavit animo. Modus iste periti,

Dimidio verbo totam vim claudere verbi.

Talibus egregium sententia nacta colorem

 
1585

Non detecta venit, sed se per signa revelat.

Lucet ab obliquo, non vult procedere recte

In lucem. Species sunt quinque, sed est color idem.

Verborum flores et rerum confer in unum,

Area sermonis ut floreat his speciebus

 
1590

Florum. Surget enim quidam concursus odorum

Et redolet plene permixtus uterque colorum.

Quid deceat nosti dicisque decentia dici,

Forte tamen casu ductus, non arte. Nec in re

Sentis quid primo visu speculeris et in quo

 
1595

Praefundes studium, quis sit locus unde studendi 1595

Anticipes cursum, quae gignat origo decorem

Verborum; sed mens hac parte vagatur et illa,

Et vaga sunt dubiae mentis vestigia, tanquam

Caeci palpantis qua vel quae sit via, cujus

 
1600

Est oculus baculus et dux fortuna. Quid ergo?

Arte domes animum, qui ne quasi scurra vagetur,

Sume locum certum. Tria tantum sunt loca: primus,

Dictio flexibilis per tempora; proximus illi,

Dictio per solos casus inflexa; supremus,

 
1605

Dictio persistens immota. Modusque fit iste.

Ecce locum primum: puta verbum. Transeat illud

In nomen fixum, vel quod descendat ab illo,

Aut ab eo quod ei sensu componderat aequo,

Vel satis expressa simuletur imagine vocis.

 
1610

De verbo nomen, tanquam de stipite ramus,

Exit, et ex ejus retinet radice saporem.

Sed, quia nomen idem facit et non sufficit ad rem,

Appositis verbis aliis et acumine mentis,

Ex hac scintilla totus reparabitur ignis.

 
1615

Hoc igitur studium fundens rem sic age. Nomen

Quemlibet in casum varies et cuilibet aptes

Talem juncturae seriem quae serviat apte

Proposito. Sed ad hoc sudabis pectore toto;

Mentis in incude studiose cude, recude,

 
1620

Denique quod deceat excude. Sed ordo sit iste.

Ante modos omnes in pectore collige. Post haec

Elige quid melius, sub quo sententia casu

Auribus instillet jocundius. Hic operetur

Judex discretus, discrete videat. Istud

 
1625

Ut bene discernat, opus est simul artis et usus.

Luceat exemplo res ista. Sit hoc breve thema:

Ex hac re doleo. Sic utere lege statuta:

Ex hoc fonte mihi manat dolor. Hinc mihi surgit

Radix vel semen vel fons vel origo doloris.

 
1630

Res haec materiam praestat causamque doloris

Seminat aut gignit aut ingerit ipsa dolorem.

Vulneribus duris in me, dolor anxie, saevis

Mens quasi decumbit male sospes et aegra dolore.

A verbo doleo sic nomen sume doloris;

 
1635

Quemlibet in casum sic mutes; cuilibet addas

Structuram vocum similem quae competat ipsi

Materiae. Vel item non sumes nomen ab illo,

Sed magis a simili verbo signant dolorem,

Qualia sut Suspiro, Queror, Gemo, Lacrimor. Inde

 
1640

Nomina sunt Lacrimae, Gemitus, Suspiria, Questus.

Sic igitur sensum verborum nomina dicunt:

Ex animo veniunt suspiria, questus ab ore;

In faciem manant lacrimae, gemitusque resumo

Continuos. Sed dic festivius istud: Ab imo

 
1645

Pectoris erumpunt suspiria, questibus aer

Exclamat, lacrimas derivat fons oculorum

Et gemitus rumpunt animum. Sic nomina verbis

Artifici quodam nectat sententia nodo.

In proprie sumptis satis est jocunda venustas,

 
1650

Sed bene transsumptis magis est cognata voluptas.

Dictio per solos casus inflexa fruatur

Duplice consilio. Quiddam desiderat ipsum

Mobile, sed secus est in fixo. Consulis isti

Ex alia, sed in hac forma praeconsule primo.

 
1655

Regula quae supra docuit convertere verbum,

Mobile sub simili forma convertit: eisdem

Passibus hic curras et ibi, quia servat eamdem

Cursus uterque viam. Quod themate lucet in isto:

Candidus est vultus. Sic istud mobile mutes

 
1660

Et positam legem serves: Illuminat ora

Candor; Candoris radio vel luce coruscat;

Nubet candori facies; Solis gerit instar

Candorem maxilla suum; Mundoque diescit

Ex solo candore genae. Sedet hic modus apte

 
1665

Usus yperbolicus miro de more vel auget,

Vel minuit laudes vel culpas criminis. Et sunt

Crimina vel laudes ipsius idonea sedes.

Sic candor sumas a candidus, ut variatis

Casibus occurrat melior modus. Aut nihil inde

 
1670

Sume, sed a niveus, quod ei similatur; et inde

Eliciens fixum, puta nix, hunc accipe cursum:

Non distant forma nx et gena; Candor in ore

Tanta luce nitet quasi sit nivis aemulus; Ora

Accedunt candore nivi: Proprioque nitore

 
1675

Est facies imitata nivem; Certusque triumphi

Cum nive decertat vultus. Pertranseo quintum,

Qui sumendus erit, cum poscet apostropha, casum.

Mobile sic mutes in fixum, quod sit ab illo

Sive suo simili natum, vocesque coaddat

 
1680

Prudens inventor seriemque venustet earum,

Ut series vocum fixo confixa prioris

Materiae teneat mentem varietque colorem

Et sonet illud idem, quamvis non sit sonus idem.

Hunc fixo praefige modum. Si sit bene fixum,

 
1685

Non eget artificis studio. Si non stet honeste

In casu dicto, fiat detorsio casus

In casum seriemque stude contexere vocum,

Ut rude thema novae formae sibi sumat amictum.

Thematis haec rudis est facies: Ego rem sceleratam

 
1690

Consilio feci. Faciem sic innovo verbi:

Consilium stimulus faciendi vel scelerati

Actor erat facti. Vel sic: Suggestio pravi

Consilii sceleri causam se praebuit aut se

Causam praemisit. Vel in hoc genus incide verbi:

 
1695

Consilio consensit opus, vel Paruit illi

Flagitiosa manus. Vel taliter elice verbum:

Consilium scelerata manus produxit in actum.

Si quis item quasi rem nudam tibi proferat istud:

Hoc factum dicunt omnes, sic decoque verbum:

 
1700

Hoc factum vox est populi, vel Publica fama

Est testis facti, vel Facto nulla reclamat

Lingua, sed id clamat vox plebis, et omnis, et una.

Prosequar an plures? Ad quid? Sententia nullum

Respuit: una quidem casus aptatur ad omnes.

 
1705

Posse stude reperire viam: patitur reperiri,

Si reperire potes. Si cui via non sit aperta,

Non per eam, sed stet per eum, cui deficit artis

Consilium, nec habet socium quem consulat usum.

Rem tria perficiunt: ars, cujus lege regaris;

 
1710

Usus, quem serves; meliores, quos imiteris.

Ars certos, usus promptos, imitatio reddit

Artifices aptos, tria concurrentia summos.

Vocum quae flecti nequeunt immobile vulgus,

In sermone licet tolerabile, tollitur apte:

 
1715

Saepius et melius plebs illa recedet ab aula,

Sub quadam forma servanda. Forma sit ista:

Inspice quid talis vox innuat; exprime tandem

Nomine vel verbo rem quam notat, ut nova forma

Prodeat et melior quam prima. Sit hoc breve thema:

 
1720

Tunc veniet. Tunc est nota temporis. Exprime tempus

Illud per nomen, talem servando tenorem:

Ille dies transmittet eum. Si thema sit istud:

Huc veniet, verbis addet modus iste decorem:

Hic locus admittet venientem, vel venienti

 
1725

Hospes erit sive diuturnus, sive diurnus

Dicere seu mavis ornatius, accipe rursus

Istud. Dicturus Semel aut bis sive frequenter

Delinquo, dicas Est unica, sive secunda,

Sive frequens animi contagio; vel Scelus ipsum

 
1730

Incipit aut in me redit, aut crebrescit in usum.

Lege pari pones, ubi ponitur iste vel ille,

Alter et alteruter: si subdisjunctio fiat,

Pones alteruter; si res disjunxeris, alter.

Sed neque sic dices Si venerit ille, recedet

 
1735

Iste, sed Accessus operabitur ille recessum

Istius. Ille fuit ruditatis, et hic modus artis.

Est genus istud idem: Currit plebs undique circa

Urbem – Plebs urbis celeri pede circinat orbem.

Juste punitur pro crimine – Congrua causa

 
1740

Est crimen poenae. Ne quos exempla fatigent,

Plurima sub paucis et cetera claudo sub istis.

Si vim scire velis majorum, sume minorem:

Sic se major habet sicut minor. Inspice pauca:

Quae lex est paucis, et pluribus. Astruit auctor

 
1745

In Topicis, ubi pauca magis speculatio, major

Est via. Ne longis igitur sermonibus errem,

Non eat exemplum per singula, sed potiore

Consilio sint multa brevi conclusa sigillo.

Oblatrator ades, das thema, resistere temptas.

 
1750

Rem petis instanter; spatium peto, postulo mentis

Consilium. Nimis es praeceps exactor: ad horam

Non possum, tolera: poterit mora quod nequit hora.

Non venit ex facili res ista nec absque labore:

Sed mens quando studet, tanquam pugil, anxia pugnat.

 
1755

Pugnat enim secum. Petit ut sibi consulat, et non

Consulit ipsa sibi. Repetit patiturque repulsam

Ipsa secunda sibi: ferventius instat et ipsa

Perstat adhuc contra se, curis anxia torquet

Se, tandem quod vult extorquet vi violenta

 
1760

A se. Sicque simul victrix et victa triumphat

De se. Sed laeto si vis gaudere triumpho,

Quod minus est supple, quod plus abrade, quod hirtum

Come, quod obscurum declara, quod vitiosum

Emenda. Curis istis sunt omnia sana.

 
1765

Adjice praemissis: quia dictio quae sonat una

Est quasi mater hyle, quasi res rudis et sine forma,

Des illi sociam: dabit haec adjectio formam.

Quae magis ut niteat, pingat transsumptio clausam,

Quando duo tali coeunt compagine Pratum

 
1770

Ridet vel Studium floret. Vel collige voces

Complexas et eas multas et in aggere tali:

Venit in opprobrium mensae mensale lutosum,

Panis furfureus, cibus asper, potus amarus,

Vernula pannosus. Vel mobile sic geminemus:

 
1775

Mensa fuit pauper et parvula, mappa vetusta

Et contrita, cibus incoctus et horridus, ipse

Potus acetosus et turbidus, assecla mensae

Vilis et illepidus. Totum fuit absque decore.

Aut ita se fixum determinet: Es Cato mente,

 
1780

Tullius ore, Paris facie, Pirrusque vigore.

Aut ita transsumes: Rosa vultus, lilia frontis,

Dentis ebur, flammae labiorum, balsamus oris

Aut sic, impropie sed honeste. Tiphis amoris,

Dalila Samsonis, vel Martia pone Catonis.

 
1785

Mobile sub simili casu determinet ipsum

Et sub dissimili fixo determine fixum.

Mobile sic etiam determinat aut genitivus,

Scilicet his verbis, ut si dicatur avarus

Plenus opum, vacuus virtutum, avidissima rerum,

 
1790

Prodigus alterius parcus rerumque suarum;

Sive dativus, ut hic, si prosequar ore Neronem:

Mens sua tot vitiis damnabilis est alienis

Facta maligna, suis pejor, sibi pessima, nulli

Utilis et cunctis damnosa. Vel ecce sequentes

 
1795

Casus: Hic inter mensas illotus in omni

Eloquio, semperque gula fervente paratus

Ad nimium, nec vina probans nisi sumpta redundent

In vomitum, foedare solet convivia, spirans

Coenum, despumans vinum fundensque venenum.

 
1800

Hic sonus extremus est oris Sidoniani.

Sed melius duplicem sociat sibi mobile casum,

Quod patet hic: Mensale placet novitate decorum

Et candore, cibus pretio conditus et arte,

Potus tam vino sapidus quam nectare, verna

 
1805

Moribus insignis et veste. Facetia dandi

Et vultus dantis duplex est gloria mensae.

Lege quidem simili rectos ita congero verbis:

Jam mihi contrahitur pellis, quatitur cor, anhelat

Pulmo, riget lumbus, curvatur spina, tremescit

 
1810

Corpus et ad limen stat mors, Aut applico rectum

Sub tali forma verb: Sapit ut Cato, dicit

Ut Cicero, viget ut Pirrus, nitet ut Paris, audet

Ut Capaneus, amat ut Theseus, modulatur ut Orpheus.

Aut ita subjicies obliquos nominis: Ira

 
1815

Aestuat, aspectu terret, lingua tonat, ense

Insurgit, gestu furit. Aut sic collige clausas:

Cordis contriti pietas divina miserta

Debita dimittit, peccata remittit, amorem

Ipsius immittit et verae gaudia vitae

 
1820

Promittit, sed eam nisi perstet in ejus amore

Amittit. Vel sic aptes adverbia verbis:

Histrio mane vorat, cupide bibit, immoderate

Dissipat, immunde vivit. Vel dic ita mixtum:

Colligit hic talos rapide, speculatur acute,

 
1825

Argute volvit, instanter mittit, amice

Compellat, patiens exspectat: in his bene jactis

Ad placitum mentis tacitus sedet, ad mala ridet,

In neutris animo turbatur: in his et in illis

Philosophatur. Hic est modus et mos Sidonianus;

 
1830

Et modus egregius clausarum tantus acervus.

In duplici casu decet inculcatio versum,

Et sunt ii casus laudes et crimina rerum:

Laudando cumulat haec inculcatio plausum

Et culpando frequens est malleus ad feriendum.

 
1835

Sydonii calamus magis hunc sibi deputat usum,

Pluribus inductis clausis producere versum.

Distat ab hoc calamo Senecae contrarius usus:

Liber is est vitiis qui non inservit, abundans

Cui satis est quod habet, pauper qui plus cupit. Hic mos

 
1840

Est Senecae, versum celeri concludere fine.

Dignus uterque tamen titulo, sed utrum sequar? Istum

Aut illum? Novitas quia plus juvat et modus idem

Nos satiat, nec ero velut hic, nec ero velut ille:

Nec tantum vel ero longus, vel ero brevis, immo

 
1845

Et brevis et longus, de neutro factus uterque.

Si bene dicta notes et rebus verba coaptes,

Sic proprie dices. Si mentio namque sit orta

Forte rei, sexus, aetatis, conditionis,

Eventus, si forte loci vel temporis: haec est

 
1850

Debita proprietas, quam vult res; sexus, aetas,

Conditio, eventus, tempus, locus. Ista venustas

Est electa, quia bene cum determino totum

Termino sub tali forma. Res condita tota

Est condita. Notam teneas servesque tenorem:

 
1855

Haec nota tam prosae quam metro servit. Et una

Ars ad utrumque facit, quamvis in dispari forma.

Legibus arctetur metrum, sed prosa vagatur

Liberiore via, quia prosae publica strata

Admittit passim redas et plaustra; sed arta

 
1860

Semita versiculi non vult tam grossa, sed ipsas

Voces in forma gracili, ne corpus agreste

Verbi mole sua perturbet et inquinet illum

Vultque venire metrum tanquam domicellula, compto

Crine, nitente gena, subtili corpore, forma

 
1865

Egregia. Seriem tantae dulcedinis auri

Nescit habere parem jocunda decentia metri.

Prosaicus versus res grossior: omnia verba

Indistanter amat, nisi quae postrema reservat,

Qualia sunt quorum penultima tendat in altum:

 
1870

Cetera non decuit finem servare supremum.

In simili forma retractat Agellius istud

Et subjicit causam: ne vocum debilis esset

Et non sufficiens numerus concludere versum.

Si sit, ut esse solet, finalis dictio clausae

 
1875

Alterius formae, tamen ista decentior, ut quam

Causa probat melior, et testis Agellius auctor.

Cetera non variat ratio, sed, carmine metri

Legibus astricto vel ab ejus lege soluto,

Ars eadem semper, quamvis quod pendet ab arte

 
1880

Non sit semper idem. Sic verba domentur utrimque:

Arida non veniant, sed eis sententia succum

Imprimat, et succo veniant et sanguine plena,

Nec quicquam puerile sonent; sint pondere grandi,

Sed non praegrandi: sic sint oneri quod honori.

 
1885

Nec veniant facie turpi; sed et intus et extra

Sit color et pingat manus artis utrumque colorem.

Attamen est quandoque color vitare colores,

Exceptis quos sermo capit vulgaris et usus

Offert communis. Res comica namque recusat

 
1890

Arte laboratos sermones: sola requirit

Plana; quod explanat paucis res ista jocosa:

Tres sumus expensae socii puerque caremus.

Hoc pro lege damus, ut prandia nostra paremus

Tempore quisque suo. Famulantibus ante duobus,

 
1895

Tertius ecce dies et me vocat hora coquinae.

Ignem facturus flatu pro follibus utor.

Poscit opem defectus aquae: manus arripit urnam;

Fons petitur. Lapis objicitur: pes labitur, urna

Frangitur. Ecce duplex damni proventus: et urnae

 
1900

Et defectus aquae. Quid agam? Dum consulu mentem,

Intro forum. Sedet unus ibi circumdatus urnis.

Assumptas dum verto manu, dum pernoto visu,

Ille, videns inopem, furtum timet et mihi verbis

Turpibus insultat. Confusus deinde revertor:

 
1905

Invenio socium; rem narro. – Revertar ad illum,

Inquio, tuque sequens proclama funera patris. –

Dissimulo repetoque locum: manus haec capiti urnam,

Haec aliam. Socius proclamans: – Quid facis, inquit,

Quid facis hic? Miserande, pater qui languit ecce

 
1910

Mortuus est; et adhuc, insane moraris? – Ad istud

Mortuus est, manibus concussis conterit urnas

Nostra manus. Fugio. Qui me confudit, agrestem

Confundo, talique modo probra dicta refello.

Hac ratione levis signatur sermo jocosus:

 
1915

Ex animi levitate jocus procedit. Et est res

Immatura jocus et amica virentibus annis;

Et leve quid jocus est, cui se jocundior aetas

Applicat ex facili. Res tertia sit levis. Ergo

Omnia sint levia. Sibi consonat undique totum

 
1920

Si levis est animus, et res levis, et leve verbum.

Seria si tractes, sermo sit serius et mens

Seria, maturus animus maturaque verba,

Praescriptisque modis et res et verba colora.

In primis igitur mundes a sordibus ipsum

 
1925

Carmen et explantes vitium. Quae, qualia, quot sint

Quae vitient seriem sermonis, collige paucis.

Ecce deae aethereae advenere: perhorret hiatus

Vocis in hac serie. Legem vocalibus istam

Ars dedit, ut non sit creber concursus earum.

 
1930

Concursum tolerat, crebrum vetat, et, quia creber,

Ille sonus vocum deformat et auget hiatum.

Tu, Tite, tuta te virtute tuente tueris:

Littera sic eadem pudor est repetita pudenter;

Et minus assidue; decor est repetita decenter.

 
1935

Cum non sit ratio rationis de ratione,

Hinc non est ratio praebere fidem ratione.

Sic verbum vilescit idem tam saepe resumptum

Tamque supervacue. Moderata resumptio vocum

Est color: omne quod est nimium res absque colore.

 
1940

Exitus est vocum similis quandoque decori;

Dedecet illarum sic juncta frequentia vocum:

Infantes, stantes, lacrimantes, vociferantes.

Quatuor haec generat vitium. Contagio quinta

Quando venit suspensa nimis constructio longa.

 
1945

Adjiciunt sextam, quando trajectio verbi

Inconcinna venit, ut: Luci misimus Eli

Ecce dedi pectem, quo si sint pexa relucent

Carmina tam prosae quam metra. Sed an bene pectas

Hoc specula poteris plene discernere formam.

 
1950

Cum faciem verbi speculeris, an inquinet illam

Forte latens aliquis naevus, non sola sit auris

Nec solus judex animus: diffiniat istud

Judicium triplex et mentis et auris et usus.

Est modus iste mihi sudanti verba polire:

 
1955

Castigo mentem, ne stando moretur in uno:

Sordet enim more stantis aquae; sed transferor ardens

Huc, illuc, et rem nunc isto pingo colore,

Nunc alio; nec volvo semel, sed saepe revolvo.

Mens agilis demum, cum fecerit undique girum,

 
1960

Eligit e multis unum. Respiret in illo

Utque putat sine labe loco; sed fallitur augur

Casibus in multis. Dum sunt in mente sepulta

Multa sedent animo, quae non tamen approbat auris.

Esto quod, ut mulcet animum, sic mulceat aurem

 
1965

Et duo complaudant in idem. Non sufficit istud,

Non dum credo, nisi replicem. Speculatio prima

Nec bene, nec plene discernit: quando revolvo

Rem, magis evolvo. Si sit foetentis odoris,

Mota magis, res pejus olet; si plena saporis,

 
1970

Plus repetita sapit. Sit judex ergo triformis

Propositi verbi: mens prima, secunda sit auris,

Tertius et summus qui terminet usus.

Omnia quae repetit ratio vel digerit ordo

Vel polit ornatus si vis meminisse, memento

 
1975

Hujus consilii, quamvis brevis, officiosi:

Cellula quae meminit est cellula deliciarum,

Deliciasque sitit, non taedia. Visne placere

Illi? Non oneres illam: vult illa benigne

Tractari, non male premi. Quia lubrica res est,

 
1980

Ad rerum turbas non sufficit. Hanc ita nutri,

Quando famem reficis, dapibus non sis ita plenus

Ut nihil apponi queas amplius; esto refectus

Plus semipleno, pleno minus; ingere ventri

Non quantum poscit, sed quantum prosit; alenda,

 
1985

Non oneranda quidem natura, sed inter utrumque

Et citra plenum subsistere sanior usus.

Sic etiam potas, potum ratione refrenas:

Potisses et non potes, sumatur honori

Non oneri potus, bibe parcus, non temulentus;

 
1990

Pulcrius accusat sitiens quam vina recusat

Ebrius. Est simili gustanda scientia lege,

Quae cibus et potus animae: sic nutriat illam,

Ut se praestet ei jocundam, non onerosam.

Scire sitis hanc rem totam: sit secta minutis

 
1995

Particulis, pluresque simul ne sume, sed unam

Fer semel et partem minimam multoque minorem

Quam valeant humerique velint; erit ergo voluptas

Et nullum pondus in pondere. Sit comes usus:

Dum res ipsa recens est et nova, verte frequenter,

 
2000

Et replica; post hoc subsiste, morare parumper,

Respira. Morula quadam mediate vocetur

Altera, quae, cum sit simili ratione retenta,

Praescriptae cellae demum compaginet ambas,

Et bene consolidet, et eas conglutinet usus.

 
2005

Tertia sit nodo simili conjuncta duabus,

Quarta tribus. Sed in his peccas, nisi semper agendis

Taliter insistas, ut citra taedia sistas.

Haec ratio vires sensus extendit ad omnes,

Obtusos acuit, duros emollit, acutos

 
2010

Et molles ad plus extollit. Quod magis istis,

Hoc minus est illis: ideo lex aequa coaptet

Pondus utrisque suum speculumque sit omnibus unum.

Adde modos alios, quibus utor et expedit uti.

Visa, vel audita, vel praememorata, vel ante

 
2015

Acta, mihi meminisse volens, ita confero mecum:

Sic vidi, sic audivi, sic mente revolvi,

Sic egi, vel tunc, vel ibi: loca, tempora, formae

Aut aliquae similes notulae mihi sunt via certa

Quae me ducit ad haec. Et in his intelligo signis.

 
2020

Illud et illud erat, et imaginor illud et illud.

Tradit imaginibus peregrinis Tullius artem,

Qua meminisse decet; sed se docet et sibi soli

Subtilis subtile suum quasi solus adoret;

Sed subtile meum placeat mihi, non placet illi.

 
2025

Cui placet, et prodest, quia delectatio sola

Vim memorativam validam facit: unde nec illis,

Sed neque crede notis aliis si sint tibi durae,

Si minus acceptae. Sed, si vis tutius ire,

Finge tibi notulas, quascumque dat optio mentis,

 
2030

Dum te delectent, dum tu docearis in illis.

Sunt aliqui, qui scire volunt, sed non operari,

Nec studium poenamque pati: modus iste catinus:

Vult piscem, sed non piscari. Non loquor illis,

Sed si quos tam scire juvat, quam poena sciendi.

 
2035

In recitante sonent tres linguae: prima sit oris,

Altera rhetorici vultus, et tertia gestus.

Sunt in voce suae leges, et eas ita serves:

Clausula dicta suas pausas, et dictio servet

Accentus. Voces quas sensus dividit, illas

 
2040

Divide; quas jungit, conjunge. Domes ita vocem,

Ut non discordet a re, nec limite tendat

Vox alio, quam res intendat; eant simula ambae;

Vox quaedam sit imago rei; res sicut habet se,

Sic vocem recitator habe. Videamus in uno.

 
2045

Ira, genus flammae materque furoris, ab ipso

Folle trahens ortum, cor et interiora venenat;

Pungit folle, cremat flamma, turbatque furore,

Exit in hac ipsa forma vox fellea, vultus

Accensus, gestus turbatus; et interiorem

 
2050

Exterior sequitur motus, pariterque moventur

Alter et alter homo. Personam si geris ejus,

Quid recitator ages? Veras imitare furores.

Non tamen esto furens: partim movearis ut ille,

Non penitus; motusque tuus sit in omnibus idem,

 
2055

Non tantus; sed rem, sicut decet, innue. Gestum

Praesentare potes agrestis et esse facetus.

Vox vocem, vultus vultum gestusque figuret

Gestum per notulas. Haec est moderata venustas,

Hic modus in lingua recitante venustus et auri

 
2060

Hic cibus est sapidus: sic ergo feratur ad aures,

Ut cibet auditum, vox castigata modeste,

Vultus et gestus gemino condita sapore

Vis venit a lingua, quia mors et vita coharent

In manibus linguae, dum forte juvetur utroque

 
2065

Vultus et gestus moderamine. Sic simul ergo

Omnia concurrant, inventio commoda, sermo

Continuus, series urbana, retentio firma.

Non plus laudis habent, si res recitentur inepte,

Quam sine praemissis recitatio facta venuste.