B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X X X V I I I .
De iure patronatus.


_______________________________________________


Capitulum I.
Si propter discordiam patronorum ecclesia caret administratore, cessatur in ecclesia a divinis, tolluntur reliquiae, et ostia clauduntur, si aliter sine scandalo ecclesiae provideri non potest. H. d. cum cap. sequenti.

Ex concilio Mediolanensi.

Perlatum est +ad nos, quod inter heredes ecclesiae, in rebus propriis constitutae, dividantur, et tanta per eandem divisionem simultas oriatur, ut unius altaris quatuor partes fiant, et singulae partes singulos habeant presbyteros, quod sine discordia et simultate nullo modo geri potest. Unde Nobis visum est, quod ecclesia inter heredes patroni dividi non debeat. Et si in contentionem venerint, et simultates inter eos surrexerint, propter quas sacerdos suo ibi officio canonice fungi non possit, si aliter provideri non poterit, praecipiatur ab episcopo civitatis, ut nullo modo ibi missarum solennia celebrentur, donec illi ad concordiam redeant, et pari voto atque consilio ecclesia illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ministerium valeat exercere.

Capitulum II.
Summatum est in cap. proximo.

Ex concilio Triburiensi.

Quaecunque ecclesia +a compluribus coheredibus sit obsessa, concordi unanimitate undique procuretur, ne propter aliquas disceptationes servitium Dei minuatur, et cura populi irreligiose agatur. Si vero contingat proa ecclesia dissidere patronos, ut eam nolint sub uno presbytero procurari, et propterea iurgia et contentiones tam inter ipsos quam inter clericos incipiant frequentare, quia iuxta Apostolum servos Dei non oportet litigare, episcopus, si aliter non poterit ipsi consulere, tollat inde reliquias, et sub magna cura honorifice collocet eas, atque eiusdem ecclesiae claudat ostia, et sub sigillo consignet ea, ut sacrum mysterium nullus in ea celebret, antequam concordi unanimitate unum omnes eligant presbyterum, qui sacrosancta sit idoneus procurare, et populo Dei utiliter praeesse.

Capitulum III.
Si patroni in praesentando discordant, praefertur praesentatus a maiori parte, si est idoneus, et, si hoc sine scandalo fieri non potest, vel patroni infra tempus debitum non praesentant, episcopus ordinabit ecclesiam.

Ex concilio Lateranensi.

Quoniam in quibusdam locis fundatores ecclesiarum aut heredes eorum potestate, in qua eos ecclesia hucusque sustinuit, abutuntur, et, quum in Dei ecclesia usus debeat esse qui praesit, ipsi plures sine respectu subiectionis moliuntur eligere, et, quum una ecclesia unius debeat esse rectoris, pro sua dissensione plurimos repraesentant: quocirca praesenti decreto statuimus, ut, si forte in plures partes fundatorum se vota diviserint, ille praeficiatur ecclesiae, qui maioribus iuvatur meritis et plurimorum eligitur et approbatur assensu. Si autem hoc sine scandalo esse nequiverit, ordinet antistes ecclesiam, sicut melius eam secundum Deum viderit ordinandam. Et id ipsum etiam faciat, si de iure patronatus quaestio emerserit inter aliquos, et, cui competat, infra quatuor menses non fuerit diffinitum.

Capitulum IV.
Excommunicantur patroni laici, qui clericos instituunt et destituunt in ecclesiis etiam patronatis, vel bona ipsarum aliter administrant. Et clerici, qui institutionem laicorum recipiunt, communione priventur.

Ex eodem.

Praeterea, quia in tantum quorundam laicorum processit audacia, ut, episcoporum auctoritate neglecta, clericos instituant in ecclesiis, et removeant [etiam,] quum voluerint, possessionem quoque atque alia ecclesiastica bona pro sua voluntate plerumque distribuant, et tam ecclesias ipsas quam homines earum talliis et exactionibus gravare praesumant, ipsos, qui amodo ista praesumpserint, anathemate decernimus feriendos. Presbyter autem sive Clericus, qui ecclesiam per laicos sine proprii episcopi auctoritate receperit, communione privetur, et, si perstiterit, a ministerio ecclesiastico et ordine deponatur. [Sane quia laici etc.]

Capitulum V.
Si patronus laicus successive praesentat duos, et secundus instituitur ab episcopo, valet institutio. Hoc dicit primo. Patronus non potest clerico vel alteri ecclesiae conferre ecclesiam patronatam, vel alteri donare.

Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.

Quod autem consulis, si clericus idoneus ad vacantem ecclesiam praesentatus non fuerit ab episcopo dioecesano admissus, et postmodum alius idoneus praesentatus, et institutus ab episcopo possessionem tenuerit corporalem, an, primo clerico ecclesiam petente, debeat posterior removeri, vel posterior priori praeferri, dubium non est, quin in casu isto melior sit conditio possidentis, quoniam, antequam praesentatio per dioecesanum episcopum approbetur, ratum non est quod a patrono fuerat inchoatum. De cetero tuae prudentiae respondemus, quod, si laici clericis vel collegiis de concessionibus vel donationibus instrumenta confecerint in haec verba vel similia «concessi vel dedi ecclesiam, et praesenti charta firmavi», si consensus episcopi non accesserit, nihil agi videtur, quia pro non dato habetur, quod ab illo datur, qui non potest de iure donare.

Capitulum VI.
Comparans vel emens ius patronatus, eo spoliari debet. Vel sic: Qui emit ius patronatus, ut possit praesentare filium vel nepotem, seu quem vult, eo privari debet. H. d. et utraque lectio potest sustentari.

Idem Exoniensi Episcopo.

Quia clerici quidam vestrae iurisdictionis advocatias ecclesiarum, sicut accepimus, comparant, vel quocunque modo possunt acquirunt, ut postmodum eorum filii vel nepotes ad easdem ecclesias praesententur, nos, tam pravam consuetudinem penitus eradicare volentes, nihilominus praesentium vobis auctoritate mandamus atque praecipimus, ut id arctius inhibere procures, eosdem advocationibus taliter acquisitis appellatione postposita spoliando.

Capitulum VII.
Ius patronatus, consistens in aliqua universitate temporalium, transit cum ipsa universitate, etiamsi universitas transeat tantum quoad utile dominium; nisi ius patronatus specifice sit exceptum. H. d. et est notabilis casus, et quotidie allegatur.

Idem Herfordensi Episcopo et Abbati de Forde.

Ex literis I. Salabriensis episcopi accepimus, quod defuncta persona ecclesiae de Laton. G. miles, qui villam, in qua ecclesia sita est, a monasterio de Vinton. ad firmam tenebat, ad eandem vacantem G. clericum praedicto episcopo praesentavit. Postmodum abbatissa praedicti monasterii, ad episcopum veniens, alium praesentavit eidem ad ecclesiam supra scriptam, quo nolente praesentatum ab ea recipere, apud Cantuariensem archiepiscopum gravem de episcopo deposuit quaestionem. +Archiepiscopus, quia visum sibi erat, quod factum militis super praesentatione praefata nullius esset momenti, praedicto episcopo in virtute obedientiae iniunxit, quod personam illam reciperet et in possessionem induceret, quam abbatissa sibi decreverat praesentandam. (Et infra:) Mandamus, quatenus, si vobis constiterit, quod praefato militi praescripta villa fuerit non excepto iure patronatus ad firmam concessa, vel, antequam de iure patronatus inter abbatissam et militem controversia esset suborta, praefatus G. de Leicestria in praescripta ecclesia per episcopum ad praesentationem militis institutus fuisset, ei, dummodo alias sit idoneus, adiudicetis ipsam ecclesiam ita, quod, si abbatissa obtineat adversus militem, illi de temporalibus debeat respondere.

Capitulum VIII.
Si laicus clerico vel religioso loco concedit ecclesiam sine consensu episcopi, non obstante tali concessione, quae non valet, ad ipsam ecclesiam, quum vacaverit, poterit praesentare, et eam alteri ecclesiae de consensu episcopi concedere. H. d. cum cap. Quum laici, et cap. Suggestum, infra eod.

Idem Vintoniensi Episcopo.

Illud [vero] praetereundum non duximus, super quo te intelleximus dubitare, quod, si aliquis laicus episcopo inconsulto ecclesiam non vacantem concedit alicui religiosae domui, et postea, quum vacaverit, ad praesentationem eiusdem laici aliquis clericus ibi fuerit per dioecesanum episcopum institutus, prior concessio secundam institutionem, quo minus habeatur rata et firma, non potest nec debet aliquatenus impedire, quum illa concessio de iure nullius possit esse momenti, tum quia de re non vacante facta est, tum quia laicus sine auctoritate episcopi nemini potest ecclesias dare, licet religioso loco ius patronatus conferendi liberam habeat facultatem. Si vero ius patronatus vacante ecclesia religioso loco contulerit, et aliquis postea sine praesentatione fratrum eiusdem loci fuerit in ipsa ecclesia institutus, eius secundum rigorem iuris est institutio irritanda.

Capitulum IX.
Instituti in ecclesiis patronatis per novos patronos mutari non possunt, nec vicissitudines ecclesiarum per eos fieri.

Idem eidem.

Querimonia, +prioris et fratrum de Lauth nobis literis destinata audivimus, quod R. quondam Herfordensis comes ius, quod idem prior et fratres in ecclesia de Wic. ex donatione H. de Laci fundatoris ecclesiae suae, et ipsius R. soceri habere debebant, bonae memoriae I. quondam Wigorniensi episcopo recognovit. Unde episcopus postea iam dictos priorem et fratres nullo reclamante aut contradicente exinde investivit, quam illi deinde quiete et pacifice possederunt. Demum quum inter comitem praefatum et C. uxorem suam, in cuius patrimonio ecclesia illa consistit, divortium per ecclesiasticum iudicium celebratum fuisset, eadem C. W. Pictaviensi nupsit, qui ecclesiae praescriptae fructus memorato priori et fratribus subtraxit omnino, et eos in usus R. sacerdotis eiusdem loci sine episcopali auctoritate convertit. Quumque postmodum, W. de medio sublato, praefata C. tertio viro W. scilicet de Mediran, esset matrimonio copulata, idem W. in ea, qua et W., temeritate persistens, iam dictum R. in ecclesia praetaxata contra priorem supra dictum manutenere et fovere incepit, dicens, quod praenominatus episcopus I. [fecit] super ecclesia, quae de uxoris suae advocatione exsistit, dum erat in potestate illius viri, a quo postmodum separata fuisse dignoscitur, nullam debere firmitatem habere, praesertim quum patrimonium uxoris suae, sicut asserit, integre sibi restitutum non esset, nisi de ecclesia illa suam posset adimplere voluntatem. Unde, quoniam Absurdum videtur omnino, et ab ecclesia Dei penitus eliminandum, ut ad singulas patronorum secundum humanam conditionem mutationes ecclesiarum ordinationes mutentur, nec quod a suprascripto H. taliter factum fuit alicui successorum licuit revocare, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus rei veritatem diligenter et studiose inquiras, et si ita inveneris esse, prout superius est narratum saepe dictis priori et fratribus, ecclesiam praelibatam omni occasione et appellatione cessante restituas et in pace facias possidere. Et vicissitudines etiam huiusmodi ecclesiarum ab advocatis vel aliis praesumantur sed earum praesumptores usque ad dignam satisfactionem dilatione sublata, vinculo excommunicationis percellas.

Capitulum X.
Patronus ecclesiam clerico conferre non potest, et, si contulerit, potest hoc non obstante ad ecclesiam praesentare rectorem.

Idem Eboracensi Archiepiscopo.

Quum laici episcopis nescientibus aut non consentientibus ecclesias clericis concedunt, in quibus habent ius patronatus, et postea poenitentia ducti alios ad easdem ecclesias episcopis repraesentant, et illi ad eorum praesentationem in eisdem ecclesiis ab episcopis instituuntur, eorum debet institutio stare et firmiter observari, qui auctoritate sunt episcopi instituti, concessione priori, quae nulla est, omnino evacuata. Non enim licet laicis clericos in ecclesiis praesumptione propria ordinare.

Capitulum XI.
Religiosi vindicare vel retinere non possunt ecclesias sibi concessas a laicis sine dioecesani concessu, nisi legitime praescripserint, vel postea dioecesanus consenserit.

Idem Abbatibus, Prioribus et Clericis per archiepiscopatum Eboracensem constitutis.

Cura pastorali +necessitate constringimur, et auctoritate iniuncti nobis officii provocamur, pro statu ecclesiarum vigili studio satagere, et, ne contra iuris ordinem alicui conferri valeant, attentiori sollicitudine providere. Inde est, quod universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus ex donatione laicorum, nisi auctoritas dioecesani episcopi et consensus adsit, nullus vestrum aliquas sibi ecclesias vindicare praesumat, vel retinere taliter acquisitas, nisi legitima fuerit praescriptione munitus, aut dioecesani episcopi forte habuerit postea consensum. Quum enim laici non possint in alios nisi ius, quod habent, transferre, nos huiusmodi concessiones viribus carere decerninus, et irritas penitus esse censemus.

Capitulum XII.
Si patroni ecclesiae vacantis infra tempus, a iure concessum, non presentant, episcopus ordinabit ecclesias.

Idem Lingonensi Episcopo.

Si vero aliquando ordinatio alicuius ecclesiae ad tuam institutionem spectat et pro controversia laicorum de iure patronatus inter se disceptantium malitiose prorogatur: fas tibi sit de auctoritate nostra appellatione remota in eadem ecclesia personam idoneam instituere, ita, quod ipsa eadem repraesentetur ab eo, qui ius evicerit patronatus.

Capitulum XIII.
Si ius patronatus ecclesiae devenit ad exemptos, per hoc in nullo debet laedi ius episcopale.

Idem Hospitalariis.

Quum saeculum reliqueritis, +ut Creatori nostro possitis in arce contemplationis placere, decet vos ab his, quae sunt obvia rationi, abstinere, vel quae reprehensioni subiaceant, aut vestram opinionem aut famam valeant denigrare. Inde est, quod universitati vestrae districtius per apostolica scripta Prohibemus, ne, quum ratione feudorum emptorum aliterve acquisitorum, vel etiam alio modo ius patronatus in ecclesiis parochialibus acquisieritis, in eis presbyteros nisi per episcopum instituatis, nec episcopo ius parochiale minuere aut auferre aliquatenus praesumatis. Excommunicatos quoque ipsius episcopi vel archidiaconorum tuorum contra authentica scripta Romanae ecclesiae ad divina officia in capellis vestris recipere non audeatis.

Capitulum XIV.
Sine consensu patroni non potest quis ecclesiam occupare.

Idem.

Ex insinuatione dilecti filii nostri O. clerici accepimus, quod, quum ei frater eius ius patronatus, quod in quibusdam ecclesiis, in Linconiensi et Salisberiensi episcopatibus constitutis, habebat, liberaliter contulisset, eas ecclesias quidam presbyteri et alii occasione fratris praedicti O. sine ipsius voluntate et assensu per violentiam occuparunt, et eas iniuste detinent occupatas. +Quia igitur nostra interest, ea, quae minus ordinate ab aliquibus subiectis attentantur, ad rectitudinis tramitem revocare, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita et cognita, si est ita, sicut dictum est, memoratos presbyteros ecclesiarum earum detentores, ut easdem praedicto clerico restituant, per eum libere et pacifice ordinandas, monitione praemissa compellas. Quodsi praedicti presbyteri commonitioni tuae acquiescere forte noluerint, tu ipsos excommunicatione, et terras si quas habeat, omni occasione et appellatione cessante interdicto subiicias, et in memoratis ecclesiis divina facias cessare officia, quamdiu ab aliquibus praedictorum auctoritate militum occupatae detinebuntur. Quodsi nec earundem ecclesiarum detentores resipuerint, ipsos, appellatione cessante, ecclesiastica censura percellas.

Capitulum XV.
Non potest patronus ecclesiam sibi retinere, vel etiam alteri concedere propria auctoritate.

Idem Adonensis Episcopo.

Consuluit nos +tua fraternitas, quid tibi faciendum sit de clericis, qui ecclesias constructas hereditario iure sibi vindicant, nec tibi volunt exinde respondere, et de laicis, qui praescriptas ecclesias filiis vel nepotibus suis dare nituntur. Quum autem sanctuarium Dei iure hereditario teneri non possit, et indignum sit penitus et absurdum, ut quilibet auctoritate propria ecclesiam occupet, vel taliter occupatas detineat: non decet aliquatenus sustineri, ut in episcopatu tuo vel clerici ecclesias a parentibus suis fundatas propria auctoritate detineant, aut laici filiis vel aliquibus aliis ecclesias concedant easdem.

Capitulum XVI.
Ius patronatus per se vendi non potest.

Idem.

De iure vero patronatus in praescripta capella hoc tuae discretioni mandamus, quatenus, si R. Brito illud comparavit, quum inconveniens sit et penitus inhonestum vendi ius patronatus, quod est spirituali annexum, contractum illum sublato appellationis remedio irritum esse decernas, ipsumque apostolica auctoritate fretus non differas revocare.

Capitulum XVII.
Patronus non potest sine episcopi vel Papae consensu etiam loco religioso conferre ecclesiae decimas vel aliud spirituale.

Idem.

Nullus laicus decimas, aut ecclesiam, aut quicquid ecclesiastici iuris est, sine concessione sui pontificis monasteriis vel canonicis conferat. Et si quis episcopus improbitatis vel avaritiae causa consentire noluerit, Romano pontifici nuncietur, et quod offerendum est tunc eius licentia offeratur.

Capitulum XVIII.
Si quis episcopus in ecclesia alterius dioecesis est patronus, praesentatus ab eo debet admitti, si est idoneus.

Idem.

Significasti (Et infra:) Ceterum Si episcopi post promotionem suam praesentationes personarum ad ecclesias apatronis earum pro ecclesiis sibi commissis adepti fuerint, personae idoneae, quas ad eas vacantes praesentaverint, sunt admittendae.

Capitulum XIX.
Institutus ad praesentationem eius, qui tunc ius patronatus ecclesiae possidebat, removeri non debet, licet illud ius ab eo postmodum evincatur; secus, si non possidebat, sed tantum credebatur esse patronus.

Idem abbati S. Alberti.

Consultationibus (Et infra: [cf. c. 10. de off. iud. del. I. 29.]) De cetero Si aliquis clericus ab ordinario iudice in aliqua ecclesia fuerit institutus ad praesentationem illius, qui eiusdem ecclesiae credebatur esse patronus, et postea ius patronatus alius evicerit in iudicio, clericus, qui institutus est, non debet ab ipsa ecclesia propter hoc removeri, si tempore praesentationis suae ille, qui eum praesentavit, ius patronatus ecclesiae possidebat, quum ex hoc ei, qui de iure debet habere, nullum in posterum praeiudicium generetur. Si vero tunc non possidebat ius patronatus, sed tantum credebatur esse patronus, quum [tamen] non esset, nec possessionem patronatus haberet: secundum consuetudinem Anglicanam poterit ab eadem ecclesia removeri. Donationes vero etc. (cf. c. 4. de don. III. 24.)

Capitulum XX.
Valet secunda concessio ecclesiae, facta alteri ecclesiae per episcopum et patronum, non obstante priori, facta per patronum solum.

Idem Eboracensi Archiepiscopo.

Suggestum est auribus nostris, quod, quum ecclesiae quaedam de assensu domini fundi et auctoritate Eboracensis archiepiscopi ecclesiae beati P. Eboracensis concessae et assignatae sint in praebendam, canonici de Novoburgo concessionem illam attenuare et irritare nituntur occasione donationis, quam sibi asserunt prius factam fuisse. Unde, licet in donationibus ecclesiarum requirendus sit et exspectandus patronorum consensus, quia tamen ecclesiae ipsae, nisi auctoritas intervenerit pontificalis, canonice concedi non possunt: universitati vestrae significamus, quod prior concessio, si cum assensu patroni et auctoritate dioecesani episcopi facta est, aut eius assensus fuerit postea subsecutus, posteriori concessioni praefertur; alioquin illa debet praeferri, quamvis posterius facta sit, quae consensu domini fundi et episcopi auctoritate fulcitur.

Capitulum XXI.
Ab officio et beneficio removetur qui monitus non dimittit ecclesiam sine consensu episcopi sibi concessam. H. d. - (Ad hoc etc.:) Laici, spoliantes ecclesiam, excommunicantur. H. d.

Idem Archiepiscopis et Episcopis per Angliam Constitutis.

Relatum est nobis, quod nonnulli, ambitione nimia tracti, occasione laicae recognitionis vel potentiae saecularis in saeculari foro, non requisita episcopi audientia, patronatus ecclesiarum et beneficia ecclesiastica sibi praesumunt in vestris parochiis vindicare. Quoniam igitur huiusmodi personae non intrant per ostium, sed aliunde conscendunt, ac per hoc indigni sunt pastoris nomine vel praerogativa gaudere, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus eos, quos patronatus ecclesiarum vel ecclesiastica beneficia constiterit praedicto modo adeptos, si commoniti praedicta minime resignaverint, nisi praescriptione aut episcopali concessione muniti fuerint, sublato appellationis diffugio ab officio reddatis et beneficio alienos, +et si nec sic destiterint, vinculo anathematis innodetis, et usque ad dignam satisfactionem teneatis et teneri faciatis adstrictos. Ad hoc, quoniam quidam laici ecclesias terris et aliis possessionibus spoliant, ut sic viros ecclesiasticos faciant coram saeculari iudice litigare, vobis praesentium auctoritate iniungimus, ut id publice sub interminatione curetis anathematis prohibere. Si quis autem prohibitionis vestrae contemptor exstiterit, eum, si manifestum fuerit, appellatione cessante excommunicationi subdatis, et usque ad dignam satisfactionem sicut excommunicatum faciatis attentius evitari.

Capitulum XXII.
Si quaestio iuris patronatus infra sex menses non terminatur a tempore vacationis, libere potest episcopus sine praesentatione ibidem instituere rectorem. H. d. Sed intellige de patronis ecclesiasticis; nam in laicis sufficiunt quatuor menses.

Idem.

Eam te decet (Et infra: [cf. c. 4. de aet. et qual. I. 14.]) Illas autem ecclesias, de quarum patronatu controversia fuerit, si infra sex menses, postquam vacaverint, non fuerit controversia terminata, licitum tibi sit de persona idonea sublato appellationis obstaculo ordinare. Ad haec etc. (cf. c. 27. de app. II. 28.)

Capitulum XXIII.
Patronus ius patronatus propria auctoritate alienare non potest, nec ab ecclesia aliquid temporale exigere, nisi tempore fundationis a dioecesano illud fuerit sibi reservatum.

Lucius III.

Praeterea, quoniam advocati ecclesiarum in tantam noscuntur insolentiam prorupisse, ut sacerdotes et alios ecclesiasticos viros pro suae voluntatis arbitrio ecclesiis ipsis instituant atque destituant, et ius advocationis donationis vel emptionis titulo, aliisque pro sua voluntate contractibus etiam in alios transferre praesumunt, fodrum, albergarias, regium et similia, tanquam a propriis rusticis, ab ipsis ecclesiis extorquentes, et quod ministri ecclesiarum eis inconsultis faciunt iuxta proprium arbitrium in irritum deducentes, praesenti decreto statuimus, eos, sive advocati, sive patroni, vel vicedomini, sive custodes, vel guardias habentes, seu quocunque alio nomine censeantur, a gravaminibus ecclesiarum cessare, nihilque in ipsis praeter antiquos et moderatos reditus a locorum episcopis institutos exigere, aut, si aliud exegerint, excommunicationi subdantur. Contractus quoque huiusmodi, quos fecerunt vel facient in futurum, praesenti constitutione cassamus, et eos vim aliquam decernimus non habere. Ne autem per appellationis obstaculum aut in his quae de haereticis dicta sunt aut in advocatorum coercione quam diximus, praesentium deludatur auctoritas decretorum, totius appellationis remedium in praescriptis capitulis denegamus, nullam penitus audientiam quibuslibet contra haec appellantibus praebituri.

Capitulum XXIV.
In pluribus successive praesentatis a patrono laico, episcopo datur gratificatio; sed in praesentatis a persona ecclesiastica potior est primo praesentatus. H. d. specialiter, et est unum de principalioribus cap. tituli.

Idem Norvicensi Episcopo.

Quum autem advocatus clericum unum idoneum episcopo praesentaverit, et postulaverit postmodum, eo non refutato, alium aeque idoneum in eadem ecclesia admitti: quis eorum alteri praeferatur, iudicio episcopi credimus relinquendum, si laicus fuerit, cui ius competit praesentandi. Verum si collegium vel ecclesiastica persona praesentationem haberet, qui prior est tempore, iure potior esse videtur.

Capitulum XXV.
Ex constructione ecclesiae, facta de consensu episcopi, acquiritur ius patronatus. Hoc primo. Patronus non eligit praelatum in conventuali ecclesia, sed in capella sic. Hoc secundo. Patrono debetur processionis honor, et alimentatur ab ecclesia, si vergat ad inopiam. Hoc tertio. Et iste textus est de principalioribus.

Clemens III.

Nobis fuit (Et infra: [cf. c. 27. de simon. V. 3.]) Praeterea quaesivisti a nobis, si aliquis efficiatur sola ecclesiae constructione patronus, vel si ad electionem plebani sit cum clericis admittendus, seu ab ipsa repellendus omnino, tametsi de longa consuetudine allegaverit se electioni interesse debere. Inquisitioni tuae tale damus responsum, quod, si quis ecclesiam cum assensu dioecesani episcopi construxit, ex eo ius patronatus acquirit. Ceterum in conventuali ecclesia non electioni praelati faciendae, sed iam factae honestius patroni postulatur assensus, nisi patronus aliter de sua iurisdictione obtineat, ut partes suas interponere debeat electioni tractandae. Secus tamen est in capella, in qua unus presbyter instituendus a patrono quandoque eligitur, et pro institutione habenda loci episcopo praesentatur. Pro fundatione quoque ecclesiae honor processionis fundatori servatur, et, si ad inopiam vergat, ab ecclesia illi modeste succurritur, sicut in sacris est canonibus institutum. [Ad. ultimum etc. (cf. c. 27. de simon. V. 3.) Dat. Lat. VIII. Id. Maii.]

Capitulum XXVI.
Patronus ecclesiae vacantis, quanquam sit clericus, ad eam se praesentare non potest.

Innocentius III. Rothomagensi Archiepiscopo.

Per nostras postulasti literas edoceri, utrum clericus aliquis ad vacantem ecclesiam, in qua ius obtinet patronatus, se ipsum, si est idoneus, valeat praesentare. Quum igitur nullus se ingerere debeat ecclesiasticae praelationis officiis, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod nullus se potest ad personatum alicuius ecclesiae praesentare, quantumcunque idoneus sit, et quibuscunque studiis et meritis adiuvetur. [Dat. Rom. III. Id. Iun. Pont. nostri Ao. I. 1198.]

Capitulum XXVII.
Si questio iuris patronatus inter patronos non diffinitur infra quatuor menses, episcopus ordinabit ecclesiam sine praeiudicio eorundem.

Idem Conventrensi Episcopo.

Quum propter discordias laicorum +non debeat ecclesiis praeiudicium generari, grave gerimus et indignum, quod, sicut nostro est apostolatui reseratum, occasione dissensionis, quae de iure patronatus vertitur inter eos, ecclesiae plus debito remanent rectoribus viduatae, quod in ipsarum grave dispendium noscitur redundare. Verum quia secundum Apostolum instantia nostra quotidiana est omnium ecclesiarum sollicitudo continua: volentes his, quae praemisimus, ex debito pontificalis officii obviare, Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si de iure patronatus quaestio emerserit inter aliquos, et ab eo, cui competit, infra quatuor menses non fuerit diffinitum, extunc ecclesiam ipsam appellatione remota de persona non differas idonea ordinare, ita, quod illi ex hoc non debeat in posterum praeiudicium generari, qui ius evicerit patronatus. [Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.]

Capitulum XXVIII.
Legatus de latere ecclesiam, cuius alia ecclesia est patrona, collationi suae reservare potest, licet non vacet, et conferre quum vacat. Hoc primo. Ex duobus, praesentatis a patrono laico, potest superior instituere secundum. Hoc secundo. Et sic quoad intellectum iste textus habet duo dicta diversa, licet quoad literam ambo commisceantur.

Idem Archidiacono et Cancellario Altissiodorensibus.

Quum dilectus filius, magister Gualterus de Picerei pro se ipso, et magister Hugo de Feverniaco pro decano de Alveoli super ecclesia de Beavilla invicem litigarent, utrique dilectum filium G. sanctae Mariae in porticu diaconum cardinalem concessimus auditorem. In cuius paesentia idem magister proponendo monstravit, quod, Quum olim venerabilis frater noster Hostiensis episcopus, tunc sedis apostolicae legatus in partibus Gallicanis, et Guillelmum de Montibus insignisset charactere clericali, dilecto filio archidiacono Carnotensi mandaverit, ut ecclesiam, quam in archidiaconatu suo primo vacare contingeret, donationi suae servaret, inhibens, ne alicui conferret eandem, de qua G. clerico disposuerat providere, et ecclesia de Berovilla ibi vacasset, idem archidiaconus contra mandatum eiusdem legati ad ipsam G. subdiaconum praesentavit, cuius facto ab eodem legato cassato, ipse praefato G. concessit ecclesiam sic vacantem, +[sicut in ipsius authentico continetur. In quo postmodum tam venerabilis frater noster episcopus, quam dictus archidiaconus Carnotensis qui patronus erat ecclesiae praebuerunt assensum, quemamodum literae testantur ipsorum, et sic memoratus Guilelmus ecclesiam ipsam per quatuor fere annos et ultra tenuit, et a decano qui hoc sciebat pariter et videbat nequaquam fuit fractus in causam.] Vacante vero quadam praebenda in ecclesia sancti Martini Carnotensis dioecesis, episcopus dictam ecclesiam ad praesentationem archidiaconi H. clerico, praebendam vero praefato G. assignare curavit. Unde ipse H. supplicabat [humiliter], eandem sibi ecclesiam confirmari, utpote quam canonice [sine contradictione] ac etiam ad praesentationem archidiaconi veri patroni se dicebat adeptum, [et adversario suo imponi perpetuum silentium super ea. Quod utique dicti decani procurator infitiatus adiecit quod, quum in obitu C. quondam decani de Alveoli, de Franconvilla et de Beavilla ecclesiae vacavissent Carnotensis archidiaconus, ad quem illarum donatio pertinebat, G. fratri suo ecclesiam de Beavilla concessit, ac eum de mandato dioecesani episcopi de ipsa corporaliter investivit, sicut in litteris tam episcopi, quam etiam archidiaconi continetur. Post haec autem Guillelmus de Montibus litteras supradicti legati eidem archidiacono praesentavit, in quibus continebatur, eundem legatum sibi retinuisse donationem unius ecclesiae, quam primo contingeret in archidiaconatu Carnotensi vacare; et per hoc idem Guillelmus petebat ut vel alteram illarum ecclesiarum sibi conferret vel donationi legati reservaret eandem; qui respondit quod neutrum implere poterat eo, quod utramque iam aliis assignarat. Ipse vero Guillelmus, iterato ad eundem legatum accedens et falso suggerens ecclesiam de Beavilla vacare, obtinuit apud ipsum quod dictam ecclesiam de facto sibi concessit et mandavit, ut institueretur in ea. Quod comperiens idem G. ne quis eum in possessione sua turbaret sedem apostolicam appellavit, et, personaliter ad sedem apostolicam veniens, causam ipsam obtinuit iudicibus delegari, quo postmodum ad propria revertente, praefatus Guillelmus, de iustitia sua diffidens iuri, si quod per eundem legatum in iam dicta ecclesia fuerat consecutus, in manu renuntiavit dicti episcopi Carnotensis, et hoc facto, praenominatus archidiaconus magistrum G. de Picerel eidem episcopo praesentavit, ipsumque, in praeiudicium praefati G. absentis, de praescripta fecit ecclesia investiri. Quod intelligens idem G. in sui iuris defensionem se pariter et ecclesiam ipsam apostolicae sedis protectioni supposuit, et, a possessione se deiici non permittens, ad nostram audientiam appellavit; adiiciens, ut in statu illo, in quo tunc erant, omnia permanerent, et specialiter hac de causa, quia videlicet dictus archidiaconus, de' mandato archiepiscopi Carnotensis, iam dictum magistrum in corporalem possessionem ecclesiae memoratae volebat inducere, ad metropolitani audientiam appellavit; sed idem archidiaconus nihilominus, post appellationem huiusmodi magistrum ipsum in possessionem ipsius ecclesiae inducere, attentavit. Unde quum ad querelam ipsius G. venerabili fratri nostro Senonensi archiepiscopo subdecano et cantori Carnotensibus, causam commisisset eandem, praedictus magister citatus ab eis, et in eorum praesentia constitutus noluit respondere; sed, statim appellationem ad sedem apostolicam interponens, contumaciter recessit ab eis. Illi vero, nihilominus procedentes, testes contra ipsum legitimos receperunt per quos fuit evidenter ostensum quod, post appellationem ad Senonensem curiam interpositam, idem magister fuit in corporalem eiusdem ecclesiae possessionem inductus, sicut in eorundem iudicum litteris legebatur; et sic saepe fatus magister, custode suo ab ecclesia ipsa depulso, ea fuit rationabiliter spoliatus, quae tandem fuit alterius curae commissa, qui, non auctoritate dicti magistri, sed nomine memorati decani, celebrabat in ipsa, recipiebatque obventiones eiusdem. Unde, quoniam idem G. taliter se dicebat illam ecclesiam assecutum, petebat scribi iudicibus, qui eum a praedicti magistri molestatione indebita tuerentur. E contra vero dictus magister replicavit in illum, dicens penitus falsum esse quod decanus, ad praesentationem veri patroni, et de mandato episcopi, de ipsa fuerit ecclesia investitus, praesertim, quum episcopus in suis litteris fateretur eundem decanum nec de cura illius ecclesiae nec de ipsa fuisse penitus investitum. Quod autem praefatum Guillelmum, de reditu decani timentem, abrenuntiasse iuri suo in manu Carnotensis episcopi pars adversa dicebat, idem magister prorsus esse mendacium astruebat, quum, post reditum eius per tres annos et amplius, ipso vidente ac sciente, illam ecclesiam possederit absque lite. Illud vero magister ipse noluit diffiteri, qui videlicet adversarius, ad Senonensem curiam appellasset, ipso quidem magistro sedem apostolicam provocante, ac inhibente, ne decanus ipsum super iure suo praesumeret molestare. At ipse, nihilominus ad metropolitanum accedens memoratum fecit citari magistrum, qui coram eo statuta die comparens, litem noluit contestari, sed appelatione innovata, recessit. Archiepiscopus vero nihilominus causam, sicut etiam adversarius fatebatur, post appellationem iudicibus delegavit; unde dicebat idem magister, quod, tam per allegationes suas, quam etiam per ea, quae proposuerat pars adversa, constabat ipsum fuisse post appellationem ad sedem apostolicam interpositam spoliatum. Ad illud autem, quod adversarius proponebat, post appellationem decani ad Senonensem archiepiscopum interpositam, idem magister fuerat in eiusdem ecclesiae possessionem inductus; dicebat idem magister quod, si decanus appellaverat, ne archidiaconus commissam sibi exsecutionem impleret, huiusmodo appellatio nulla erat, quum ab exsecutore non fuerit appellandum, ubi mandati fines excedere non tentabat. Adiecit insuper quod, quum idem decanus nullum in ecclesia ius haberet, sui non intererat appellare, sed, si appellare aliquatenus potuisset, quia idem magister appellationem, quam ille ad metropolitanum interposuerat, appellationis ad sedem apostolicam interpositae peremit obiectu, medio tempore non debuit spoliari.] E contra procurator decani respondit, quod, etsi dictus legatus donationi suae reservari mandaverit primo in archidiaconatu Carnotensi ecclesiam vacaturam, circa praedictam tamen ecclesiam hoc facere de iure non potuit, quia talis potestas sibi minime competebat, quum praesentatio clerici ad illam ecclesiam non tanquam clerico, sed quasi laico ratione patronatus, non iure archidiaconatus eidem archidiacono pertineret. Unde quum inhibitionem ipsius in hoc idem archidiaconus custodire minime teneretur, alium [quidem] ad eandem ecclesiam de iure potuit praesentare, ac praesentatio eius debet, ex quo de persona idonea facta est, firma censeri, [quoniam, et si verum exsisteret, quod tamen est falsum omnino, ius videlicet praesentandi clericum ad ipsam ecclesiam, non archidiaconalis officii, sed temporalis dominii ratione, ad memoratum archidiaconum pertinere, nec in hac parte valuisse prohibitionem legati, tanquam, qui non poterat id laico prohibere patrono, ex alia tamen causa, praesentationem archidiaconi factam de praedicto decano asseruit esse irritam et inanem, quia, quando praesentavit eundem, iam erat longe ante suspensus per dilectum filium, P. tituli Sancti Marcelli presbyterum, tum Sanctae Mariae in via lata diaconum cardinalem, apostolicae sedis legatum, et duravit illa suspensio usque post reditum praefati episcopi Hostiensis, ad cuius interventum idem archidiaconus, in nostra praesentia constitutus, meruit a vinculo suspensionis absolvi sicut per eiusdem episcopi literas comprobatur. Procurator vero decani subiunxit econtra quod, etsi archidiaconus suspensionis vinculo teneretur, poterat tamen ei, tanquam laico, donatio ipsius ecclesiae iure competere patronatus, quo nec per prohibitionem, nec per suspensionem legati potuisset aliqua ratione privari, praesertim quum archidiaconale tantum officium sibi fuerit interdictum.] Nos igitur, his et aliis, quae coram eodem auditore fuere proposita nobisque relata fideliter per eundem, diligentius intellectis, attendentes, quod, etsi praefatus archidiaconus memoratum G. tanquam laicus ad illam ecclesiam praesentasset, quia tamen ipse decanus per dioecesanum episcopum admissus non fuit, sed dictus H. ab eodem archidiacono [postmodum] praesentatus, a dioecesano fuit episcopo institutus, iuxta statutum bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri non primus, sed secundus ius est assecutus in ecclesia memorata, etsi memoratus archidiaconus praefatum G. tanquam clericus praesentavit, quoniam in eo, quod tanquam clericus faciebat, suberat iurisdictioni legati, unde, postquam idem legatus donationem illius ecclesiae sibi decreverat reservandam, ad eam tanquam clericus non potuit quempiam praesentare, praesentationem ipsius minus canonice factam fuisse decernimus irritam, et, ea penitus non obstante, concessionem eiusdem ecclesiae, factam praenominato H., pronunciavimus canonicam exstitisse, cassantes nihilominus quod per delegatos a supra dicto archiepiscopo Senonensi post appellationem ad nos legitime interpositam exstitit attentatum, et adiudicantes eidem magistro praefatam ecclesiam cum fructibus, medio tempore perceptis ex ea, plene ac pacifice possidendam, praedicto G. super hoc perpetuum silentium imponendo. [Quocirca discretioni etc. Dat. Romae IX. Kal. Apr. A. IX. 1206.]

Capitulum XXIX.
Si laicus patronus duos successive praesentet, valet institutio de secundo non obstante appelatione prius facta per primum; episcopus tamen, qui malitiose primum repulit, eidem in competenti beneficio providere compellitur. Et in ultimo est casus singularis.

Idem Eliensi Episcopo.

Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quum autem saepe contingat, patronos ecclesiarum laicos nunc unum, nunc alium ad vacantes ecclesias praesentare, sollicite Postulasti per sedem apostolicam edoceri, an clericus, ad aliquam ecclesiam a patrono laico praesentatus, si dioecesanus episcopus ipsum non duxerit admittendum, ex huiusmodi praesentatione aliquid iuris assequatur in illa; et, si forte idem ad sedem apostolicam appellaverit, et post appellationem ab ipso interpositam idem patronus alium curaverit praesentare, ac secundum instituit episcopus praesentatum, idem ab ipsa ecclesia merito debeat amoveri. Nos igitur bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri pro sua reverentia vestigiis inhaerentes, qui inter praesentatos a clerico et laico patronis distinguens, inter praesentatos a laico conditionem possidentis censuit meliorem, dicimus, quod institutio praesentati secundo loco a laico patrono robur obtinet firmitatis. Verumtamen constituimus, ut episcopus, qui praesentatum idoneum malitiose recusavit admittere, ad providendum eidem in competenti beneficio compellatur, quatenus puniatur in eo, in quo ipsum non est dubium deliquisse. [Interrogasti etc. (cf. c. 19. de priv. V. 33.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]

Capitulum XXX.
Si ad praesentationem rectoris ad titulum ecclesiae aliquis fuerit ordinatus, patronus, qui non consensit, ad ipsam, quum vacabit, poterit praesentare.

Idem Auriensi Episcopo.

Postulasti per sedem apostolicam edoceri, ut, quum rectores parochialium ecclesiarum quandoque quosdam praesentent ad suarum ecclesiarum titulos ordinandos, utrum electio talium ad ipsos rectores pertineat, vel etiam ad patronos; et, si in his patronorum non est requirendus assensus, utrum ius illis salvum maneat eligendi, ut, quum ipsas ecclesias vacare contigerit, intitulati huiusmodi non sint aliis praeferendi. Ad quod fraternitati tuae breviter respondemus, quod per intitulationem huiusmodi nullum patronis praeiudicium generatur, quin possint alios ad illas ecclesias, quum vacaverint, praesentare, nisi de patronorum processisset assensu. [Dat. Lat. II. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XI. 1209.]

Capitulum XXXI.
Patronus etiam clericus vacantem conferre non potest, et, si contulit, potest nihilominus ad illam praesentare.

Gregorius IX. Archiepiscopo Eboracensi.

Transmissae ad nos tuae literae continebant, quod, quum capitulum Eboracense ecclesiam de Gameforde vacantem, in qua ius obtinent patronatus, R. clerico concessissent, ipsi postmodum L. clericum tibi ad eandem ecclesiam praesentarunt post appellationem ab eodem R. ad sedem apostolicam interiectam. (Et infra:) Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum ex vi iuris patronatus non concessio, sed praesentatio pertineat ad patronum, praesentatum, si ei aliquid non obsistat canonicum, instituere in ipsa ecclesia poteris utpote potiorem.