BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Coluccio Salutati

ca. 1331 - 1406

 

Epistolarium

 

________________________________________________________________

 

 

 

Liber tredicesimus

――――――――

 

1. Fratri Raphaeli in monasterio Sancti Benedicti. [1402]

2. Ser Guidoni de Petra Sancta. [1402?]

3. Magnifico domino Ludovico de Alidosiis Imole domino. [1402?]

4. Insigni viro ser Guidoni de Petrasancta cancellario m. D. Lucani [1402]

5. Ser Guidoni de Petrasancta. [1403]

6. Archiepiscopo Cantuariensi domino Thome de Rondello. [1403]

7. Insigni viro ser Guidoni de Petrasancta meo. .Co. [1403]

8. Magistro Dominico de Arecio. [1403]

9. <Iacobo de Teramo> Episcopo Florentino. [1403]

10. Ad Petrum Turchum. [1403]

11. <Ser Antonio de Bononia> Generali Servorum B. M. V. [1403]

12. Ser Guidoni de Petrasancta. [1403]

13. Magistro Dominico de Arecio. [1403]

14. Eidem. [1403]

15. Poggio. [1403]

16. Insigni viro Iohanni de Fabriano amico carissimo. [14..?]

17. Pape <Bonifacio IX.>. [140.?]

18. Magistro Bartholomeo Francisci. [140.?]

19. Pape <Bonifacio IX.>,. [140.?]

20. Insigni viro ser Guidoni de Petrasancta meo. .Co. [140.?]

21. Malateste de Malatestis. [1403]

22. Insigni viro ser Guidoni de Petrasancta cancellario [140.?]

23. Insigni viro ser Guidoni de Petra sancta cancellario [140.?]

24. Insigni viro ser Guidoni de Petrasancta cancellario [140.?]

25. Iohanni de Ravenna Conversano. [140.?]

 

――――――――

 

 

1.

 

Fratri Raphaeli in monasterio Sancti Benedicti.

[1402]

 

VIR religiose, pater karissime. Cum prima duo verbula scriberem veritatis epistolam auspicaturus, paulo minus fuit, quin verbum illud religiose delerem. Nescio quidem, an vere tibi congruat religiosum appellari. Magnum enim est et plurima laude dignissimum esse religiosum et, quod difficillimum sit, de quoquam posse simpliciter affirmari. Tandem tamen decrevi verbum illud dimittere, non, quod religiosus sis, sed, quoniam a religione penitus dici non possis vel debeas alienus. Religionis quidem funiculus dissolvi non potest, rescindi vero potest. Ve tamen omnibus, qui gladium eduxerint, ut rescindant! Nec sit, quod istud plane verissimum admireris aut damnes. Dissolutio quidem conservat fila funiculi retrogradoque processu redit in simplicitatis statum, ut iam non sit nexus, sed aptum nexibus instrumentum. Religionis etenim vinculum habet triplex illud votum veluti materiam, hominis vero divinique numinis consensum veluti formam; ut, licet ab invicem, quod materiale diximus, separetur, unio tamen illa, cui Deus consensit, non possit nec valeat retractari; cum homo tamen possit ab illius unitatis glutino sua malignitate recidi manente tamen unionis nexu, quo Deus et conscientia recisum semper revocant, semper clamant et, velut iudex verissimus, semper damnant. Sed – ut ad id, quod intendo, veniam –, cum cogites me non probare, quod tu et alii novum erexeritis monasterium, in excusationem scribis: «Cum vetus lex maledicto – quo tuis utar verbis – addicat sterilem, que non parit, magnum est, si centenaria illa mater hoc tempore filiam genuit?» Hoc inquis, Raphael? Sed per immortalis Dei maiestatem dic, precor, quo cum ipsa concumbente pregnans facta est? An caritate Dei et proximi, an potius contentione atque discordia? Scio, quod non caritate, de qua scriptum est: «Caritas patiens est, benigna est, non emulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non irritatur» et cetera, que Spiritus Sanctus per Vas electionis, cum ad Corynthios scriberet, revelavit. Non caritate pregnans facta est, sed discordia, que impatiens est, maligna est, emulatrix, inflata, agens perverse, plena ambitionis, irrequieta, nichil cogitans nisi malum et gaudens super iniquitate. Deum obtestor et celicolas omnes. Scio, vidi tetigique turpitudinem illam, que vos seduxit. Quid enim tu et illi pretendistis aliud, nisi quod quietem querebatis animi, quam in illo veteri vestro conciliabulo non haberetis? Non erat vobis cum sumptuosis edificiis, picturis parietum aut cum libris, quibus – ut scribitis – initiales littere auro diversisque coloribus adornate sunt, ulla contentio, sed cum illis quondam fratribus vestris, qui iam mentis dispositione vobis desierant pro fratribus reputari. Illa cohabitatio, ille convictus – cum displicerent vobis proximi vestri –, illa, illa cohabitatio gravis adeo fuit, quod intumescente matris utero discessu vestro non peperit filiam – ut scribitis –, sed vos potius sit aborsa. Si boni erant illi, cur displicuere? Cur etiam reliquistis? Sin autem mali, cur fraterne correptionis monita vel correctionis officium, cum disceditis, deseruistis? Si quilibet iubetur proximum diligere sicut se ipsum ad salutem ultimam et vitam eternam, cum hoc neglexeritis, crede michi, Raphael, credant, ut loquar cum omnibus, etiam illi tui, quod requiret Dominus sanguinem eorum de manibus vestris. Et, si fecit prelatus vester monendo, increpando cogendoque etiam, quantum potuit, nec eum audistis rescindendo funiculum obedientie, requiret a vobis Dominus sanguinem vestrum de manibus vestris. Et, que tanta vobis esse potuit displicentia fratrum et prelati, ut obedientiam relinquere deberetis sive obedientie relinquende facultatem et excusationem litteris venialibus, ne dixerim venalibus, ac apostolicis – ne dicam: apostaticis – procurare? Veniales quidem sunt et licentiose sunt et indubitanter apostolice; sed, si minimum pro obtinendis eis pecunie vobis etiam ignorantibus intercessit, venales sunt et, quoniam per ipsas exire monasterium cogitastis, apostatice dici possunt. Sed inquis: «Fratres mei hic in magna paupertate, simplicitate unitatequc degentes, quid reprehensibile in loci mutatione perpetrarint, non video, cum sua conscientia asserant non levitate animi vel ambitione vel largioris victus causa id egisse, sed sola unitate ac in servitio Christi maiore pace perseverandi, quod experientia claret.» Hec omnia verba tua sunt, que discessionis causam declarant apertissime, quam predixi. Unitatem quesiverunt extra, quam intus, scilicet, non habebant. Sed dic, obsecro: Tum, cum illis eratis in claustro, num insimul ad invicem, an ab aliis dissidebatis? Ab aliis arbitror. Inter discessuros enim erat summa saltem de discedendo concordia, nec de discedendo solum, sed de obstinationis perseverantia post discessum. Nescio, quid vobis erit in posterum summis artificibus dissidendi. Unum audeo sine dubitatione predicere: quod, quicquid in caritate proximi factum non est, ex Deo non est, et omne, quod ex Deo non est, evanescet. Dissidebatis in matris vestre gremio; quid vobis extra gremium futurum esse speratis? An firmiorem custodem unitatis putatis filiam fore quam matrem? An, quod fecistis in viridi, non facietis in arido? Quod invenire vel efficere potuistis in dogmate, imo contra dogma centenarie unitatis, nonne continget vobis in congregatione, quam ab aliis dissensio separavit? Non est pura et immaculata coniunctio, que de separationis scandalo sit exorta. Exolet fecem prime corruptionis, nec solum exolet, sed sapit. Scio, quod, sicut unitas virtus est, sic divisio vitium; sicut commendabilis illa, sic reprehensibilis est et ista; sicut habet illa meritum, sic et ista damnationis horribile fundamentum. Unitas autem nec iubetur nec commendabilis est cum paucis – sicuti gloriaris –, non etiam cum multis, sed solum et plane cum omnibus, qui sunt eiusdem vocationis, qua sumus omnes fratres in Christo. Nec scio videre rationibus vestris modum. Eratis in unitate et pace cum multis, quos vobiscum idem professionis chirographum, idem et sub eisdem prelatis servitium, longa conversatio et in Deo familiaritas conciliaverat. Ab hac multorum unitate quis te divisit? Quis illos tuos alios separavit? Non expulsi quidem estis, sed recessistis, sed aufugistis. Non valuit prelati monentis auctoritas vel prohibentis imperium, non valuere confratrum vestrorum lacrime, non hortatus. Fecit omnino, fecit illud abitionis vestre propositum cursum suum. Deliberatio vestra non in quiete mentis, sed in commotione turbationis, que solet infatuare consilium Satana suadente concepta, adeo tenaciter inhesit adeoque profunditus egit radices, quod nunquam ab illa discedere voluistis. Nunquam destitit male cepta dissensio, donec volentes expulit; de vobisque, sicut de gravantibus navem mercibus, fecit tandem, veluti naufragio nimis urgente, iacturam, qua ratione pereunt in mari, que proiecta sunt; reliqua vero salvantur. Ergo tantum potuit contentionis vestre dissidium, quod ab unitate discedentes, quam intus habebatis, unitatem extra vetus verumque vestrum monasterium quesivistis; nec – adeo vos obcecaverat nescio que per vos mota vel recepta contentio – migrationem illam intelligere voluistis cogitareque, quantum ob illam vobis relinquendisque confratribus infamie vel scandali pararetis. Audivistis in tam ponderosi consilii planeque, si nescis, apostatici propositi collatione diabolum, audivistis laudantes vel novitatum avidos vel paratos semper interrogantibus assentari. Illi vobis verum dicere visi sunt, qui iuxta cor vestrum improvisi et incauti informatique per vos, non alios audientes respondebant. Ceteros insanire, decipere velle vos et subornatos ab aliis loqui putabatis futilisque prorsus esse consilii. Tuus ille precursor et preparator Alexander, iam paternis – utinam non in perditionem! – oneratus divitiis, insaniens, cum sibi non concederetur abitio, planeque detrectans imperium, oblitus obedientie atque voti nonne nocturnus aufugit claustrumque professionis adeo turpiter dereliquit? Tune potuisti ducem apostaticum et – sicut nosti – Deo infidum et indubitabiliter excommunicatum sequi? Pudet me, carissime Raphael; ita me Deus amet; vicis tue, qui sciens commissos errores, potueris in animum inducere, quod illum sequereris vel – ut firmiter credo – talem tam detestabili modo premiseris, ut eum mox excommunicationis nexum pro gravissimo inexcusabilique peccato – nescio quidem, quod maius esse possit apostasi –, postquam pedem extulisset e claustro, damnabiliter incursurum cum eiusdem factionis complicibus sequereris.

Examinemus parumper causam. Reliquit germanus huius Alexandri tui omnia bona sua, sicut idemmet persuaserat Alexander, arbitrio fraterne declarationis in pietatis opera convertenda. Debuitne vel de iure poterat Alexander monachus et eremita talem commissionem contra prelati voluntatem acceptare, declarare vel exsequi, cum Deo dicatus se non possit, etiam si pietatis sint negocia, sine scelere transgressionis de talibus impedire? Nec debuit nec potuit profecto, Raphael, presertim cum prelatus eum specialiter prohiberet. Contra ius erat inconsulto superiore simpliciter illud facere; quanto magis iniustum et nefarium est, cum prelatus, cui votiva debetur obedientia, negaverit, id egisse? Ergo religiosum est alienas vel suas pecunias monasterio dispensare, cum teste magistro religiose observantie Cassiano famosissimum illud Thebaide monasterium nichil prorsus de substantia profitentium attingebat, sed vestes etiam ingredientium pauperibus dispensabat? Nam et illa vetus ac sanctissima vestra mater consuevit optimo consilio delatas hereditates monachis recusare, ne – sicut idem peritissimus auctor ait – confidentia talis oblationis inflatus monachus nequaquam se pauperioribus fratribus coequare dignetur. Et quid magis insidiatur paupertatem professis quam superbia, que pro relictis dispensatisque divitiis sit concepta? Prevaricatus est igitur precursor tuus occupationem illam testamentariam, sive procurata fuerit – ut satis verisimiliter credi potest – sive fraterna potius affectione delata, suscipiendo prohibente prelato, quod monacho non licet. Quod grave quidern fuit; gravius autem deliquit exsequendi concepto proposito; gravissime vero, cum huius rei perficiende gratia claustrum consumata tandem apostatatione dimisit. Quibus saltem duabus ex causis ultimis extra communionem fidelium positus est. Adde, quod diu discurrendo cum laicis est versatus. Nullum enim claustrum claustralis et professus monachus et – quod plus est – eremita petiit, sed, velut ipse sibi monasterium, claustrum esset et eremus, secum mansit, imo cum secularibus seculariter est permixtus querensque ceptus honestare suos, miseram dispensationem pecunie iam adortus laicorum suffragiis ac pecuniarum effluvio litteras apostolicas procuravit et meruit obtinere, quo possent ipse et socii in arctioris observantie claustrum de professionis ergastulo demigrare. Nolo, quid post gratiam illam fecerint quidve ceperint consilii quidque secuti fuerint – nimis enim pudet – exprimere; sed te volo, quoniam cuncta novisti, memoriter recensere et, si potes, eos obtentu puritatis et simplicitatis excusa. Nescio quidem, an vaferius aliquid vel carnalius fieri potuerit vel excogitari. In quo quidem te et ipsos reminisci velim, quod non liceat Deum ludere quodque damnabile sit illud facere, quod faciunt, qui solent in oculis hominum excusationem querere corticitusque servare precepta, que medullitus non intendant. Regula iuris est, quod ille committit in legem, qui verba legis amplectens contra legis nititur voluntatem. Sed omittamus hec. Scio quidem, quod in fori iudicio – tot se rerum adminiculis armaverunt! – hanc causam obtinerent. Caveant tamen iudicium poli, quoniam ibi non privilegiis, non testibus vel instrumentis agitur, sed pura mentis intentio ponderatur. Adducentur in iudicium etenim concedentis animus et, an gratia clave processerit non errante. Considerabitur ibi mens petentis et, an quicquam fuerit mendacio dictum vel veritatis aliquid occultatum, nunquidve remissionem postulans cor habuerit penitens et contritum, et an commeatum impetrans vel recedens habuerit in caritate suum vel proximi scandalum exploratum. «Ve» quidem ei, «per quem scandala veniunt!» Nam et, «qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt» – inquit Veritas –, «expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.» Crede michi, dilectissime Raphael, districtius est illud iudicium, quam putemus, in quo te non poteris mendacio tegere vel veritatis aliquid denegare. Tunc videbimus, an excommunicatus iuste cuiusvis transgressionis crimine restitui possit ad gregem fidelium, nisi peniteat et pro culpa satisfecerit cor contritum, et an mereri possimus veniam, si nutriverimus semper culpam, videbimusque, nunquid generalis Dei vicarius possit gratiose dimittere, quod specialiter Deo memineris et solemniter te vovisse. Valde quidem dubitandum est, ne clavis erret, que servit gratie, non rigori, queve, dum remittit audiens culpam, non examinat petentis conscientiam; et posito, quod clavis non erret, an indulgentia recipiens satisfaciat, sicut decet. Promittitis primo verbo professionis vestre constantiam, quam nescio, si dici potest, cum claustrum relinquitis, cum prelati iussibus et ordinis institutionibus non paretis, imo contrafacitis, vos servare. Qui promittit enim obedientiam, quid potest incorrupte velle vel sancte, nisi quod et iure permittitur et religionis instituto vel prelati recte sentientis imperio comprobetur? Magnum est hic rerum involucrum dubitationumque conflictus, ut sine cunctatione tutius sit, postquam aliquid in legem commiseris, suscepta venia redire devote ad dimisse legis observantiam, a qua cecideris, cum peccares, quam uti licentia post peccatum. Sed hec omittamus.

Volo quidem, quod omnia tecum decoquas et moneas illos tuos, ut de simplicitate et intentione sua sibi non blandiantur nec credant cenobii novi constructionem tale bonum esse, quod excuset vel dissensionis scandalum vel discessionis erratum. O, quanto melius erat ab emulatione discedere, corrigere proximum et unitatem non relinquere, sed ipsam etiam invitis discordantibus observare! O, quam delicata conversatio est, quam dirimit etiam iusta contentio! Iniustam quidem movere discordiam fragilitatis est et pervicacie; motam fovere diabolicum. Ut bonum facias, malum aliquod agere, cum stultum atque peccatum, tum damnabile, tum vitandum. Dic michi, Raphael, dicant et alii tui. Cum a veteri cenobio discessistis, non videbatis, in quam infamiam relictos fratres vestros illos aut vos, imo prorsus utrosque in intuentium oculis trudebatis? Creditis forsan, quod omnes vestrum debeant laudare discessum, in cuius spei falso lumine proximorum vestrorum infamiam non curastis? Imo, quia nimis desideratus vobis erat ille discessus, nulla vobis de remanentibus cura fuit. Nichil etiam, quod vos deceret, et an famam lederetis propriam, providistis. Sunt, qui – quod et ipsi fatemini – dicant vos propter discordiam discessisse, putantque vos non potuisse aliorum superbiam tolerare. Nonne melius cohabitationem semper habere contentiosam, quam illis occasionem talis infamie prebuisse? Dicunt hec et alia, qui de secularis vite licentia religionis observantiam metiuntur. Sed alia claustri et religionis est regula, alia vere mundi diversumque finem sequentium est doctrina. Multa quidem extra claustrum vivendi libertas consuetudoque permittit, que religiosum illud penetral abominatur et horret. Licet enim aliquando foris dissentire, contendere: intus autem omnino non licet, ubi scilicet parendum est prelatis et regule, confratribus vero cedendum in humilitate. Nunquam enim, si cesseris, erit tibi cum proximo tuo contentio, quem, cum ceperit protervire, non franges resistentia, sed accendes; cedendo vero sic humilem reddes sicque victum, quod longe minorem habebit ex victoria gloriam quam ex contentione pudorem, et exinde taliter eum affectum videbis ad cetera, quod vel facile cedet vel saltem pertinaciter non contendet. Quod si consecutus fueris, correxeris et lucrifeceris fratrem tuum; sin autem in malignitate perstiterit, documentum ei dederis, quale debes, et temet conservaveris innocentem. Si clamydem eripienti iuberis non contendere tunicam, quid nobis in aliarum rerum contentione faciendum est? Insistendumne contentioni, an potius in pace concordiaque cedendum? Si restiteris contentioso, quid aliud te manet, nisi quod contentiosus equaliter appelleris, nec appelleris solum, sed ut talis crimineris et puniaris? Nunquam in hac re consequi poteris, carissime Raphael, vel vos vel illos plurimum non errasse. Nunc autem expediensne vobis fuit hac discessionis vestre migratione vos vel illos efficere reos culpe? Quanto melius carebatis omnes tam suspitione quam crimine quantoque satius erat ignem illum discordie sanctifice humilitatis operibus, velut undarum aspergine, vel extinguere vel sedare! Nunquam inter humiles potest esse discordia nec inter contentiosos et humiles emulatio. Inter duos aut plures ista cadant oportet, qui controversim sentiant. Humilis vero talis est, qui nunquam possit in contentionem adduci. Plane quidem opus est extra virtutis huius ambitum adversarium querere, qui voluerit cum alio litigare. Potes ab humili dissentire et illi te non exhibere concordem; cum illo vero contendere vel habere discordiam omnino non potes. Licet enim non idem sentiat, quod tu sentis, licet in corde non habeat, quod corde tenueris, non tamen dissensionem aut discordiam tecum habebit. Tenebit suam in corde sententiam non dimicaturus cum proximo, si perstiterit, sed potius, si fieri preter offensionem Dei et proximi poterit, consensurus. In illis autem, quibus eterne salutis ratio leditur, nec consentiet nec contendet, sed monebit humiliter et quiescet. Hanc humilitatem si vos aut illi – ut iam etiam cum remanentibus loquar – vel mediocriter habuissent, crede michi, nulla fuisset inter vos dissensio nullusque discessus; potuissetque concorditer parere vestra mater novum istud monasterium, que vos in discordia fuit aborsa queve – sicut de Rachel scribitur – flet «filios suos nec potest consolari, cum non sint.» Ego vero, frater carissime, te et tuos deprecor et exoro, quatenus in vere caritatis lumine, que moneo, ponderetis, excoquatis et ventiletis nec patiamini super hec mentis vulnera consolidari vel durescere cicatricem. Contrectetis novas istas plagas, ut potius emittant sanguinem, quam putrescant, ut semper dolor maneat neve – quod in antiquis solet contingere vulneribus – corruptio superveniens doloris sensum auferat vel oblivionem obductio cicatricum inducat. Ceterum, si patienter ista tam illi quam vos capietis sique fidele consilium cum benignitate recipere decreveritis, vos in vere caritatis affectu obtestor et moneo, quatenus in hac causa nolitis arma contentionis assumere; nolitis etiam, si peccaverint illi vel forsan ipsi, culpe facinus aliis imputare. Sed fateamini, si sentitis errorem, leviter potuisse vos ex puritate et inscitia, sicut homines, erravisse, verum abfuisse maliciam, sicut credo. Hec respondendi forma nulli contra conscientiam crimen imponet, nulli generabit infamiam nullique scandalum preparabit. Tolerabilius enim fuit in claustro contendere quam nunc claustris, quasi castris oppositis, dissidere; velitisque didicisse in unitate religionis nichil detestabilius nichilque venenosius emulatione contentionis; ut hoc saltem exemplo veram, sanctam et immaculatam observare didiceritis unitatem; pudeatque semper et pigeat movisse vel suscepisse discordiam nutrisseque taliter, quod vos impulerit ad discessum.

Unum maximum bonum, quod vobis in illa discordia parabatur, per ignaviam amisistis cuiusque meritum nunquam poteritis adequare. «Quod bonum?» inquies. Patientiam plane, quam, nisi molestemur, offendamur et tribulemur, nec prestare possumus nec habere. Et credis unitatem conversationis, si procul absit omnis emulatio discordiaque et contentio, tanti talisque meriti vel remunerationis esse, quanti qualisque fuerit, ubi turba controversiarum accesserit, si patientia tolerabis iniurias et humilitate cesseris, ne contendas? Non est sine turbationis molestia conversatio nostra meritum, sed potius Dei donum. Nam, si benigno proximo benignitate respondeas, quid est aliud quam benefactoribus tuis benefacere, quod «faciunt» etiam «ethnici» «et publicani»? Non sufficit a contentione, si contendentem non habeas, abstinere. Meretur, fateor, qui pacifice cum proximo conversatur, non quia non contendit, sed quoniam opus perficit caritatis; non quia non discordet vel non dissentiat a confratre – potest enim hoc recte fieri, imo rectissime fit, si male sentiat proximus vel damnabiliter velit –, sed quoniam bene volens et recte sentiens non contendit, non dissentit vel discordat cum proximo, sed a proximo. Scio, quantum hoc michi – credo quidem et aliis carnaliter mecum sentientibus – durum et difficile videatur. Quis enim continere semet ipsum potest, si proximus id velit atque contendat, quod non expediat, maxime si velle videatur in hoc per superbiam resistere vel factiose – sicut contingit in religiosis et secularibus congregationibus – obtinere? Difficile, fateor, est et, ut talis contingat necessitas, non optandum. Summus enim hic labor est summaque bonitas male persuasos in rectam viam deducere vel obstinatos humilitate consumataque patientia tolerare. Summus hic profecto labor, sed summum meritum, quo quilibet non iusticie debito, sed gratia remuneratur et beneplacito nos salvantis, ut hoc respectu, quo plus mereri possimus, optandum sit, dummodo citra crimen et scandalum proximi fieri possit, quod in contentionis barathrum incidamus, quod habeamus exercentes et ventilantes nos, ut non probati solum, sed etiam approbati, pacem, «que superat omnem sensum», gloriose pertingere valeamus. O, felix commutatio desiderabileque commertium sic in temporali contentione versari, quod eterne pacis gratiam largiente Domino consequamur! Non potest ex contentione parare meritum, qui contendit neque, qui tedio contentionis affectus pugnam deserit, contendentem fugit et pacem animi sibi querit. Non est hoc virtute cedere, sed turpiter terga dare. Standum est in acie, conserende manus luctandumque pro iusticia, pro veritate, pro honestate. Sic tamen hec omnia facienda, quod non obiurgeris, non contendas nec erranti similis fias. Patienter tolera proximum, prudenter admone delirantem cedeque humiliter, si non se corrigit, insanienti. Ista pia dimicatio est, hic insistendum; nunquam hec repugnantia deserenda. Sed hec satis. Plane quidem constat alicuius contentionis tedium vel periculum non esse tanti, quod viri spirituales debuerint claustrum relinquere vel mutare. In omni quidem recte vivendi ratione pulcerrimum est servare constantiam. Minuit enim etiam sanctissime vite decus animi levitas, et difficile fieri potest, quod illibata conscientia vel sine scandalo proximi cenobia commutetis. Vide, precor, super hoc Clarevallensis Bernardi consilium atque sententiam libello De dispensatione atque precepto super articulo: «Quatenus tenenda sit, que in professione firmari solet, loci stabilitas.» Si recte quidem intelliges sique profunditus imbiberis id, quod iubet, te et illos tuos veritatis, quam predico, et erroris, quem arguo, nimis poterit admonere. Sique leges circa finem undevigesimi capituli De verbis Domini, de duobus cecis sententiam Augustini, crede michi, tibi nec de te nec de tuis aliis auctoritate tanti viri veritateque se vobis insinuante placebis. Hec hactenus.

Quod autem accusas contra caritatem Dei et proximi tam ipsos facere quam me consuluisse, quod libros non accomodent, quibus abundent, – ut de me prius loquar – id fateor me dixisse nimisque carnaliter tribuisse responsum. Cum enim de caritatem relinquentibus sermo foret, fugit me, quod secundum caritatem debui respondere, quam quidem reminisci potueram non ad amicos habendam solum, sed ad ipsos extendendam etiam inimicos. Verum omnis ordinata caritas gradus habet, ut primus gradus sit cogitare de se, secundus de filiis atque parentibus, tertius de coniunctis; post autem secundum necessitudinis propinquitatem ad extraneos pervenire. Inter quos etiam est habenda discretio, ut, quanto quis fuerit humana communione coniunctior, tanto debeat ceteris anteferri. Debueram ergo discutere, quonam gradu deberetis eis societatis et necessitudinis numerari; et tunc demum, quibus postponi quibusque preferri mereamini respondere. Verum, cum libri non sint de necessitate salutis, ad quam sumus affectu cunctis obnoxii, sed instrumenta quedam exhibendi cultus vel curiositatis atque doctrine, non fuit periculum, si vobis illos persuaserim denegandos, quibus ad salutem ultimam nullatenus indigetis. Illi vero, si constitutionem observant claustri, nec vobis sunt nec aliis reprehendendi. Vale, sicut optari debet, in Domino.

Florentie, sexto idus ianuarii.

 

 

 

2.

 

Ser Guidoni de Petra Sancta.

[1402?]

 

VIR insignis, frater optime, amicorum singularissime. Vidi litteras tuas, quas ad communem fratrem et medicorum peritissimum magistrum Ugolinum mira facundie maiestate scripsisti; in quibus quidem gavisus sum tum mundicia stili, tum dictaminis gravitate, tum dictorum varietate et copia, tum rerum maximarum scientia atque noticia, quam mirabiliter pre te fers. In quibus quidem omnibus laudavi mecum ingenium tuum, quod videam nec ocio rubigine obduci nec occupationibus, que gregatim in te ruant – ut in plerisque solet – obtundi. Rarissima namque dos et singularis gratia multitudine gerendorum ab occultarum rerum vestigatione non distrahi nec scibilium amenitate, quin agendis respondeas, impediri. Qua siquidem in re quid faciam, nisi quod te fideliter horter et quoad possim, amicabiliter persuadens efficiam, quod hoc propositum non relinquas ac tantum et tale die donum taliter recognoscas, quod hac Dei indulgentia per negligentiam te non reddas indignum? Reprehensibile quidem est ad virtutum ardua non adniti et ignavum, cum ex anima corporeque constemus, fragilis et corruptibilis huius visibilis fabrice curam gerere, optimam vero nostri partem, animam scilicet, non curare. Agibilium namque labor, quo vel studemus opibus vel dignitati vel potentie vel – quod maxime nos permovet – glorie, corpus instruit, corpus colit; anima, quasi nichil sit et ad nos non spectet, negligitur. Studia quidem humanitatis secretorumque nature et – ut omnia simul colligam et altiora complectar – studia rationis, que mentem illuminat, non curantur; ut mirum michi sit, unde tu, vir occupatissime, sumpseris hoc imitationis exemplum vel – quod verius est – te cunctis proposueris tam singularis industrie documentum. Ita fac, te moneo, Guido mi; fac in dies te doctiorem efficias: facies equidem et facillime consequeris, si, quantum publicis domesticisque necessitatibus relinquatur temporis, colliges, si quotidie minimum etiam quid addisces, si, que didiceris, excoques et veluti digesta memorie committes tue. Volo tamen, quod – ut occupatos decet – illi philosophie studeas, que te potius meliorem quam doctiorem efficiat; quod quidem non occupatos solum conatos esse videmus, sed fecerunt laudabiliter etiam ociosi. Socrates enim fervente iam tunc Grecia physice studiis cunctisque sophis tandemque philosophis circa rerum naturam et principia communiter occupatis novum speculandi genus et vere moralisque philosophie considerationem, que sapientia dicitur, secutus est; primusque dimissis physicis desperatione – sicut quidam aiunt – veritatis de naturalibus inveniende vel potius utilitate morum et scientie, quam ethicam vocant, bonitate pellectus sive – quod credibilius est – utraque difficultatis et utilitatis ratione se convertit ad ethica cepitque de viribus anime, de potentiis eius, de virtutum habitu et actuum humanorum fine sive finibus disputare, de obiectis et mediis honestique natura et morum pulcritudine rationeque rerum agibilium ordinare novam doctrinam; nec solum, quid singulos deceat inquirere, quam philosophie partem monasticam appellavere, sed, quid familiam dirigat, quam economicam dicunt, quidque res publicas sanciat, quam politicam nominant, miris rationibus vestigare. Cuius rei admiratio adeo totam Greciam auctore Platone post se traxit, quod – ut testis est Cicero – sine preceptis officiorum nullus auderet se philosophum appellare; ceteri quidem non philosophi, sed physici dicebantur. Hanc doctrinam veram sapientiam, quam Greci sophiam nominant, esse dixerunt et eius amorem composito vocabulo philosophiam, qui recte loquuntur et sentiunt, vocavere. Huic te velim tradas, huic studeas opto memor, quod scribendi recte – sicut inquit Flaccus –

 

Sapere est et principium et fons.

 

Dimittas physica medicis, qui volunt hec ad se, que sine invidia sibi relinquimus, pertinere; ita tamen, quod hoc studio non se medicos longeque minus philosophos, sed solum physicos – quod supra medicos est – audeant vocitare. Dimittas ipsis physica, precor, quoniam teste Philosopho – «sicut nycticoracum oculi ad lucem diei se habent, sic et anime nostre intellectus ad ea, que sunt omni nature notissima.» Versentur in hac obscuritate sine invidia medici et inquirant, si reperire possunt, causas et principia rerum; inquirant vacuum infinitum, loci vel motus rationem, diffiniant tempus et instans et horum ratione probent, si probabile tamen sit mundum carere principio, species eternas non ratione solum esse, sed individuorum nunquam inchoata presentia. Veniant etiam in primam causam, quam sic esse velint infiniti vigoris, quod necessario, non ex proposito cuncta faciat et tamen extra se nichil intelligat vel agnoscat; generationem et corruptionem rerum discutiant; vestigent animam, quid sit, quid communis sensus, quid phantasia, quid intellectus, quid ratio, quid voluntas, quid appetitus ipse sensitivus, que corporalium sensuum distinctio, quod opus queve natura, quid somnus et somnia; in quibus et aliis omnibus, cum non lynceis, sed nycticoracum utantur oculis, verendum ipsis est, ne somnient vel vanis delusi – sicuti solet in somniis – alios deludant vel se prebeant deludendos. Quis enim – ut cetera sileam – ferat, cum mundum ab eterno fuisse contendant, non plures horas quam annos vel Saturni revolutiones vel secula, que quidem iubileis alii centum annis diffiniunt, precessisse? Omnia quidem hec – ut aiunt – infinita sunt, quasi se, cum ex illo infinitatis acervo devolvuntur, aliqualiter non excedant. Quod quidem, licet forte ratio cogat et probet eis, non credam sanas mentes recipere nec intellectum aliquem consentire. Quis non irrideat, cum esse specierum fundari volunt in individuis, quod speciem hominis eternam velint et nullum hominem principium habuisse? Habeant sibi rerum ista prestigia, subiciant his miraculis intellectum, imo captivent. Nos

 

Quid sit pulcrum, quid turpe, quid utile, quid non,

 

- ut Flaccus ait – iocunde disputationis examine ventilemus. In qua quidem re nullos oportet nos consulere nisi nostre mentis conscientieque iudicium et illam vim anime, quam Greci teste Hieronymo vocant composito quodam vocabulo synidissim, quod nostri sine ratione vel teste, qui modernis temporibus theologica profitentur, a paucis seculis citra mutato nomine synderesim vocaverunt. Hec est enim scintilla conscientie, que deliberantibus adest et post factum, sive bonum sive malum sit, etiam a conruptis mentibus non discedit. In hac quidem vera moralique sophia, quam Latini sapientiam vocant, rectum et honestum est utilissimumque versari; in hac non semper scientia quia – sicut in physicis –, sed utimur etiam – quod crebro facimus – scientia propter quid.

Nam – ut ad epistolam veniam tuam – dum ad physica te convertis, velle videris animal illud quadrupes, quod Ugolinus noster ad communem dominum dono misit, vocari non histricem, sed Isidoro teste strigem. Quod quidem miror et scio apud auctorem Isidorum clare legi. Scribit enim: «Histrix immite animal in Africa erinacii simile vocatum a stridore spinarum, quas tergo laxatas emittit, ut canes vulneret insequentes.» Nam, quod pisanum Derivatorem ais velle, quod strix nocturna sit avis, proculdubio verum est; unde Lucanus:

 

Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur;

 

et M. L. Anneus Seneca in Furente dixit:

 

Omenque triste resonat infauste strigis.

 

Nec putes – ut communiter Tragediarum textus habent – «stygis» ibi legi debere, non «strigis». Plane quidem in antiquo volumine, quod in manus venit meas, «strigis» legitur et non «stygis»; quod et verum et convenientius esse declarant illa verba «omen triste resonat», que tacito Stigie paludis vado nullo modo possunt, si recte solideque respicias, convenire, cum oscini volucri queque sit ominosa – sicut Lucanus innuit – aptissime copulentur. Cui rei testis est Philomenis carmen, quod communiter reputatur Ovidii. Dicit enim:

 

Strix nocturna sonans et vespertilio stridunt.

 

Nam et Glossarii liber maximus, unde sumptus est sine dubitatione Papias – sicut et apud sumptum legitur – scribit: «Strix nocturna avis habens nomen de sono vocis; quando enim clamat, stridet.» Miror autem, quod apud convicinum tuum non legeris: «Hister gentile, hinc histrix, histricis, quoddam animal quadrupes, spinosum, quia in terra illa abundet.» Sed quid in hoc diutius moror? Et Glossarium et Papias scribunt histricem animal esse spinosum. Cumque Plinius histricem animal velit esse quadrupes, nusquam ipsum strigem appellat nec strigis facit etiam inter volatilia mentionem, sed de hoc animali sic inquit: «Histrices generant India et Africa spinea contecta et erinaciorum genere, sed histrici longiores aculei et, cum intendit cutem, missiles. Ora urgentium figit canum, et paulo longius iaculatur.» Hec Plinius; ut negari non possit, quod et noster Claudianus, ubi de histrice et eius natura carmine divino prosequitur, clare docet hoc animal non strigem – quicquid velit Isidorus –, sed histricem, quod usus,

 

Quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi,

 

comprobat, appellari. Hec hactenus et de nomine satis dictum arbitror. Sed veniamus ad reliqua videamusque, dum inter physica versaris, si quicquid tibi, quod irrefragabiliter verum sit, occurrit.

Nec in hoc te, care frater, incusem. Omnia quidem ex illorum fontibus a te fideliter hausta sunt; quam autem sussistere possint, precor, advertas. Volunt et velut exploratissimum presupponunt – quod et tu ipse pro vero sumpsisti –, quod inter animalia mascula feminis sunt maiora; quod communiter esse verum, cum ad sensum pateat, nemo potest, nisi loquatur irrationabiliter, inficiari. Verum – ut volatilia dimittamus et pisces, quorum sexus non facile possit agnosci – in humana specie, bovilla vel equina magnitudinem videmus a regionibus maximeque etiam de nutritionibus provenire; ut ligurem vel germanicam mulierem sepissime videamus communem tuscorum virorum altitudinem pertransire; videmus et inter nos plurimas mulieres viris plurimis esse maiores; ut fateri necessarium sit hanc proceritatem aliunde principium sumere quam a sexu. Quoniam, si in totius nature latitudine verum esset, quod masculi feminis eminerent, nulla mulier viro maior vel equa maior equo, mula mulo vel asina maior reperiretur asello. Non ergo maior est masculus femina, quoniam masculus est, sed aliam oportet veram et infallibilem reddere rationem. Que sit illa, fateor me nescire nec inter physicantium rationes adhuc inveni nec credam aliquam quemque posse, que usquequaque valeat, assignare. Vero tamen propius reor agentis particularis potentiam, multitudinem materie et obcedentiam vimque nutritivam influentiamque celi regionisque naturam causam vel causas esse magnitudinis et proceritatis; sed super omnia certissimum teneo prime cause, que Deus est, qui cuncta facit in «pondere» et «mensura», voluntatem et ordinationem, sine cuius nutu folium non movetur, esse causam magnitudinis et parvitatis et in sue deliberationis abysso persistere, quod quis masculus feminaque nascatur.

Nam, quod natura masculum, utpote perfectius, principaliter et semper intendat et feminam preter eius precipuam intentionem educi, si foret omnipotens – ut tu scribis – nec a superioris cause penderet arbitrio, proculdubio verum esset semperque, qualem intenderet, generaret. Verum, quia natura prima causa non est et non solum Deo, sed rationi subiacet universi, nichil aliud potest intendere, quam universi perfectio et necessitas exigat et super omnia Deus ipse disponat. Nunc autem, ut durent species animantium, que ex univoca generatione proveniunt et universi perfectio non deficiat, necessarium non minus est feminam esse quam marem, ut eque primo tam unum quam aliud, dum paret superioribus illis, que cuncta necessitant, ista natura, de qua nobis est sermo, si rationi contradicere noluerimus, aspiciat et intendat. Etenim, si, prout vis, natura omnipotens est et masculum semper intendat, quoniam perfectius sit, quis non videt eam nunquam sexum femineum producturam? Sin autem – ut physici volunt – multipotens natura sit et necessario semper agat, quando producet alium quam sexum, quem intenderit masculinum? Sed dices: «Impedimentum potest esse penes materiam vel ob frigiditatem – ut dicunt aliqui – vel propter aliam indispositionem passi, quod masculinitatem impediat et principalem intentionem eius ad femine productionem invertat. Preter naturam nascitur ergo femina, sine qua natura non potest masculum generare? Que, si masculum intendat – ut dicunt –, necessarium habet de femina cogitare vel omnino vanum sit et futile, quod intendit. Et quis physicorum audebit contendere, cum natura pro speciei conservatione generet individuum et sexus non variet speciem, quod ipsa libere non intendat omnes individuales differentias, ut magnum et parum et masculum et feminam et hoc vel illud, secundum quod ipsa preparat sibi materiam et disponit? Nec dicas, quod femina de minus idonea materia quam masculus generetur. Habet enim omnis materia proprietates et perfectiones suas nec, que parata fuerit ad masculum, posset producere feminam nec, que pro femina perfectionem assumpserit, ingredi potest masculi genituram. Quod si – ut Plato voluit – forme sunt rerum omnium, quas ideas dicunt, in mente divina, rationes videlicet et exemplaria, secundum que cuncta proculdubio generantur, ibi colligitur et ab eterno determinatum est, quis masculus aut femina debeat generari. Ad illud rerum omnium pnncipium cuncta respiciunt et natura et exinde trahuntur, quecunque videmus circa creata contingere, vel dici potest, etiam si non viderimus, contigisse; ab illo supremo principio masculus sumuntur et femina; illic distinguuntur tam individuatione quam sexu singularia cuncta

 

Que sint, que fuerint, que mox ventura trahentur.

 

Frustra, crede michi, rationem hanc citra primam causam conaberis reperire, cum in cunctis aliis nichil aliud vel aliter futurum sit, quam in illa prefixum ab eterno est. Feminam autem monstrum esse nunquam apud Aristotelem legisse commemini nec illorum aliquem, qui crebra mendacia illi solent imponere, crediderim reperturum. Verum dicunt nostri temporis physici hec et alia multa, que putant dixisse Philosophum, quorum non possent aliquid inter Aristotelica demonstrare. Quod autem dicis naturam velle marem femine dominari, scio non esse de lege nature, sed diffiniente Deo supplicium culpe. Erat enim ab initio viro socia, que mox fuit serva mariti post transgressionis facinus constituta. Nec dicas masculum femineam nutrire molliciem atque natos. Primas namque nutritionis partes, lactationem scilicet, tam natura quam leges volunt ad matris officium pertinere. Defecit autem hec tua nature regula quondam in Amazonibus, que non solum non nutriebantur a masculis, sed armis suum late propagantes imperium semet labore proprio et sumptis de viris spoliis nutriebant et ipsos finibus suis pellentes in masculorum sedes marte ac viribus commigrabant. Respice, si forsan antiqua non movent, hispanas et gallicas nationes; ibi namque mulieres ociosis viris tabernis et mercationibus presunt, cuncta faciunt et operantur maritisque victum preparant et vestitum, qui cellis vinariis incubantes preter epulari bibereque et quotidianis ebrietatibus uxores domumque convomere penitus nichil agunt. Ubi dormit ista natura, quam dicis comoditates hominum indagare penes tam amplas et maximas nationes, si vult, quod masculus feminas nutriat, non e contrario? Examina, si placet, agricolas nostros et artifices manuales; invenies huius sortis homines ab uxoribus taliter adiuvari, quod ipse abunde se laboribus nutriant suis et viros multotiens lucris equent sepeque domibus plus inferant quam mariti. Quod si naturale foret mulieres a masculis enutriri, nulla consuetudo posset superare naturam. Nam, ut famosum apud illos est, quod naturaliter inest, non aliter assuescit.

Quod autem dicis utero muliebri diversa multotiens animalia gigni, sicut natura melius convenire cognovit, examussim, velut testi pene domestico, tibi credo, quoniam vicinus es Alpheis ab origine Pisis, ubi fama est hoc esse parientibus ferme perpetuum, adeo, quod vix purgatam reputent, que post puerperium non enixa fuerit etiam feram; sic enim illud monstruosum vocitant purgamentum. Ego vero non arbitror rationi consentaneum, quod illud ascribi debeat fetui mulieris non minus quam lumbricos, qui puerorum intestinis aut stomacho generantur, vel intercutaneos pedicellos vel serpenticulos maxime longitudinis et tenuissimi corporis, qui teste Plinio, raro licet, in hominibus generantur. Corruptio superflue materie sunt hec, non hominum fetus nec ad hominis pertinent rationem atque naturam.

Veniens autem ad pennarum rationem atque naturam inquis de nature principiis nullam rationem certam aut rarissime dari posse; quod verbum cum verissimum sit, assensione maxima letusque perlegi miratusque sum, cum talis et tam vere sententie summam teneas, unde sit, quod oblitus tui tam multiformiter sis conatus de tot physice secretis illam, que raro vel nunquam reperiri possit, reddere rationem. Sed audiamus illos – sicuti vis – de pennarum albedine disputantes. Prima – sicut inquis – (ut illi volunt) pennarum pars alba est virtute spermaticorum membrorum. O, pulcerrimam rationem! Quid sunt ista membra spermatica? An aliquod membrorum forsan a spermate non procedit? An cutis, que sedes pennarum est, in omnibus animalibus semper alba? An non potius multicolor et variis in corporis partibus varia et in ipsis animalibus, quecunque sint, nunc hoc, nunc illo colore depicta, alium et alium colorem in avicularum pennis gignit regionum qualitas? Ut, cum merulas habeamus nigras, turdos pennis varios, Alpes, que dividunt ab Italia Gallias, albos habent. Albi reperiuntur et corvi, quorum – ut physicantium habent scole – proprium est nigredo. De radice vero pennarum, quod albe cuncte sint, sicut negare non audeam, sic non credam virtutem membri spermatici causam esse videns tantam coloris in cute, pilis et pennulis et in ipsis animalibus diversis in regionibus varietatem: cumque legamus veritatis libro, quem Genesim greco vocabulo latine dicimus, patriarcham Iacob, qui et Israel appellatus est, ovibus salitionis tempore, cum potarent et salirentur, virgas abrasis corticibus in canalibus preparasse, quarum intuitione fetus varii coloris, quos ad se pertinere debere cum socero convenerat, nascerentur. Quis non videt hoc ad aliud quam ad nature principia posse referri? De pinnulis autem, imo telis histricis videris asserere, quod ipsorum prima pars de cutis virtute sit alba et extrema pars humoris subtiliatione et purificatione dealbetur et quod ipsa natura coloris pulcritudine et materie proportione, quales videmus esse, produxerit. Cur autem incepta denigratur albedo? Cur, quod in nigredinem transiit, iterum albatur? An densior illa nigredo mox humorem – ut dicis – subtilians et distillans album reddit in adustionis nigredinem evasurum? Cumque tota fistula albis nigrisque novem spaciis distinguatur, quid primam et – ut ita loquar – incutaneam illam particulam humoris rarificatione dealbat? Quidque ceptum humoris albi cursum condensans et adurens de candido reddit atrum? Crede michi, Guido carissime, cum hec sive proprium sive sint accidens, nullam habere naturalis agentis forme vel materie rationem et necessitatem. Quis enim stellis, cur una sit argyricolor, chrisycolor altera, aliam vero videamus ignitam, veram aut verisimilem assignaverit causam, cum celum elementares qualitates, penes quas solent colorum varietates distingui, constantissime dicant physici non habere? Dimitte, precor, ista; totamque physices disputationem relinque medicis, de qua nimis presumunt et gloriantur cuiusque veritas nondum ad liquidum sit reperta. Satis est negociosis et occupatis, quales sumus, moralibus insudare. Intitulavit Aristoteles librum illum naturalium De physico auditu monens forte nos, cum pura de talibus veritas non possit sciri, quod ea satis sit etiam horum studiosissimis audivisse. Nam et Plato – sicut legitur – huius hereseos studiosos, cum corporalium nature semper intendant, philosophos appellandos esse negat volens eos appellari non philosophos, sed recto vocabulo philosomatos; soma namque somatos grece, latine corpus est, philos amor, quasi corporalium amatores. Quod quidem dixisse velim, ne te moveat, cum se philosophos dicant, nominis reverentia, quod ipsis videas, auctore philosophorum philosopho, minime convenire. Vale, vir optime, mei memor, et me communi illi domino recommenda et iussionibus eius offerto.

Florentie, septimo kalend. maii.

 

 

3.

 

Magnifico domino Ludovico de Alidosiis

Imole domino.

[1402?]

 

GRATULOR, magnificentissime domine, quod te videam ad litterarum studia suspirare. Non enim, si placere ceperint hec nobilibus vel quibuscunque principibus orbis terre, metuo finale litterarum naufragium et illud, quod non musis ac philosophie solum, sed omni doctrine video imminere iusticium, vel – ut rectius loquar – exilium. Plane quidem erit aliquis studiis humanitatis locus, aliquis portus et aliquod tandem asilum, ubi valeant respirare, nec semper ex infimis mortalium latebris hoc lumen erumpet, sed ex altissima rerum specula, veluti celestis quedam corruscatio, radios mittet. Non ergo velis incepisse solum, domine mi, sed prosequi, quod cepisti, sed urgere quotidie nitique, ut doctior in dies evadas. Maximum michi semper nobilitatis dedecus visum est, quod inter, imo super ipsos nobiles quicquid litteratum emergit, non ex ipsis exsurgere soleat. Nec nobilitatis solum hoc dedecus est, sed ipsarum etiam litterarum atque virtutis, que, licet suo splendore reniteant, pulcerrimum tamen est, si de nobilitatis splendoribus elucescant. Quo te exhortor, mi Ludovice, ut tibi persuadeas nichil honestius, nichil pulcrius nichilque laude dignius esse, quam vacare litteris, quam habitus istos acquirere quamque per hos doctrine gradus super alios scandere teque supra te tam honestis laboribus elevare. Sapientia quidem et eloquentia proprie dotes hominis sunt, quibus a ceteris animantibus separatur. Et quam excellens, quam gloriosum quamque decorum est illis nature donis hominibus antecellere, quibus constat hominem animantibus aliis eminere! Fecisse michi videntur sapientes et eloquentes sibi super alios homines illum excellentie gradum, quem Deus et natura constituit inter homines et animalia rationis expertia; tantoque excelsiorem, quanto fortune benignitas donum hoc potentia, dignitate vel sanguine supereminentius collocavit. Sciant igitur alii gyros mirabiles equitando conficere, tum urgere «calcaribus armos», tum frenos reluctantibus equorum maxillis concutere, celerrimos agitare cursus, latissimas transmittere fossas nec aereos solum ascendere montes, sed per clivorum precipitia currentes equos immittere cornipedemque flexibus subitis, cum currit, sistere vel alio, quam illum ferret impetus, advocare. Congrediantur alii splendentes in armis et equis insidentes tricuspide lancea se prosternere citra sanguinis iniuriam moliantur et vel sic vel gladiatoria doctrina cientes arma pugne simulacra representent. Exsiliant alii strenue et vel iunctis pedibus spacia longa pertranseant vel post aliquid cursus se non elevent solum, sed introrsum proiiciant et agilitatis sue prolixis saltibus prebeant argumenta. Pila ludant alii et subitis flexibus illam manibus medio volantem aere repercellant conenturque colludentem socium superare; lapidum iactibus et ferrearum trabium missionibus se exerceant alii multoque cum sudore tum venatibus, tum aucupiis fatigentur et quocunque corporum labore delectentur, exerceantur et vividam exagitent iuventutem. Meus autem Ludovicus sensu, non viribus, mente, non corpore vigeat, exerceatur et delectetur.

Omnia quidem illa, que corpus respiciunt et corporibus fiunt, fluxa sunt et corruptibilia corruptibilem attestantur auctorem. Mens autem eterna est et immortales atque immutabiles studio atque industria se perficiens adipiscitur veritates, quam colere maxima prelibatio beatitudinis eterne est, secundum quam operari vivax aliquid efficere est. Nam tametsi perierint et peritura sint infinita litterarum et eruditionis sive speculationis opera, tum corruptibili monumentorum materia, tum negligentia posteritatis, tum invidia, que multa corrumpit, tum vastationibus urbium, tum incendiis aquarumque diluviis, que naturaliter certis alternari temporibus non mediocrium philosophorum sententia fuit queve legimus multotiens – sicuti testantur hystorie – contigisse; perierint tamen illa nobis et nostre subtracta noticie sint, in se vero, quoniam omnis veritas eterna est, sicuti principium temporis non habent, sic semel, licet temporaliter inventa, perire non possunt; forte etiam nunquam ab anima, que perceperit illas seu didicerit, elabuntur. Consentiendum est enim eternam anime veritatem; que quidem, quoniam doctrinabilis et rationalis est, eterna est et, quoniam sic se movet, quod aliunde motus principium non capessit, nunquam excidere, sed eternum eterno eternaliter coherere debet. Verum, carissime Ludovice, cum res maxima mirabilisque sit super alios sapere reliquosque cum ornatu, tum dicendi copia superare, non putes ista volentibus sine labore contingere nec a nostre cupiditatis affectu solummodo dependere. Plane quidem oportet quandam nature benignitatem et divinitatis donum, quod poete fatum vocant, adesse nobis, ante quam «auricomos» possis decerpere «fetus». Non enim

 

ante datur telluris operta subire;

 

hoc est: in rerum obscurarum penetrare noticiam, quam aureus iste sapientie ramus et rite repertus fuerit et volens facilisque sequatur. Nam, si natura repugnaverit, si Dei benivolentia non affulserit,

 

non viribus ullis

Vincere nec duro poteris convellere ferro.

 

Nunc autem, cum natura Deique dispositio – sicuti videmus – ad hec te studia flectat, noli temet relinquere, noli summum istud Dei donum per negligentiam postergare. Fac per singulos dies aliquid, quo non peritior solum, sed melior fias, addiscas; fac, ut scribendo vel dicendo, que perceperis, simul exerceas. Optime quidem simul coalescunt sapientia et eloquentia, ut, quantum illa capit, tantum et ista pertractet. Quod si certamen utriusque fiat, que, cui preoptanda sit, palmam dato. Non tamen inutile puta semper eloquentie singularem, precipuam et continuam operam dare. Non enim eloquentie studium, non etiam sapientie munus est. Subicitur eloquentia sapientie et in ipsa, quasi toto quodam, quod cuncta scibilia possideat, continetur, ut, qui sapientie studium profitetur, simul et eloquentie profiteatur, necesse sit. Quia tamen ea ratione, qua duo hec per intellectum ab invicem separantur, eloquentia rarior sapientia est, difficiliorem eam esse sapientia non inconvenienter possumus arbitrari, quoniam quidem in his habitibus, qui studio industriaque parantur quosque laboribus adipiscimur, raritas argumentum est certissimum difficultatis. Accedit ad hec, quod intentio, studium facultasque bene dicendi calcar est, ut sapere concupiscamus; ut huius eloquentie studium capessende sapientie sit etiam instrumentum. Neque etiam aliquid bene dicitur, quod perfectissime non sciatur. Possumus multa scire, que tamen eloqui distincte debitoque cum ornatu sermonisve maiestate nescimus; ut maxime studendum sit eloquentie, cui et sapientie studium annexum est. Hec hactenus, ut alacrior fias ad studia litterarum, que sapientie et eloquentie munera pre se ferunt.

Nunc autem michi monendus es, quem modum tibi constituas, ut hec studia prosequaris: in qua quidem re primo sapientie moxque dicendi viam ostendam. Premittam tamen unum, quod ambobus commune est quodque verissimum esse cum in me, tum in aliis sum expertus. Velim igitur tibi persuadeas, quicquid didiceris quantumcunqueve tibi videaris in eloquentia profecisse, te penitus nichil scire, quod, quanto plus sciveris, tanto verius esse cognosces. Nam, si rite diffinire voluerimus, scire nostrum nichil aliud est quam rationabiliter dubitare. Fuit Academicorum pertinax firmaque sententia nichil penitus sciri posse; quod adeo firmiter contentioseque tenebant, ut etiam vellent, que sensibus percipimus, certa non esse, quoniam sensus ipsos decipi quotidie videamus; et ob id etiam ista intra opinionis ambiguum, non intra scientie certitudinem contineri. Quam quidem opinionem licet verior sententia superaverit et Aurelius Augustinus Contra Academicos ad Romanianum scribens manifeste falsam esse docuerit, adeo tamen cuncta sunt oppleta tenebris et contrariarum rationum argumentationibus involuta, quod non sit ridiculum dicere penitus aliquem nichil scire; nisi, quod difficillimum et impossibile sit, sic eum contigerit veritatem aliquam percepisse, quod cuncta, que dici possint in oppositum, et diluere noverit et ratione certissima submovere. O, quot et quantos vidi viros etiam eruditissimos, qui, cum de perceptissima sibi veritate cum aliis in contentionem venerint, non potuerunt certam etiam defendere veritatem! Lege libros divinissimos Augustini, quorum titulus est Super Genesim ad litteram; quot quantaque plura reperies – quod ipsemet testatus est – in illo volumine quesita quam inventa! Ut nec tu nec aliquis sibi blandiri debeat, ut consumate atque per omnia quicquam sciat. Non ergo solum moderationis tue fuerit, sed etiam sapientie, si te fatearis, imo sentias nichil scire; quandoquidem et sensus decipi possunt et nichil ad perfectum et defensionem plenissimam veritatis sciri posse certissimum sit. In quo quidem non illud solum verendum est, ut, cum aliquid te scire credideris, id plane nescias, sed illud potius, ut, cum tibi te scire persuaseris, nichil ulterius scire cures. Nullum propinquius et latius ignorantie vestibulum est quam putare, quod scias: semper igitur insit hec opinio tibi, quod nescias. Nichil affirmes tecum nec cogites ad unguem et consumatissimum percepisse. Si hoc feceris, si hoc persuaseris tibi, non inflaberis scitis atque perceptis, sed semper sciendis incumbens de scitis libentissime et rationabiliter dubitabis. Hec itaque prefatus veniam secundum ordinem ad alia, que promisi.

Et – ut a sapientia principium sumam, cuius non mediocris pars est eloquentia – hec est rerum divinarum humanarumque scientia, que, quot et quanta profiteatur, diffinitio ipsa demonstrat. Verum, quia te non exigo ad illam summam consumatamque sapientiam, quam imaginari facilius est quam invenire, cumque te ad loquendi dictandique peritiam, non ad illas anxias et garrulas disputationes, quibus hec nostra modernitas insudat et vacat, operam dare velim et horter, ut aliquem tibi finem constituam, placet, mi Ludovice, quod moralibus insudes preceptis, que, cum in ethicam, politicam et economicam dividantur, et vitam instituunt et maximam dicendi tum gravitatem, tum copiam subministrant; ut verissime Flaccus noster dixerit:

 

Scribendi recte sapere est et principium et fons,

 

et subdit:

 

Rem tibi Socratice poterunt ostendere carte.

 

Moralia siquidem documenta, quorum Socrates auctor fuit, ea sunt, quibus omnis ornatus et dicendi copia paratur. Nam – ut inquit Cicero – «ex rerum cognitione florescat et redundet oportet oratio, que nisi sit ab oratore percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem et pene puerilem.» Et de Oratore suo loquens ait: «Sed, si me audiet, quoniam philosophia in tres partes est distributa, in nature obscuritatem, in disserendi subtilitatem, in vitam atque mores, duo illa relinquamus atque largiamur inertie nostre. Tertium vero, quod semper oratoris fuit, nisi tenebimus, nichil oratori, in quo magnus esse possit, relinquemus. Quare hic locus de vita et moribus totus est oratori perdiscendus.» Hec Cicero. Nec tamen putes me sic ad moralia illa Socraticaque te transferre, quin velim et ea, que christiane perfectionis sunt, adicias, non, ut fias predicatorum nostri temporis emulator, sed, ut prudenter vivendo graviterque scribendo perfectionem moralitatis, qua sine dubio doctrina Christi perficitur, amplectaris. Verum, quia sapientia divinarum humanarumque scientiam profitetur, nichil te velim ex hac humanitate dimittere, que tum vite precepta continet, quibus exundavit noster Cicero Senecaque Stoicorum optimus imitator, tum speculationem quandam virtutum et officiorum rimatur, quod Aristoteles mirabiliter est prosecutus, tum hominum gesta, que libris hystoricis explicantur, cognoscere curam habet. His etenim, si scientiam, que rerum hominumque naturas, passiones et motus profitetur et spondet, adieceris, nichil erit, quod ad dicendum beneque vivendum desiderare valeas.

Verum dicendi alia ratio est. Multis enim et variis rebus constat eloquentia; nam, si materiam huius facultatis respexeris, quicquid dici potest divinum, humanum, morale vel naturale, totum huic facultati subicitur, quoniam ea super omnia, que dici possunt, sine dubitatione versatur. Ipsam autem rationem copiamque dicendi, quam Greci rhetoricen vocant, tria perficiunt: inveniendi scilicet peritia, sententiarum gravitas et verborum ornatus. Quid enim dicere potest orator aut dictator scribere, si non sit inveniendi doctissimus? Hanc autem artem apud Ciceronem Quintilianumque reperies, sed longe copiosius atque elegantius subministrabit illam tibi nature bonitas, acumen ingenii, meditatio exercitiumque dicendi. Nam, que traduntur in artis preceptionibus, bona sunt et, que reddunt artificem certiorem; fons autem inventionis natura est, cuius bonitas, si defuerit, nulla poterit eruditione parari. Unum tamen te monuisse velim, quod, cum omne rhetoricum thema aliquam habeat controversiam in dicendo positam – alias autem esset pura narratio –, necesse fit ante omnia reperire, quidnam sit illud, in quo contentio tota versatur, ut ad id, sicuti sagittarii sagittas ad signum, sic a te, cum scripseris aut dices, secundum partem, quam elegeris, tota simul oratio et omnes eius partes et filus [sic! ] – ut ita dixerim – dictionis, quanta vehementia quantaque diligentia fieri poterit, dirigatur; ut nichil omnino sit in universa locutione, quod ad id probandum persuadendumque vel dissuadendum, quod intenderis, non apposite, hoc est: idonee, reducatur. In quo quidem multos vidi frequenter errare, cum splendore sententiarum ducti scribunt, que pulcerrima sunt et seria, cum tamen ad id, quod intenderint, nec pertineant nec prosint; quod levitatis est. Imo, cum plerumque dicendi quadam libidine rapiantur, illa dicunt, que totius intentionis oppositum, non propositum argumentantur; quod maxime ignorantie est signum.

Cautus ergo sis, cum aliquid scribis, ut omnino nichil, quod non prosit rei, quam intendis, assumas; que vero nocitura perspexeris, veluti scopulum navigando devites. Illud etiam adiecisse velim, quod summa sit cunctis, que scripseris, claritudo. Putant multi, si, que intelligunt, abscondant vel nimia brevitate vel exoticorum vocabulorum tenebris vel quadam intricatione sermonis, se sublimi caractere resonare, cum in dicendo – sicut eleganter inquit Cicero – «vitium vel maximum sit a vulgari genere orationis atque consuetudine communis sensus abhorrere.» Nam, cum loquendi scribendique commertium ad hoc repertum sit, ut, que concepimus, alios doceamus et illa aliis nota faciamus, que intra nos ita sunt, quod aliis apparere non possunt; quid inconvenientius fieri potest quam hoc loquendi scribendique ministerium suo fraudare fine et id, quod est in hac re precipuum, obscuritate verborum dicendique obliquatione non impedire solummodo, sed auferre? Impleas igitur taliter illa, que scribis, quod non solum clara sint et sensum intrinsecum pre se ferant, sed quod aliquid aliud quam, quod intenderis, nequeant importare. De sententiarum autem gravitate non id solum curandum est, ut de vite preceptis et maximorum auctorum dictis decerpta videantur, sed ut inter illa, que scripseris, nichil omnino puerile, nichil absonum moribus nichilque non honestissimum sonet. Sint dicta tua mascula, non effeminata senilisque sensus et ponderis, non ad voluntatis impetum scripta, sed multa ratione librata. Nec velim, quod verbis solum ea, que moralia sunt, explices, sed – quod maxime pulcrum est – gesta narrando depingas; ut, cum personam descripseris, id eam agere facias, quod summe moribus congruat et etati conveniat, professioni statuique persone.

Verborum autem ornatus, quem aliqui solam rhetoricam esse putant, circa multa versatur et infinitis conficitur observationibus. Principio quidem velim scribendi recte – quod orthographiam vocant – diligentiam habeas. Quod ut facias, considera compositiones, ut, cum commune de munus et con unitum sit, per duo m, non per unum scribi debeat. Sic et communicare, quod ab illo deductum esse constat. Sic, cum ex ad et traho verbum hoc attraho componatur, non cum unico t, sed gemino scribi debet. Et exhibere, quoniam ab ex et habeo perficitur, aspirationis notulam non amittit. Sic et alia infinita, in quibus non scriptor tuus solum, sed – ut plurimum – errant omnes. Oportet etiam considerare tempora syllabarum, ut, si brevis sit, qualis est prima verbi colo, quod per eius compositum excolo clarum est, non duplicetur, cum scribitur, illud l, ut dicat collo, non colo. Collo quidem dativus et sextus est vocabuli collum, non aliqua vox verbi colo, in quo quidem Ligurum vitiosa est scriptura. Necessarium etiam est et derivationes inspicere et varias inflexiones, ut, qualiter quelibet scribi debeat dictio, cognoscamus. Nam, cum preteritum istud sumpsi a prima verbi voce veniat o mutata in psi, necesse fit sumo per unicum m scribi, quoniam ante psi nec m nec alia possit littera geminari. Nec hanc orthographie diligentiam parvifacias. Nimis enim ineptum est, cum maiora profitearis, in minusculis labi, cumque dicere velis unum, ignorantia litterature sensum alium explicare. Nam, cum hominum conspiratio secta sit a verbo sequor sensu litteratisque traductum vocabulum, quam supinus error est per orthographie nescientiam dicere: quid denique loquar septe huius?, mordacitatem tangendo luporum, quoniam septa claustra sint a sepiendo dicta; quod illi loco non potest aliqualiter convenire. Purga, precor, igitur hoc fermentum, et sint illa, que scribis, taliter defecata, quod nichil possit inter ea, que tibi vel aliis scripseris, litteris notatum inconvenientibus reperiri.

Tetigi tibi quedam, que facile possis agnoscere, quo discas, imo coneris hec et alia, que vitiosa dici valeant, veluti quid ignominiosissimum evitare. Hanc autem curam et diligentiam cum quadraginta sex annis et ultra scribendo semper adhibuerim, non potui tamen adhuc usquequaque – sicut arbitror, imo frequenter experior – hanc abominationem excutere nec me, quin aliquando me conceptis adolescentie vitiis inquinem, continere. Conconcludens autem in hoc teneas velim, nisi curaveris tu et alii huic communi morbo mederi, nunquam fore possibile te vel illos scribendi recte scientiam profiteri; cumque tantus error et tam inexcusabilis sit in litteris, quantum esse putas in verbis? Non ergo negligendus est, sed summa diligentia sectandus verborum ornatus, quia – quo generalia prosequar coloresque rhetoricos omittam, quos, sicut non oportet eligere, sic occurrentes non expedit evitare – primum locum habet ac initium sumit iste verborum ornatus a significatione. Nam, cum cuilibet dictioni formale sit aliquid dicere, unde dictio deflexa est, super omnia pernoscenda sunt dictionum significata, ne verbum aliquod ridicule vel inepte seu nimis improprie collocemus.

Etenim – ut aliquid exempli gratia proponamus –, cum sisto, sistis hoc, quod est firmare, figere fixumque tenere significet, quam ridiculum est dicere: «Malus quidem sensus non utilis invidie sistit!» Nam, licet existere hoc, quod esse dicimus, propinqua satis ratione significet, sisto tamen pro sum nusquam invenies ab aliquibus recte scribentibus usurpatum. Nec dicas licitum esse simplicibus pro compositis uti, quoniam id verum est, si sit eadem utriusque significatio, licet constructio aliquando mutetur. Nam, cum Maro noster inquit:

 

et spumas salis ere ruebant,

 

pro eruebant quidem cogimur ruebant assumere, mutatione constructionis, ne, quod absolutum est, fiat preter rationem grammatice transitivum. Quod quidem ex eo permittitur, quoniam significatio non mutatur. Idem enim significant ruo et eruo, licet modum diversum habeant construendi. Nec solum significationem considerare oportet, sed proprietatem, nec hanc solum, appropriationem, que est consuetudinis usurpatio. Nam – ut hoc clarum efficiam – nequicia proprietate sermonis impotentia est; descendit enim – sicut arbitror et facies dictionis ostendit – a nequeo vel – ut alii volunt – a nichil, quod quanvis in idem recidat, quoniam nulla potentia possit hoc, quod est nichil, placet michi tamen magis, quod a nequeo derivetur, licet in prima syllaba tempus mutet, sive veniat a nichil sive de nequeo propagetur. Appropriatione vero consuetudinis significat omne peccatum, quoniam peccare, sicut nichil, sic summa impotentia est. Etenim, quicquid peccatur, ut peccare deformitas est, deficiendo, non efficiendo committitur. Fit equidem actus, in quo peccatum committitur; peccare vero non est nisi ab ordine legis eterne deficere non faciendo, scilicet inagendo, quod illa prescribit. Quod quidem cum nullus actus sit, sed pura privatio, nullius prorsus est potentie, sed, si circunspexerimus pressius, impotentie dici debet. Tantaque vis est usus, quem penes – ut inquit Flaccus –

 

arbitrium est et ius et norma loquendi,

 

quod altius sentientium mos sit nomen istud nequicia ab illa, quam premisimus, universitate traducere et per ipsum non omne peccatum, sed solam libidinem – credo, quia minus contra carnales possimus illecebras – isto nomine denotare. Quo sensu Fastorum primo dixit Ovidius de Sileno loquens, quem inextinguibilis fuisse libidinis asserit:

 

Nequicia est, que te non sinit esse senem,

 

hoc est: concupiscibilitas illa carnalis te non sinit esse senem, idest: senum moribus vivere, cum iuxta libidinis affectum iuveniliter semper vivas. Et hoc idem vocabulum libido, cum a libeo, libes deductum sit, de proprietate sermonis secundum originem concupiscentiam quamcunque vel voluptatem significat; ut Sallustius de fortuna scripsit: «Ea res cunctas ex libidine magis quam ex vero celebrat obscuratque.»; «libidine» dixit, hoc est: voluptatis passione. Consuetudinis tamen appropriatione concumbendi designat ardorem, ut pernoscendum tibi sit significatum, quod ex imponentium dispositione sumpsit initium. Tenenda proprietas, que maxime provenit ex origine, quam ethymologiam dicimus, et appropriatio, quam usus gignit, nullatenus ignoranda. Tunc enim vocabulum iuxta significatum debite collocabis, ad originis proprietatem, quanta curiositate poteris, te restringes et ab amplificatione consuetudinis non discedes.

Curandum est preterea, quo divitem facias elocutionem, ut fixa mobilibus ornes et adverbia verbis addas, si locus et materia patiatur; hac siquidem adiectione tum copiosa, tum ornata resultat oratio, que ieiuna nimis et arida puris substantivorum vocabulis verborumque vocibus redderetur. Verum, cum possint subiecto cuilibet cum multa naturaliter accidere, tum plurima termino, quo significetur illud suppositum, secundum vocis habitum copulari, cavendum est, ne contra naturam aliquid adiungamus. «Frigidum equidem ignem excussit.»; nisi per frigidum lentum torpentemque velimus exprimere, qua ratione poterimus dicere, cum frigiditas igni naturali ratione repugnet? Rutilum autem, fervidum, tenuem, nitidum vel levem si dixerimus ignem, non inconveniens adiunxerimus epithetum. Verum secundum subiectam materiam et, quod disposuerimus dicere, tum hoc, tum illud iungendum est. Nam, si ad calefactionem aut adustionem ignem excussum esse dixerimus, fervidum potius quam tenuem, levem nitidumque dicemus, quoniam fervor accommodatior ustioni calefactionique sit quam nitor, levitas vel tenuitas. Sin autem ad illuminandum rutilum; si ad subitum designandum motum ignem adhibere voluerimus, levem aut tenuem convenientissime proferemus. Conveniant ergo, quecunque iunxeris epitheta, non substantivo solum, sed orationi materieque, quam scribes; nec adiectiva solum, sed substantiva substantivis, adverbia verbis et omnino supposita predicatis rationabiliter alligentur et nichil in dictamine tuo sit, quod nature consuetudinique repugnet. Nec hoc ignavum putes. Nam, tametsi tibi et omnibus per semet patere debeat istud esse verissimum, tamen ut hec diligentia scribendi maximis auctoribus tibi constet, Cicero noster, eloquentie fons, ad Tironem libertum suum scribens, cum ille petiisset quandam suam epistolam in volumen redigi, in qua, quoniam infirmus erat et Cicero rogasset eum, quod diligentem curam haberet valitudinis, quasi respondens scripserit: «valitudini fideliter inserviendo»; eidem tenuissimum hunc errorem improperans registrationis postulationem obiecit. Inquit enim: «Video, quid agas. Tuas quoque epistolas vis» referam «in volumina. Sed, heus tu, qui canon esse meorum scriptorum soles, unde illud [] 'valitudini fideliter inserviendo'? Unde in istum locum 'fideliter' venit? Cui verbo domicilium est proprium in officio, migrationes in alieno multe; nam et doctrina et domus et ars et ager etiam 'fidelis' dici potest.» Videsne, quam anxie, quam scrupulose quamve subtiliter copulationes iste verborum apud auctores optimos ponderentur? Ut et tibi nitendum elaborandumque sit, cum aliquid scripseris, ne possis huius incurie vel vitii criminari. Quin etiam animadvertas velim, ne, cum sensum orationis compleveris, aliquid addas, quod potius post illam iactum esse videatur quam ad id, quod premiseris, pertinere. Quid enim est dicere: «O mi Francisce, scito appetitus omnium quasi mala plus quam bona velle presertim!» Nonne post illam orationem proiectum esse videtur adverbium hoc «presertim»; et eo maxime, quia sine illius adverbii additamento nedum perfecta, sed concinnior erat illa sententia?

Demum – ut aliquando concludam (non enim intendo tibi precepta rhetorice tradere, sed pauca consideranda generaliter explicare) – fac, unum diligenter observes: quod semper adiectivum preferas substantivo vel saltem continenter et immediate coniungas. Nam, quotiens premiseris adiectivum, cum per se stare non possit, exigit intellectus illud, cui copuletur et hereat, substantivum, quod, quando reppererit, qui pendulus ante fuit, figitur intellectus miraque suavitate perfunditur, si totus ambitus adiectivi subiecti congruentia sufficienter impletur et unum alteri non rite solum, sed apposite copuletur. Etenim, cum dicit Ovidius:

 

Huc alacer missos terruit Hector equos,

 

quam eleganter premisit egregius ille poeta duo – sicut aspicis – adiectiva «alacer» et «missos» subiungendis in fine carminis substantivis! Quod si vel unius ordinem commutaveris, sensum hebetem facies et splendorem omnem quasi lumen abiciens obscurabis. Nam, si dixeris:

 

Huc Hector missos terruit alacer equos,

 

plurimum sonoritatis abstuleris et decoris. Hec satis. Etenim ista tibi veluti quedam capita speculanda proposui, ut aliquid patefacerem et ad recte scribendum quandam ianuam aperirem, quo per te possis in alia diviniora et magis ardua penetrare. Longe plura quidem ingenii bonitate percipimus, quam doctrina vel lectionis auxilio capiamus.

Nunc autem ad tua veniam. Principio quidem te certissimum esse velim me nobilitatem tuam, si fors alicuius id momenti feceris, obnixe diligere, imo – quod divinius est – amare. Paternum autem et hereditarium est tibi, quod me, sicuti sanctissimus pater tuus, in amicum habeas. Quod cum pollicearis, gratulor et accepto, quod me perpetuum reputes inter tuos. Velim etiam, quod crebro michi scribas, ut te exerceas, ut te possim amice corrigere sicque contingat te dicendo quotidie facere doctiorem. Cupio preterea, quod, si quid dubitaveris, expostules declarari. Libentissime quidem, quantum scivero, tibi morem geram.

Scriberem in nostri Petrarce defensionem – sicut avide petis –, si foret expediens, et illi viri, quos commemoras quique, si de Francisco nostro male sentiunt, nimis errant, scribere, quid mordeant, conabuntur. Nolo quidem maledicta litteris refellere, que vel sola negatione vel facillima commutatione possent elidere meque temeritatis et calumnie rationabiliter accusare. Si verbis insaniunt, verbis refellendi sunt; sin autem scribere super hoc aggressi fuerint, ex nunc pro viribus Francisci nostri me vindicem sentient et eorum, que minus bene dixerint, reprehensorem, ut sic omnes possint inter illos et me, quis verius scripserit, iudicare. Tunc enim agetur non evolantibus verbis, sed quasi tabulis obsignatis manentibusque scripturis facultatem exhibebimus iudicandi.

Vale felix, domine mi, et patienter feras, si quedam, que scripseris, reprehendi, nec negligas ea, que fideliter collegi solum gratia te monendi.

Florentie, pridie nonas decembris.

 

 

 

4.

 

Insigni viro ser Guidoni de Petrasancta cancellario m. D. Lucani &c.,

fratri et amico meo karissimo. Co.

[1402]

 

VIR insignis, frater et amice karissime. Venit istuc filius meus Angelus de Corbinellis pro negociis fratris sui. Si me diligis, ipsum dilige; si mc carum habes, ipsum etiam carum habe, sibi consule, sibi fave. Denique fac, ut opere videat, quod hoc mee scriptionis officium sibi prosit. Multi quidem faciam, si viderit meis intercessionibus se foveri. Vale et de Nonio Marcello Tyburtino precor recorderis. Et vale.

Florentie, idibus decembris.

Colucius Pieri de Salutatis cancellarius florentinus.

 

 

 

5.

 

Ser Guidoni de Petrasancta.

[1403]

 

VIR insignis, frater et amice karissime. Dulcissima res amicicia est, sed onerosa, sed quotidianis obnoxia subiectaque servitiis. Non enim sufficit, si tuis et etiam amicorum amicis morem geras, sed instant amicorum benivoli – quodque latius patet – instant et noti. Quod si iusti forent, quibus vel auctoritate publica vel conventione privata iudicare contingit, levarentur amici suis occupationibus et eorum, qui pro desideriis suis amicorum operas interponunt. Quod quidem, licet quotidie videas et experiare, presens requisitio te monebit. Est in manibus tuis quedam controversia Tolomei et matris eius, quam videntur cum Lapo Mostarde pro certis pecuniis nunc habere. Velis igitur eundem Tolomeum et matrem suam in iuribus eorum favorabiliter habere recommissos. Non gravo conscientiam nec rectitudinem iusticie velim obliques. Sed, ubi ius foveant, quod iuris conscientieque permittit ratio, prestes oro. Gratum enim erit, si vel in istis me sibi viderint profuisse. Vale, frater carissime, memor Nonii Marcelli, quem beneficio tuo cupio et spero.

Florentie, septimo kal. februarii.

 

 

 

6.

 

Archiepiscopo Cantuariensi domino Thome de Rondello.

[1403]

 

REVERENDISSIME ac gratiosissime domine mi. Nondum licuit, que mens calebat et calet, tecum agere, ne te videar oblivioni – quod fieri non potest, adeo te michi penitus inserui – tradidisse. Quis enim de memoria delere potest, etiam si maxime velit, quod insitum sibi fuerit et in rationem permanentis habitus confirmatum? Excidunt nobis, que parva et quotidiana sunt; imo – quo rectius loquar – prorsus et omnino non capimus. Mandantur memorie, que prima, que magna, que rara queve notabilia sunt; cetera nedum senibus, qualis ego sum; sextadecima quidem dies alterius mensis annum septuagesimum et secundum etatis mee, si tamen ad eam pervenerim, inchoabit; sed etiam iuvenibus aut adolescentulis vix coherent. Nunc ergo, cum te tantum et talem virum adeo rarum dignitate, rarissimum sanguine fortuneque singulare ludibrium et admirabile fortitudinis ac patientie documentum, licet senex viderim, possumne non continue reminisci? Ut, etiam si cunctis tecum temporibus silentium egero, non possim tamen de memoria te delere. Sed hec alias. In presentiarum vero non id ago, quod tui meminisse videar, sed aliud calamum sumere persuasit. Scio te, cum Florentiam appulisti, visitasse religiosissimum monasterium Sancte Marie de Angelis et illorum eremitarum fratrumque monasticam observantiam inspexisse. Puto tibi placuisse cultus divini curam, placuisse familiam atque diligentiam placuisseque, quicquid ibi invenisti. Contiguum erat eis domicilium quoddam cum agro, que, licet religiosorum essent, stipendiariis tamen quotidie locabantur; quod eis erat ad inquietudinem et periculum et ad maximam materiam scandalorum. Cumque ea venalia forent, quo vicinum forte perniciosum et graviora fugerent, compulsi sunt omnem illam possessionem emere seque multis debitis – maximum enim precium est – cum multis civibus implicare. Subventionis tanta necessitas est, quanta vix posset, imo prorsus et omnino non posset, verbo vel litteris declarari. Quapropter benignitatem et clementiam tuam reverenter deprecor et exoro, quatenus ex alio quasi terrarum orbe huius sancte et devote familie recorderis eamque in hoc necessitatis articulo iuves, non secundum, quod indigent – id quidem nimis grave foret –, sed secundum, quod humanitati et prudentie dispensationis tue videbitur dignum fore. Nec queras in hoc occultationis cautionem, sed luceant opere tue coram hominibus, ut laudetur pater noster, «qui in celis est», et invitentur alii per exemplum; nec in hoc gloriam tibi speres aut optes in seculo, sed apud Deum expectes in celo; nec hoc facias propter retributionem, hoc est: nomen eterne glorie, sed solummodo propter Deum, qui beatorum omnium est obiectum. Puto quidem, quod, qui circunscripto Deo solum agunt, ut beati fiant, in suis cogitationibus falsi sint vel cogitantes esse beatitudinem preter Deum vel verum sibi finem suorum actuum facientes beatitudinem et non Deum. Sed – ut ad propositum redeam – supplico, quod filiis et oratoribus tuis subvenias. Indigent siquidem, crede michi; quo – certus sum – possis hac elemosina bonorum et orationum suarum non ex voto solum eorum te fore participem, sed etiam merito tuo. Nec te moveat, quod in Anglia tibi sint oratores et pauperes etiam religiosi, quibus ad hoc propensius obligeris. Illi quidem quotidie tecum sunt; isti vero, qui nunc ad te velut filii degentes a longe cum devotione recurrunt, recipi non aliter, quam revertens filius promerentur; et ex eo iustius, quod ille libidine fedus et exhaustus flagiciis et prepositus porcis culpa sua redire compulsus est; isti vero non suo scelere, sed scandala fugientes isto necessitatis reducti sunt. Recorderis, quanta largitate quantaque munificentia Ptholomeus Egypti et Hyram Tyri reges templo Domini, quod edificaverat Salomon, subvenerunt, licet extra patriam maximas pecunias destinarent. Nos autem sumus omnes fratres in Christo, tanto coniunctiores, quanto sibi propensius servi sumus, ut ad hoc te movere debeat christianitatis vinculum, dulcedo noticie, religionis meritum summaque necessitas filiorum. Quibus omnibus si quid addere potest devotio mea, tibi totis affectibus supplico, quatenus ad hoc etiam mearum intercessionum respectu cum clementia movearis.

Hec hactenus. Et, quoniam tuus servus Nicolaus Lucefri volebat exemplari facere libellum, quem edidit ruditas mea De nobilitate legum et medicine, decrevi, quod illum habeas munere meo. Tibi vero grave non sit, donec exempletur corrigaturque, paululum expectare. Diligentia quidem adhibenda rem hanc aliqualiter protrahet, sed emendatum habebis. Scis, quam affectuose de libris Augustini, quos sex – ut testatur – numero De musica ratione composuit, te sciscitatus fuerim, quanta cum instantia verecundiaque, cum tu respondisses habere, petierim, quod illorum, si daretur unquam in patriam reditus, copiam faceres, quamque lete liberaliterque pollicitus id fueris. Rediisti – Deo gratias! ut optabamus – in patriam, recuperasti sedem et gradum librosque tuos cum omnibus aliis, que tibi fortuna temporis, imo tempestatis illius abstulerat, readeptus es. Quid supersit, vides; videlicet, ut desiderii filii tui, quod percipere potuisti, benigne reminiscaris.

Filium tuum Nicolaum, totum bonum et tui pro tuis virtutibus amantissiinum, dominationi tue cordialiter recommendo recommendoque – sicut alias – et Antonium de Manninis necnon et Alamannum, fratrem eius. Nicolaum enim ut fratrem diligo, reliquos ut filios et amicos, ut humanitatis tue sit, ipsis ostendere, quantum me diligas. Vale, domine mi, cunctis reverentie famulatibus excolende.

Florentie, quarto kalendas februarii.

 

 

 

7.

 

Insigni viro ser Guidoni de Petrasancta meo. .Co.

[1403]

 

VIR insignis, frater et amice karissime. Nullam unquam voluntatem vidi, que sibi sciret in rebus propriis moderari. Sed, quicquid nobis volumus, volumus semper nimis. In alienis rebus moderantius semper optamus, in illis finem voluntas invenit; in nostris autem sine fine voluntas est. Nunc autem, cum amicorum negocia nostra sint, forte nimis est iterare rogamina; michi vero cum debitum propter amicum, tum parum propter affectum esse quidem videtur. Ea propter, si te iterum gravo propter Tolomeum de Tavianis, obsecro, non mireris. Si te de Nonio Marcello sollicito, non turberis. Sed utrumque, precor, expedias. Illud enim opto; hunc autem habendi desiderio plus quam ardeo. In utroque velim amorem erga me ostendas tuum. Vale.

Florentie, quinto nonas martii, manu propria.

Tuus Colucius cancellarius florentinus.

 

 

 

8.

 

Magistro Dominico de Arecio.

[1403]

 

PETIS a me, vir peritissime, frater et amice karissime, rem prima fronte facilem, sed, cum ad considerationem perveneris, multis tenebris involutam difficilemque repertu queve nullis rationibus possit inquiri, sed de sola rerum gestarum auctoritate veterumque testimoniis affirmari. Vis enim ex me scire, quonam nomine Civitas Castelli penes hystoricos prisceque etatis viros appellata sit. Fateor, mi Dominice, fateor, inquam, libere, hoc, quod postulas, me nescire nec arbitror quenquam posse mortalium id evidentia liquida demonstrare. Nam – ut cetera sileam –, si nomen unquam habuit illa civitas aliud, quam nunc habet, quis invenire vel referre poterit, cur vel quando fuerit nomen, quod prius habuerit, immutatum? Quod si mutationis huius nulla prorsus est memoria, nullus testis, quis potest certa ratione diffinire, quonam nomine prius vocaretur? Adde quod, licet urbs ista, de qua queris, dignissima sit memoria notabilisque rebus tam pace quam bello gestis, nec dubitem tum antiquis – quodque possumus affirmare –, tum nostris temporibus multis insignibusque claruisse viris, maxime tamen taciturnitatis silentio fuit hactenus a scriptoribus, quorum mos est summa solum attingere, pretermissa. Nec hoc tantum ei contingit; multarum quidem urbium hec eadem est iniuria seu fortuna. Nam – ut de ceteris sileam – hec regia civitas, de cuius origine mecum multotiens dubitasti queve ad tam arduum rerum culmen evecta est, cunctis, que in manus nostras venerint hystoriis est ignota nec unquam apud antiquos eius aliquam repperi mentionem, nisi penes Claudium Ptholomeum, qui temporibus Antonini Pii traditur claruisse. Iste quidem, qui teste Servio de civitatibus curiosissime scripsit, in suis Geographice descriptionis libris, ubi longam fecit Italie mentionem, volumine tertio scribit: «Tuscorum mediterranea Biracellum, Fosse Papiriane, Bondelia, Luca, Lucus Feronis, Pistoria, Florentie, Pise, Volaterre, Ruscelle, Fesule, Perusia, Aretium &c.«. Tantulum hoc de Florentia legi; ut nemini mirum sit, si civitas illa Castelli famosa noti sit vel apud antiquos nullius penitus mentionis.

Cum autem vel apud Pomponium Melam, Plinium vel Solinum geographos huius urbis nullam meminerim mentionem, cogitavi mecum Dialogi libris apud gloriosissimum antistitem Gregorium, quoniam recordabar eum beati Floridi facere mentionem, posse quesitum tuum facile declarari. Duos habeo tales libros et, si fuissent in scripto concordes, putassem omnis dubitationis scrupulum absolvisse; sed forte fortuna fuit, ut in uno reppererim, libro tertio, capitulo trigesimo quinto: «Floridus Trifertine Tybertine civitatis episcopus»; in altero vero scriptum sit: «Floridus Tiberrine episcopus.» Quamobrem quesivi multos tantamque super hoc varietatem inveni, quod nichil audeam affirmare. Videtur enim quilibet non textum auctoris veritatemque secutus esse, sed pro voluntate scripsisse. Cum primo quidem nullum inveni concordem; cum secundo vero similiter nullus omnino, quem viderim, incidebat, licet antiquo volumine et in alio quanvis novo scriptum invenerim: «Floridus Teberine episcopus.» Alius autem habuit: «Tiberine urbis episcopus.» Alius: «Tiberine civitatis episcopus.» Tribus autem aliis legitur: «Floridus Tudertine episcopus.» Et alii tres habebant: «Floridus Tibertinus episcopus.» Uno legi: «Tiburtinus episcopus.» Alius autem habuit: «Tuburtine ecclesie episcopus.» In alio scriptum est: «Floridus Terbentine urbis episcopus.» Unum solum volumen habuit: «Floridus Tyferne Tibertine episcopus.» Aliud: «Tifertine urbis episcopus.» Aliud: «Tyferne Tyburtine episcopus.» Et uno – viginti quidem contuli – «Tibrietine» dicebatur «civitatis episcopus.»

Hec omnia tecum volui communicare, quo minus tibi circa talia de propriis locorum, hominum et gentium nominibus laboriosi tui Fontis certitudine blandiaris. Vides enim in hoc uno, quam varie scriptum sit. Hic enim urbis, hic civitatis, hic ecclesie ponit, cum horum quodlibet apud alios sileatur. Hic Trifertine scribit, Tifertine dicit alius; ille Tiferne, hic Tiberine; Tuburtine vult alius, vult et alius Tibertine et alius; quod ridiculum arbitror; Terbentine, sicut alii Tudertine. Hi duo ista nomina attamen varie simul iungunt; alii vero solummodo scribunt unum, ut plane sciri nequeat, quid dicendum.

Puto Tyberine vel Tyferne, forteque duo hec, verisimilius nomen esse. Siquidem scribit Plinius: «Tibris propter aspera et confragosa nec siquidem preter quam trabibus verius quam ratibus longe meabilis fertur per millia centum quinquaginta passuum non procul Tiferno Perusie.» Et tantisper hec Plinius; unde coniectari possumus vetustum nomen illius urbis fuisse Tifernum. Est tamen etiam eodem teste Tifernus amnis prope Teanum in Apulia, quem Pomponius Mela plane Trifernum vocat et inter Daunos ponit, quos et Apulos quidam vocant. Unde diligentius reviso textu Plinii, quem habeo, repperi rasuram in prima syllaba dictionis illius Tifernus et infallibiliter credo originaliter scriptum fuisse Trifernus. Guido vero Ravennas, cum civitates a Luceria versus Tusciam describit et inter alias nominasset Sutrium, Veturbum, quod reputo Viterbium, Clusum et Mensulas, paulo post subinfert: «Iuxta territorium civitatis, quam prediximus, Mensule est civitas, que dicitur Tifernum, quod et felicissimum. Item Aretia, Greca, Lugaria, Umbrium, Veturris, Equilia, Florentia &c.» Ex quorum circunstantium mentione satis inferri potest, postquam Tifernum alibi non est, de illa civitate, de qua querimus, cogitasse. Ptholomeus autem tertio Geographie sue libro, cum de Italia tractat, post Picenorum mediterranea nominat civitates Umbrorum supra Tuscos et inquit: «Pitinum, Tifernum, Forum Empronii», quod credo rectius dici Forum Sempronii, et post pauca, que nescio, subdit: «Asisium, Camarinum, Nuceria.» Qua Ptholomei designatione nichil aliud intendi puto nisi urbem, quam hodie Civitatem Castelli proprio vocabulo nuncupamus. Cui rei fidem facit Pitinum, quod olim castrum fuit, nunc vero mons est nominis supradicti. Stante quidem fama, quod hec urbs olim Tifernum, Tiferna vel Tifernia dicta sit nec longe per totam regionem aliquem alium locum esse dicatur, qui talis nominis appellatione fama vel opinione celebretur, quid aliud dicere vel sentire possumus quam priscos illos auctores de Civitate Castelli illo Tiferni nomine cogitasse? Nam, quod in aliquo Dialogi volumine Tiferne scriptum est, credo verissimum esse textum et, ex quo oppidum illud episcopali dignitate civitas facta fuit pro Tiferno Tifernam appellari cepisse. Quodque Tiberine reperitur, adiunctum forte cepit ad differentiam Tiferni, quod in Apulea potest esse; Tiferna quidem Tiberina, cum prope Tibrim sita sit, accomodatissime potuit appellari. Quando vero vel cur dicta sit dimisso veteri nomine Civitas Castelli, sicut hodie nuncupatur, forte posset in romana curia reperiri; ego vero fateor me nescire putoque, quod Tifernum per iotam, non per litteram pythagoricam sit scribendum; cui rei fidem faciunt antiquissime littere, quas vidi sumptas ex marmoreo lapide, qui est in domibus canonicorum illiusce civitatis. Hec hactenus.

Nunc autem, quia multotiens de origine civitatis Florentie me sciscitatus es rogastique, quod referrem, quid sentirem, feci subsequenter ex invectiva, quam feci contra quendam, qui furore summo Florentinos ausus est adoriri maledictis, exemplari capitulum, quo, quid ex hoc sentiam, expedivi. Dicebat enim ille nos impudenter facere Florentinos genus iactare romanum, cui de his et aliis iuxta petulantiam suam respondens originem tetigi florentinam; cuius rei te decrevi participem facere, quo et de hoc sicut de illius civitatis nomine iudicares. Sin autem – ut contingere potest per omnia discurrentibus sicut tu – plus vel aliud noveris, rescribe confestim. Vale.

Florentie, duodecimo kal. augusti.

 

 

 

9.

 

<Iacobo de Teramo> Episcopo Florentino.

[1403]

 

REVERENDE in Christo pater et domine, singularissime domine mi. Vidi gavisusque sum elegantissimam illam orationem vestram, quam michi dignatus fuistis vestra benignitate transmittere, que, cum michi iocundissima fuerit, admirationis non modice michi fuit et complacentie. Miratus equidem sum altissimas sententias, stili novitatem et sensus ex altissima divinarum Scripturarum abyssu depromptos, quos apud aliquem hactenus non possis inter doctores sive magistros nostrorum temporum vel antiquos, quocunque te verteris, invenire. Et, cum omnia placeant, super omnia michi gratum est, quod more fratrum ille sermo rythmica lubricatione non ludit. Non est ibi syllabarum equalitas, que sine dinumeratione fieri non solet; non sunt ibi clausule, que similiter desinant aut cadant, quod a Cicerone nostro non aliter reprehenditur quam «puerile» quiddam, quod minime deceat rebus seriis vel ab hominibus, qui graves sint, adhiberi. Benedictus Deus, quod sermonem unum vidimus hoc fermento non contaminatum et, qui legi possit sine concentu et effeminata consonantie cantilena! Non multum tamen hoc dicendi genere delector, quod ad aures multitudinis accomodatum est; cupio tamen sermonem De fine seculi, quem multi singulari commendatione celebrant, videre. Quare, si grave non est, ingentis doni loco michi fuerit illum benignitate videre vestra.

Ceterum reminisci potestis, quam ardenter dominationem vestram gravaverim de ser Manno Dominici ad locum suum in officio vestre curie restituendo et, quod per carissimum fratrem meum ser Antonium ser Chelli, tunc oratorem nostri communis, gratiosissime respondistis vos eum prime vacationis tempore recepturum. Nunc autem ser Antonius de Vulparia, unus ex notariis vestris, migravit ad Dominum, ut secundum promissa debitum vobis sit supplicationum mearum cum exauditionis beneficio reminisci. Dignetur igitur reverentia vestra ser Mannum prefatum ad sedem suam vel saltem ad nuper vacuam per vestras litteras deputare, quo semel non auditus solum a clementia vestra sim, sed – sicut spem semper habui – realiter exauditus. Habebitis enim servum etate maturum, longissimi temporis experientia doctum, fidelissimum atque frugi; michique paternitatis vestre filio atque servo nunquam obliviscendam gratiam facietis.

Florentie, nono kalendas septembris.

 

 

 

10.

 

Ad Petrum Turchum.

[1403]

 

IUSSISTI, vir insignis filique karissime, quod obiurgatori illi petulantissimo, qui Florentinorum nomen et gloriosissimam hanc patriam tam insolenti maliloquio pupugit gloriamque – sicut arbitror – iniuria nostra quesivit, iuxta sue insanie merita responderem. Quod quidem, cum viderem rebus magnum, oratione longum obiurgandique necessitate fecundum, licet patrie moveret iniuria debitumque, quo tenemur huic mystice genitrici, cui, quicquid impenderimus, non possumus non obligati magis atque perpetuo remanere, cogeret et urgeret, steti dubius, quidnam facturus essem. Dicebam enim: «Quid, Line Coluci, facies? An septuagenarius – februarius enim mensis septuagesimum et tertium adducet annum –, qui neminem hucusque tuo nomine nisi iocose leseris, incipies discedens ab habitu tam longe consuetudinis insanire? Tune privatum stilum tuum, qui neminem hactenus offendit, ad invectionis mordacitatem translaturus es?» Que mecum agitans non poteram tuis hortatibus obsequi durumque nimis videbatur invehendi procacitatem profiteri. Sed urgebant caritatis tue littere dilectioque patrie requirebat, quod illam offensam iniuriis, oneratam maliloquiis totque mendaciis accusatam sine defensione saltem derelinquere non deberem. Horrebam tamen Antonii Lusci nomen, quem scribebas in patriam illo scripto tam mordaciter invexisse, quoniam ipsum ut filium diligo cupioque non patrie iniuria – id etenim nemini possem optare –, sed bonis artibus et alia ratione, quod in clarissimum evadat virum. Et, cum stilus satis arguat, quod Luscus sit, tot tamen mendacia, quibus insultat, tot vitia, que suam non decent eruditionem, quibus invectio sua scatet, tot maledicta, quot excandescit, sed imperitia potius dissuaserunt, imo persuaserunt cum ipso michi non esse sermonem. Equidem, si habuissem eum refellere, dixissem invehens: «Unde tibi, Lusce, tanta procacitas? Tune luscus Florentinos cecos vocas? Tune tot mendaciis potuisti innocentem hanc patriam insectari? Nonne sciebas ex hoc tibi mecum fore certamen? Putabasne pro filio, pro amico dilectissimoque, quisquis fuerit viro me patriam relicturum, cuius caritas non solum omnes necessitudines amplexa est, sed preterit et excedit? Errabas, carissime Lusce, et, quem publice cause nostre defensionis gratia videbas domino tuo publicis scriptionibus non pepercisse, sperare potuisti privatim provocatum cause mee cunctorumque civium defuturum? Moneo hortorque caritatem tuam, quod quieto tranquilloque scribendi genere, non contentioso boniloquioque, non maliloquio, cum refellendi confutandique locos et facultatem videas sciasque non responsorem unum, sed plurimos esse posse; gloriam queras, non unde scire possis et debeas, laudis incertus et dubius certissima tibi iurgia indubitabilesque contumelias proventuras. Scio tamen, quantum oneris assumpserim, qui me dictaque mea simili carpenda ratione, qua tua pexerim, tibi necnon et tuis exposui; sed in hoc volo potius, quodcunque futurum sit, discriminis incurrisse, quo corrigar atque discam, quam deserere patriam, quam illum, sive Luscum – ut dicitur – sive quenvis alium dimittere, quod gloriabundus, quasi victor, suis fruatur maliloquiis; voloque, si nostra fors viderit et victoriam speret, congrediatur audacter; non enim labor erit, quotiens provocaverit, respondere.»

Nunc autem ad te veniam, qui iuvenis seni demandasti, quod tu ipse facere debuisti. Gaudeo tamen hoc michi fuisse reservatum; forte quidem alius non ita libere et rerum gestarum nescius non potuisset ad quedam apposite respondisse. Mitto igitur, imo tibi remitto – sicut postulas – invectivam in nos factam mittoque responsum, quod velim prius relegas, quam de prolixitate condemnes. Credo quidem te facile iudicaturum, quo tot rebus idonee satisfacerem, cum ad intelligentiam, tum ad persuasionem brevius fieri non potuisse. Vellem autem apud te privatim esse, nisi maledici illius invectio prodisset in publicum. Tu tamen rei consule et rescribe. Vale.

Florentie, tertio idus septembris.

 

 

 

11.

 

<Ser Antonio de Bononia> Generali Servorum B. M. V.

[1403]

 

REVERENDE in Christo pater. Frater Petrus, baccalarius florentinus, venit ad vos, quem suis virtutibus singulariter diligo. Cumque michi sit etate filius, religione frater, qua sumus omnes fratres in Christo, sacerdotio pater graduque prope magisterium maior, ipsum benignitati vestre, quam affectuosius valeo, recommendo. Summe quidem michi gratum erit, quod virtutum suarum meritis aliquid gratie favorisque peperero. Tetigi quidem in ipso mirabilem bonitatem, maturum senexque consilium, acumen ingenii, gravitatem et dulcedinem in sermone ardentemque sciendi cupiditatem. Scitis, quantum adicit bone mentis dispositioni favor, ut, cum pater et caput sitis omnium subditorum et fratrum, virtusque honor sit et gloria totius regule cunctorumque fratrum et ordinis, debitum vobis sit hortari iuvareque, quos videtis emergere, quo vehementius cupiant ad optatum terminum pervenire. «Honos alit artes» – ut inquit Cicero – «incendunturque omnes ad studia gloria.» Siquidem est honor calcar ad cursum, est honor exacti iam cursus meritum. Ille laborantibus adest et instat; hic vero comitatur emeritos et delectat. Ante finem hic ostenditur, ille datur; post finem autem ille transit, hic manet. Ille memoria dulcis, hic presentia mulcet; ille faventis est domini, hic vero retribuentis officium; ille caritatis munus liberum, hic iusticie nos obligantis impensum. Sed hec sapienti satis et, sicut optimo patri, superflua. Valete et orate pro me; filius enim vester sum.

Florentie, quarto decimo kal. octobris.

 

 

 

12.

 

Ser Guidoni de Petrasancta.

[1403]

 

QUOTIDIE magis experior, vir insignis, frater et amice karissime, quod magis appetimus plus secum afferre tum oneris, tum obligationis. Filios, quod infra nos est, habere cupimus; quam grave quamque curis et laboribus hoc plenum sit, tu testis, testis et ego; nec ex nobis solum experimur, sed ex aliis rerum et exemplorum multitudine commovemur. Si quid autem supra nos querimus, ut sunt dominia, presidatus et dignitates, quali quantoque tumultu tum agibilium, tum suspitionum obruamur, dum ea petimus aut exercemus, omnium iudicium esse potest; fidelius tamen et certius eorum, in quibus ista contingunt vel qui propinquius eis assident, et solet et debet esse. Que, quia tibi nota sunt, non expedit declarare. Uxores autem, amici et vicini, concives, noti et universa societas hominum, qui iuxta nos sunt, quot et quantis nos reddant obnoxios, cuncti, qui convivunt et viventibus coutuntur, agnoscunt; ut mirari non debeas, si mutue dilectionis, qua nexi sumus, affectus, aliquid afferat oneris et crebrius, quam cupiam aut deceat, occupationis. Proinde ser Franciscum Vannis de Ancharano michi notum fecit officium quod, ut miles socius, cum potestate nostre civitatis exercet; carum autem, imo carissimum multa viri virtus, quam quotidianis experientiis hucusque pre se tulit. Hic – ut audio – nescio quod officium in Lucana civitate procurat. Et, quia vere dignus est, cui etiam maxime partes cuiuscunque reipublice committantur, te rogatum velim, quatenus, si tibi mens est bene super eo, quod desiderat patrie provideri michique placere, sibi, quo voti compos fiat, favoribus tuis assistas. Gloriosum equidem michi reputabo, si suarum virtutum meritis aliquid favoris me senserim adiecisse. Vale mei memor et communi domino quam efficaciter recommenda.

Dicerem, de Nonio Marcello quod cupio, nisi novitates ille domestice perficiende rei spem – ne dicam: auferrent – valida coniectatione differrent. Id tamen sit, obsecro, tibi cure.

Florentie, quarto decimo kalend. novembris.

 

 

 

13.

 

Magistro Dominico de Arecio.

[1403]

 

NUNQUAM quiescis, vir multe peritie; nunquam quiescis, inquam. Semper enim aut legis aut scribis aut discis aut doces vel inter hec, quod aliud est ab illis, non sine valida dubitatione dubitas vel cogis alios dubitare. Quis etenim intellectus ad rationis evidentiam non movetur, donec, que vim eius eliserit, in dubitationis ambiguum non trudatur? Putassem tamen, nisi de dilectione tua certus essem, que non recipit, cum vera fuerit, simulationis dissimulationisque figmentum, te non velle discere, sed tentare. Scribis enim – ut verba tua referam – Dantem in una sua cantilena dixisse :

 

È gentilezza dovunque è vertude,

Ma non vertù dov' ella,

Sì chome è 'l cielo dovunque è la stella,

Ma ciò non e converso.

 

«In quibus» – ut inquis – «verbis aperte dixit eximius ille vates, quod, ubicunque virtus est, nobilitas ibi est; ex quo dicto sequitur, quod omnis virtuosus sit nobilis.» Que quidem hucusque verba tua verissima sunt et «de intentione» – sicut dicis – «auctoris.» Quod autem subinfers, paulisper admiror. Subdis enim: «Sed, si ista conclusio esset vera, sequeretur, quod nullus plebeius esset virtuosus. Probatur facile: quia, si esset virtuosus, esset nobilis, non plebeius. Quare &c. Sequeretur etiam, quod servus virtuosus esset nobilis, quod in iure dicitur falsum esse. Quin etiam Philosophus primo Politicorum non admittit servum dici nobilem, quanquam ipse sit prudens, iustus, temperatus et fortis in omnibus, que ad eum pertinent. Ratio eius est, quia nesciret dominari. Sed ista ratio non apparet usquequaque sufficiens; quia, qui capiuntur iusto bello, repente fiunt servi de iure belli. Capiatur igitur a christiano nobilis dominus saracenus, prudens, temperatus, fortis et iustus in dominio; repente fiet ignobilis, quia servus, quanquam in promptu teneat omnes regulas dominandi? Et vice versa fiet servus nobilis christianus dominus captus ab infideli?» Hec ad litteram tua sunt. In quibus equidem, quo fiant cuncta clarissima, primum arbitror inquirendum, quid poeta noster Dantes per nobilitatem intelligat in illa, de qua loqueris, cantilena, licet eam non nobilitatem, sed gentilicium – ut ita dixerim – seu gentiliciem vocet; deinde tuas, quibus adeo perturbaris, videbimus rationes.

Vult ergo Dantes nobilitatem esse optimam dispositionem a natura datam nobis ad omnes virtutes et laudabiles passiones, sicut licet ex cantico suo videre et expositione propria, quam super illud composuit. Nec hoc veluti suum aut novum aliquid admireris. Seneca quidem ad Lucilium suum de natura conquerentem atque fortuna secum eas egisse malignius, quod non posset ad maximam felicitatem hominum emergere, quaterundena scripsit epistola: «Quid est generosus?» Et respondens inquit: «Ad virtutem bene a natura compositus»; ut videre possis in eadem sententia Dantem et Senecam incidisse. Nunc autem stante Dantis sententia, quam intendit, sive sumpserit hoc a Cordubense Florentinus sive lumine divini prorsus ingenii in eandem inciderit veritatem, videamus, obsecro, illam, que te permovet, rationem. Dicis enim: «Ut vult Dantes: ubicunque virtus est, nobilitas ibi est.» Hoc quidem verissimum esse concedo. Sed subdis: «Si conclusio vera foret, sequeretur, quod nullus plebeius esset virtuosus»; quod ex eo puto te sic inferre, quoniam idem esse plebeium et ignobilem arbitrere. Verum, carissime mi Dominice, non est eadem nature nobilitas et fortune. Quod plebeius sis, non natura, sed fortuna fecit. Nam, si – ut inquit Flaccus –

 

quadringentis sex, septem millia desint,

Plebs eris.

 

Naturalis vero nobilitas, que quidem est – ut diximus – ad virtutem bene a natura disposita mentis qualitas sive condicio – quod et Dantes intelligit –, non patricios, non equestrem ordinem a plebe distinguit. «Animus» enim – ut ibidem scribit Anneus – «facit nobilem: cui ex quacunque condicione supra fortunam licet surgere.» Etenim – ut ante dixerat – «bona mens omnibus patet; omnes ad hoc sumus nobiles. Non reiicit quenquam philosophia nec eligit; omnibus lucet. Patricius Socrates non fuit; Cleanthes aquam traxit et rigando horto locavit manus; Platonem non accepit nobilem philosophia, sed fecit.» Hec Seneca. Quibus omnibus certus esse potes, imo debes nec plebeis nec etiam servis, mancipiis sive vernulis se non negare nobilitatem, que est ad virtutem bona a natura compositio nec se negare virtutem. «Non» enim – ut Valerius inquit – «fastidioso aditu virtus excitata vivida ingenia ad se penetrare patitur neque haustum sui cum aliquo personarum discrimine largum malignumve prebet, sed omnibus equaliter exposita, quid cupiditatis potius quam quid dignitatis attuleris, estimat: inque captu bonorum suorum tibi ipsi pondus examinandum relinquit, ut, quantum subire animo sustinueris, tantum tecum auferas.» Quibus Senece Valeriique verbis admonearis licet nec plebeis nec servis se nature nobilitatem, de qua locutus est Dantes, nec virtutem, que bona qualitas mentis est, qua «recte vivimus», qua «nemo male utitur» et quam solus Deus in nobis operatur – ut inquit Aurelius –, se negare; ut hoc sensu, quod etiam de captivis adiecisti regibus aut dominis, reservatur. Nam, quod dicis Philosophum nolle servos etiam iustos, prudentes, temperatos et fortes nobiles appellari, vel alio modo, quam Dantes et Seneca nobilitatem accipit, vel de servitute sentit, quam non casus efficit iniuriaque fortune, sed quam gignit ipsa natura. Vult enim pater Aristoteles quosdam naturaliter aptos esse dominari, quosdam vero servire; de quibus ultimis verissime dici potest, cum natura servi sint, nec hac, de qua dictum est, nobilitate pollere nec facile posse, imo forte non posse, nisi nature condicionem mutaverint, effici virtuosi; quem gradum si conscenderint, desinent proculdubio naturaliter esse servi. Summa totius est esse nobilem, qui natura sit bene dispositus ad virtutem; quod quidem nec dat nec adimit dignitatis splendor vel obscuritas condicionis aut favor malignitasque fortune; virtutem veram in huius nobilitatis spaciis coalescere nec alibi posse naturaliter reperiri; plebeios ac servos non minus esse posse nobiles et virtuosos quam patricios aut reges; virtutem autem et nobilitatem in illis, quos aptos natos servire natura produxerit, non posse fundari: quibus veritatibus omnem tuam resolutam arbitror dubietatem.

Si quid autem forte superest, quod consequens non videatur, scribe; rescribam. Vale felix et de caritate, quam erga Philippum ostendisti, gratias ago.

Florentie, tertio idus novembris.

 

 

 

14.

 

Eidem.

[1403]

 

VERE dixi, vir insignis, frater et amice karissime, verissime prorsus, inquam, dixi te nunquam quiescere. Respondi tuis dubitationibus iudicio meo tam clare quam plene; nunc vero contra summum moralitatis antistitem meamque sententiam de nobilitate reniteris. Et – ut caput erroris tui brevi relatione contingam – videris michi promiscue capere virtutem et nobilitatem maleque de dispositione sentire, quam ab habitu – nescio, qua ratione – distinguas; et demum, quod ab eo, quod quidem noscitur, essentiam rei cognite videaris – ut arguis – affirmare. Sed nec nobilitatis latitudo virtus est, licet perfecta non sit virtus sine nobilitate, prout est – ut inquit Seneca – bona mentis compositio, que nobis a natura sit ad virtutem et – ut vult Dantes – etiam ad optimas passiones; nec ea – sicut velle videris – in actione consistit. Manifestatur nobilitas hec ex operationibus virtutum, fateor; non ex illis est, oritur aut competit rebus – ut arguis – universis. A natura quidem hec nobilitas, non ab operibus est. Nam puer a nativitate celo simul vel natura compositus ad virtutem, licet virtuosos actus operare non possit, nobilis tamen est nobilitate nature; et licet preventus fato nunquam hoc operibus notum fecerit, verissimum tamen est fuisse nobilem a natura. Ignoratio quidem hominum non tollit id, quod est, sicut nec scientia nostra causa dici debet, quod res a nobis scite habeant hoc, quod sint. Repertum fuit – ut aiunt – Pallantis in Urbe sepulcrum eratque penes corpus eius ardens ampulla vitrea, cuius ignis nisi fracto vase nequivit extingui. Nullus omnino viventium sepulcrum illud, longe minus et ignem illo tempore tunc sciebat; nunquid tamen illa non erant? Erant profecto, sed nesciebantur; ut certum sit illud argumentum non concludere: competit hoc rebus omnibus secundum operam, non secundum dispositionem; ergo in actione consistit. Nichil enim est in opere, quod non fuerit in dispositione; proprietate temporis vel nature precedunt enim omnem actum agentis potentia, quodque propinquius est, agentis et passi dispositio, necnon et actio ipsa, que medium est inter causam et effectum. Cum ergo dicitur, quod naturalis nobilitas non sit in dispositione, adeo falsum est, quod sine dispositione non posset in actum exire, cum omnia prius sint in dispositione quam in actu; et si, cum agitur, agens vel patiens indisponatur, actio nunquam destinatum ad effectum perveniet nec id unquam, quod intendebatur, verum erit dicere factum esse. Nam, tametsi dicant homines a qualitatibus operum res nobiles vel ignobiles, non est in operibus tamen aut operis naturalis ista nobilitas, sed solum in dispositione nature, que quidem rebus inest, etiam si nullis unquam temporibus operentur. Nobilitas vero virtutis, quoniam virtus in actione consistit, in operatione sine dubitatione versatur; et de ista firmiter tue procederent rationes. Ut enim inquis: vere virtutis actio nobilem virum facit, nobilitate scilicet virtuosa. Naturalis autem dispositio ad virtutem, licet tu neges, nobiles reddit hos, quibus inest, nobilitate nature; quod vult – ut premisimus – Seneca, vult et Dantes in ea, de qua scripseras cantilena. Quibus consideratis puto videas turbatione, qua scribis, te de nobilitate in nobilitatem adeo migravisse, quod non iudices nobilitatem, nisi de virtute processerit, esse posse. Quem errorem deponas, obsecro; sentiasque cum Seneca, sentias et cum Dante, quod naturalis nobilitas non solummodo sit, sed etiam virtuose nobilitati presit. Virtus enim, ut perfecta sit, non tantummodo requirit, quod constans et perpetua sit – ut ais –, sed etiam, quod delectabiliter operetur et prompte. Quod nunquam potest quisquam efficere, nisi bene fuerit a natura dispositus ad virtutem. Optime quippe dixit Flaccus et vere:

 

Tu nichil invita dices faciesque Minerva.

 

Dixerat et noster Arpinas librorum De officiis primo: «[...] quia nichil decet invita Minerva – ut aiunt –, idest: adversante et repugnante natura.» Quo certissime teneas verissimum esse, quod naturalis bonaque dispositio ad virtutem singularis et germana nobilitas est, in qua cetere nobilitates, sive sint animi sive corporis, radices habent, preter nobilitatem theologicam, quam non intelligo, quid esse possit, nisi forsan excessus capacitatis radii divini luminis, que non est nisi concessa nobis a Deo et natura ad obiectum illum beatificum elevata. Nobilitas naturalis, moralis, politica aut legalis vel non erit vel saltem perfecta non erit, si naturalis nobilitatis non aderit fundamentum. Nobilitas quidem sanguinis extra nos est nec debet inter ea, que nostra sunt, si veram relationem inspexeris, numerari. Quod si contigerit altis satum natalibus naturali carere dispositione et aptitudine, non generosus, sed degener ab omnibus appellabitur et ducetur; usque adeo verum est:

 

Quod natura negat, nemo feliciter audet.

 

Hec igitur nature dispositio naturalis nobilitas est, que semper virtutibus adest, licet virtus ei non semper adest. Ad verum quidem esse virtutis nobilitas exigitur, que non acquiritur actibus, sed a natura nobis est inserta. Virtus autem nobilitatem nature non facit, sed invenit. Illam tamen, fateor, moribus excolit, auget et aptat, que sine virtute foret iners et rudis; ut verissimum sit oraculum illud Dantis: esse nobilitatem, ubicunque sit virtus; virtutem autem, ubicunque sit nobilitas, non adesse, sicut, ubicunque stella fuerit, celum est; quod tamen dici nequeat e converso. Plurimum etenim celi patet, ubi nec sidera sunt nec stelle.

Quod enim de habitu dicis, quod sit de difficili mobilis, verum est; omnis tamen habitus est dispositio. Difficultas enim aut facilitas remotionis non efficit, ut, quod transit in habitum, dispositio desit esse; quin etiam, si de naturalibus sermo sit, vix potest naturalis dispositio removeri. De voluntariis autem, licet hec potentia libera sit, tamen rectum est dicere, quod durum sit atque difficile, si quid nobis insit naturaliter, superare. Difficile quidem est naturaliter incontinenti prestare castitatem vel avaro largitatem; imo, cum virtus sit circa difficile, dispositionem naturalem ad vitium certum est posse difficile removeri. Quod si dispositio foret de facili mobilis, nec tantum esset virtutis meritum nec haberet circa difficile fundamentum.

Concludas ergo, si placet, nec ulterius renitaris, que naturalia sunt omnibus esse communia nec dignitatem respicere nec fortunam et tam servis quam liberis, tam pauperibus quam opulentis, tam dominatoribus quam subiectis posse contingere nec abiectos statuque vilissimos recusare. Teneas etiam omnium, que mortales agimus, fomitem esse naturam, qui si desit, in inritum nos conari certum est. Nec – quod principalis nostra contentio est – inficieris naturaliter unum alio dispositiorem esse tam ad virtutem quam optimas passiones; hincque consequens esse dispositionem istam dici nobilitatem, caput et virtutum omnium fundamentum. Quibus adicias etiam velim virtutem solum, ubi fuerit hec nobilitas, reperiri, quanvis sine virtutibus hec dispositio possit esse. Nec habitum credas non esse dispositionem, cum ea quidem naturaliter habitum precedat, precedat et actum; nec sit habitus nisi solum dispositio moribus et consuetudine confirmata. Que si tecum et illa, que priore scriptionis serie disputavi, debita moderatione digesseris, puto te sine dubitationis scrupulo remansurum. Vale.

Florentie, quarto decimo kalendas ianuarii.

 

 

 

15.

 

Poggio.

[1403]

 

GAVISUS sum et gaudeo, fili karissime, hoc pleno periculis tempore te Romam – ut scribis – incolumem appulisse teque – quod felix faustumque sit – receptum esse inter familiares reverendissimi patris et domini mei domini Barensis. Gaudeo quidem te viarum transivisse discrimina tibique nichil extrarium intrinsecique nichil incomodi contigisse; sed super omnia gratulor et triumpho te talem in dominum incidisse, cui par benignitate magnificentiaque nec sit in romana curia nec alibi possit facile reperiri. Tu fac, carissime Poggi, dominum tuum colas; nichil cogites nichilque facias, nisi quod honorem et statum respiciat suum; quodque videris ei placere, hoc tibi propone veluti fixum et immutabile signum, in quod omnia, que meditaberis, ages aut facies, dirigantur. Memor esto prestare fidem perpetuamque fidei comitem taciturnitatem. Nichil efferas, nichil dicas, nisi quod eum sciri velle cognoveris quodque sibi sit ad fame cumulum et honoris. Utilitatibus suis semper consule memor, quod

 

Quilibet est tanti, munera quanta facit.

 

Hec omnia confido diligentissime te facturum. Conservitoribus autem tuis humilem et benignum te fac exhibeas, nulli precipe, parum roga; cave, ne cuipiam, etiam si fuerit minimus, irascaris. Contumeliis abstine; iurgia fuge; super omnia vero obgannire insusurrareque devita. Denique – quo totum uno precepto complectar – nichil dicas aut facias, quod latere velis; habet occultandi studium conscientie scrupulum annexamque turpitudinis suspitionem. Unum nemini parcas velim: si senseris aliquid contra dominum agitari. Si potes, id prohibe; si minus forte successerit, revelato. Fac etiam sollicitudine diligentiaque non vincaris, sed omnes superes. Vigila, stude super agendis; non te somnus arripiat; suavissima post laborem quies. Adolescens es; si tamen voles, nemo virilitatem desiderabit tuam. Hec satis. Spero quidem te sic acturum, quod domino carus familieque gratus omnibusque dilectus eris.

Ago gratias de cascis illis titulis, quos tam copiose, tam celeriter transmisisti. Video quidem te pauco tempore nobis Urbem totam antiquis epigrammatibus traditurum. Vale et domino tuo me quam humiliter recommenda, cui velim offeras hunc servum.

Florentie, decimo kalendas ianuarii.

 

Ciceronem meum tuo labore Iacobique nostri munere – novit Deus!- quam avide quamque impatienter expecto.

 

 

 

16.

 

Insigni viro Iohanni de Fabriano amico carissimo.

[14..?]

 

QUERIS, imo dubitare videris, frater karissime, nunquid virtus, quam prudentiam dicimus, haberi possit ab homine; an potius sit res ita divina, quod ab homine penitus haberi non possit. Que quidem dubitatio longius atque profundius radices habet quam, ut a me valeat explicari. Nec occupationes meas in deprecationis adduco vel causam vel favorem, quanvis cum hac ingenii mediocritate, que, quam citra medium sic mecum ipse cognosco, ipsam queam vere, nedum probabiliter allegare, sed solam questionis in se tum magnitudinem, tum difficultatem. Nam, si voluerimus – ut satis rationabiliter dici potest – ipsam haberi non posse, frustra videbuntur cunctorum mortalium ingenia laborasse; frustra sapiens frustraque tradita nobis christiane religionis saluberrima disciplina. Sin autem ipsam haberi posse dixerimus, fateri oportet ipsam alicui contigisse; frustra siquidem potentia est, que nunquam deducatur in actum, vel saltem – quod certius est – ipsam omnino subesse non possumus affirmare. Ceterum, si fuit in aliquo perfecta prudentia, fuerint necesse est et cuncte virtutes, quandoquidem quelibet virtus ex omnium virtutum divitiis et – ut ita loquar – suppellectili componitur; quarum si qua desit, nulla possit virtus omnino constare. Nam – ut de prudentia disputemus, quam rectam rationem diffiniunt agendorum –, si tollas ab ipsa iusticiam, que poterit esse prudentia, si non iusta? Hoc idem licet de ceteris affirmare. Si desit etenim fortitudo, qua contra pericula muniamur, ubi colligi poterit agibilium rectitudo, cum formido terribilium cuncta perturbet? Cumque sine carnalibus affectibus non vivamus in corpore, quod animam aggravat et sensum multa cogitantem, si tollatur temperantie frenum, quomodo poterit mens commota et quasi nubibus passionum offuscata, ut veram rationem inveniat, serenari? Quo fit, ut concludere nos oporteat nedum in aliquo nunquam fuisse aliquando prudentiam, sed quod omnino nequeat reperiri. Nec michi de mediatore Dei et hominum nunc est sermo, sed de puris mortalibus, qui nature viribus relinquantur. Scio quidem Deum per gratiam supplere posse, quod nobis non potest per naturam contingere; nec negaverim in sanctis patribus ac martyribus nostris perfectam fuisse virtutem, quos legimus nedum patienter tolerasse tormenta, sed – quod consumatam philosophiam esse voluerunt – etiam intrepide mortem, quanvis terribilem, expectasse, imo – quod plus est – ad illam, cum non appellarentur vel fugere possent, voluntarie cucurrisse adeoque amore Christi succensos, pro cuius confessione nominis moriebantur, quod liberationem in mediis tormentis oblatam recusantes Deum pro perfectione martyrii rogaverunt. Nec tamen, sicut non negaverim perfectam in ipsis fuisse virtutem, sic consumationem earum ipsos habuisse confirmem, postquam apostolorum maximus de se scripsit: «Ego autem carnalis sum sub peccato venundatus.» Et post aliqua: «Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video enim aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee.» Qui quidem status non est eius, qui vere consumateque dici debeat virtuosus. Prudentia igitur, que – sicut dixi – recta agibilium ratio diffinitur, aut Dei donum est aut non potest ab homine usque ad perfectionis terminum possideri. Quis enim adeo lynceis oculis adeoque perspicacis vividique intellectus, qui de preteritorum ratione noverit presentibus tradere formam vel futuris regulam exhibere? Possumus tamen esse virtutis huius participes plus et minus: ex quo fit, ut alter altero prudentior habeatur; nam, si adusque perfectionem ascendi posset, adequalitatem et – ut ita loquar – equilibrium, quotquot ad illam venissent, deberent non impariter comparari.

De Seneca vero, quem ita mordes, alias sermo fiet. Vale; sique vis ire cum potestate Chiantis, cura, ut venias secumque componas. Ego quidem iam te sibi tradidi absentem et, cum hic fueris, presentabo.

Florentie, decimo octavo kalend. februarii.

 

 

 

17.

 

Pape <Bonifacio IX.>.

[140.?]

 

SANCTISSIME atque beatissime in Christo pater et singularissime domine mi. Per litteras venerabilis patris mei domini Bartholomei Francisci percepi, quanta cum clementia parvitatis mee litteras accepistis quamque gratiose respondit vestra benignitas super dispensatione spiritualis fraternitatis inter Terium Baronti de Larciano notarium et Bartholomeam filiam ser Andree Iacobi de dicto loco, ut non obstante, quod mater dicti Terii prefatam Bartholomeam de sacro fonte levaverit, simul tamen possent matrimonio legitime copulari; et quanta cum alacritate intentionem dederit vestra sublimitas circa exauditionem voti mei, dummodo fuisset similis dispensatio quondam indulta. De quo quidem scio me non posse dignas agere gratias vel habere. Nam nimis est, quod desideria servi – et utinam non inutilis servi vestri ! – tam clementer tamque benigniter audivistis. Sed ille pro me retribuat, qui solus potest et solet gratiosas mortalium operas retributione debita compensare. Nunc autem, cum certe compererim iam pluries hoc a multis retro Romanis pontificibus et etiam tempore vestre sanctitatis esse concessum, clementie celsitudinis vestre supplico tam humiliter quam devote, quatenus dignetur vestra sublimitas me, licet immeritum, sicut spem vestra clementia prebuistis, cum prefatis per Dei gratiam futuris coniugibus dispensare. Quod quidem in dicta terra Lerciani plurima bona pariet et illius communis ratam efficiet unitatem. Nec debet vestra benignitas in hoc se reddere inexorabilem vel austeram. Ista quidem cognatio non lege mosayca, non evangelica sanctione, sed inventione pontificum est inducta; ut longe minus sit hoc humanum vinculum solvere quam, si peteremus vel levissimum divine sanctionis oraculum relaxare. Ceterum idem magister Bartholomeus supplebit plurima viva voce, cui dignetur vestra maiestas credere tanquam michi. Sanctitatem vestram, cui me devotissime recommendo, conservet Omnipotens Ecclesie sancte sue sibique, quicquid scismata detraxerunt, in unitate non solum petre, sed Petri per suam misericordiam cumulare dignetur.

Scripta Florentie, .III. kal. iulii.

 

 

 

 

18.

 

Magistro Bartholomeo Francisci.

[140.?]

 

VENERANDE in Christo pater. Scribo summo pontifici circa materiam alias agitatam in forma, quam feci presentibus intercludi. Et, quia rem hanc ardentissime cupio, supplico, quod grave non sit captare tempus idoneum et has meas litteras cum supplicatione, que sufficiat, presentare. Scio quidem, quod «duodecim hore sunt diei» et quod aliquando fieri solet, quod non raro, sed sepe tentatur. Ceterum, si contingat nos exaudiri, faciatis audacter compleri bullas et solvi, quicquid oportet. Ego autem pecuniam immediate solvi faciam, cuicunque volueritis, ut per vestras litteras rescribetis. Non sit grave mittere michi titulos cardinalium et, cum continget, novos eligi aut aliquorum titulos immutari, de tempore in tempus reddere certiorem.

Florentie, .III. kal. iulii.

 

 

 

19.

 

Pape <Bonifacio IX.>,.

[140.?]

 

SI vellem pro magnitudine munerum, que in humilitatem meam quotidianis exauditionibus cumulavit vestra sublimitas, sanctissime atque beatissime in Christo pater et domine vereque vicarie Ihesu Christi, vel gratias agere, video sine dubio me non posse, cum tot et tanta beneficia nulla queat humana facultas vel dicendi copia, etiam si totis conetur viribus adęquare. Quid igitur faciam, pater sanctissime? Tacebone? Sed hoc ingratitudinis esset cum sacrilegę, tum etiam detestandę. Loquarne? Sed hoc non potest esse nisi ridiculum et inane; et eo magis, quia putant aliqui, nisi mensura, cum retribuimus, transeatur, ingratitudinis maculam non vitari. Sed hoc forte putaverint, qui relationes et beneficia ritu mercatorum ad calculum redigunt quique virtutes, que in dando consistunt, rebus, non affectibus metiuntur. Apostolica vero benignitas, sicut Numen illud, quod representat in terris, pluris licetur «duo ęra minuta pauperculę» quam preciosissima dona, que «in gazophilatium» mittebantur. Loquar igitur et plenis affectibus ago gratias beatitudini vestrę, quę devotionem meam tam benigne tantaque cum redundantia dignata fuit adeoque largiter exaudire, humili prece supplicans cęlesti Numini devoteque postulans et exoptans, quod in manus vestrę beatissimę sanctitatis, quicquid scisma ambitiosum et perfidum abstulit et errare fecit in devium, cum unitate reducat, ut sit pastor unus et grex unus, sicut verum fundamentum Ecclesię, petra videlicet, quę Christus est, instituit et decrevit.

 

* * * *

 

 

 

20.

 

Insigni viro ser Guidoni de Petrasancta meo. .Co.

[140.?]

 

QUID velim et quid cupiam, vir insignis, frater et amice karissime, interclusa cedula te monebit. Volo quidem et cupio, quod vides sanctissimam familiam et – quod affirmabilius est – religiosissimam exoptare. Vel decipior equidem vel id potius est, quod videre videor, nunquam eos nisi rem honestissimam et – quod negari non potest – iustam velle; nunquam eos aliquid, quod recta non dictet conscientia, postulare. Nec in his, que petunt, a more discedunt suo. Vide, considera ponderaque, quid michi scribant, et pro eis, imo pro salute superstitum et Dei reverentia obsecro, quatenus coneris hoc ita, quod Ricciardus fratris sui non negligat voluntatem, ne Deus suam negligat; reducque in memoriam sibi, quod, cum omnia nutent et titubent apud nos, solum ea tuta et firma sunt cum nostro merito, que recondimus apud Deum. In cuius rei celeberrimo facto, si relictum fieri fecerit monumentum, saluti suę consulet, fratris glorificabit memoriam, Deo placebit, quem negans offenderet, et malivolis suis rem odiosam et displicibilem consumabit. Fac ergo, quod potes; roga, mone, insta cogeque. Etenim, si realiter urgebis et voles, quoniam suum est debitum, non negabit. Vale et perfice pium hoc opus; quod est illi debitum, tibi facile michique gratum, imo gratissimum. Iterum vale. Tertio kal. maias. Conversis, qui veniunt, et universo monasterio fac ostendas non solum, si me diligis, sed quanti facis. E tertio vale.

Tuus Colucius Salutatus cancellarius florentinus manu propria.

 

 

 

21.

 

Insigni viro ser Guidoni de Petrasancta cancellario

domini Lucani fratri karissimo. .Co.

[140.?]

 

VIR insignis, frater et amice karissime. Detinetur ob es alienum in carceribus vestris Petrus Vannuccii Arrigi, cuius pater optimus vir fuit bonusque mercator michique plurima dilectione connexus. Virtute et bonitate sua et, quoniam de Montecatino natus erat, vicinitate patrie coniunctioneque provincie michi carissimus et domesticus fuit in vita semperque fui totam suam familiam caritate precipua prosecutus. Et, quare diu carceribus fuit inclusus, non puto, quod aliquid potuerit committere, quo sit corporali supplicio iudicandus, nisi forte leserit aliquem ex captivis. Scio, quod loquax erat et apud semetipsum plusquam prudens. Multa semper cogitavit, multa dixit et multa scripsit. Nichil autem unquam fecit, nisi destruere statum suum. Quamobrem memoria patris et fratrum meritis, qui boni sunt et quos ipse stulticia sua pene traxit in ruinam, te rogatum velim, quatenus per temetipsum, si potes, vel adhibita domini nostri manu, qui cuncta potest, mearum intercessionum intuitu velis, ne de persona ledatur, quod esset ad familie innocentis infamiam, operari. Licet enim ipse non mereatur, promerentur sui, et ego cupio summum in modum in huius benignitatis desiderio – benignitas quidem est captivorum, qui maxima sunt in miseria, misereri – opera tua dominique clementia misericorditer exaudiri. Votum quidem suis gratum, michi quoque gratissimum propter eos. Illi vero, qui forte cupit morte finire miseriam, minus gratum.

Florentie, pridie idus maii.

Colucius Pieri de Salutatis cancellarius florentinus.

 

 

 

22.

 

Insigni viro ser Guidoni de Petrasancta cancellario &c.

fratri meo karissimo et optimo. .Co.

[140.?]

 

VIR insignis, frater et amice karissime. Forte veniet istuc carissimus frater meus frater Paulus Bianchi de Florentia, ordinis Altopassus. Et, quia prelati sui solent plerumque in suos subditos desevire, rogo, peto obtestorque, quod ipsum magistro suo et ordinis recommendes tam affectuose tamque stricte, quod lesionibus abstineat et eum honore tuis intercessibus afficiat. Quod quidem collatum in meam personam propriam reputabo. Mitto eum hortatu meo tuaque spe securum. Tuum est; potes enim facere, quod hortatori gratias agat tibique perpetuum obligetur. Credo tamen, quod eum gratiose videbit, sed gratiosius, si sentiet ipsum tuum. Gaudeo, quod libris illis dives sis, quos, nisi fuisset urgens de furto suspicio, meos fecissem. Tu vale.

Florentie, .VIII. kal sextilis: manu propria.

Tuus Colucius Salutatus cancellarius florentinus.

 

 

 

 

23.

 

Insigni viro ser Guidoni de Petra sancta cancellario m.

domini Lucani, fratri & amico karissimo. Co.

[140.?]

 

VIR insignis, frater et amice karissime. Gratias ago de celeri fidelique procuratione et remissione librorum, quibus admodum indigebam. Nunc autem sentio Antonium Puccini de Pisis istic aliquandiu fuisse detentum. Non quero causam. Equidem inspecta communis domini benignitate atque prudentia et veram et iustam arbitror. Verum, cum multis modis genus hominum variis erroribus implicetur, largam decet esse misericordiam et humanitatem. Quamobrem te rogatum velim, quatenus amore mei liberationi sue non sis solum fautor, sed auctor. Scio quidem, quod, si ex corde voles, ipsum dominus ille dimittet. Quid enim facere potuit, quo supplicium etiam carceris mereatur? Scriberem domino, si sibi familiarior essem; sed sufficit, quod noster magister Hugolinus scribit. Ipsum enim ad alia michi reservo. Scias autem velim me liberationem suam ardentius, quam scribi valeat, exoptare. Tuum est fratris et amici tui favere votis et eum efficere compotem. Vale.

Florentie, .XI. kalendas decembris.

 

 

 

24.

 

Insigni viro ser Guidoni de Petrasancta cancellario m. domini

mei civitatis Lucane fratri optimo. .Co.

[140..?]

 

EXHIBITOR presentium, vir insignis, frater et amice karissime, se profitetur anglicum natione, quod lingua sua satis manifestum facit et credo. An autem – ut asserit – Teucrorum carceribus emissus sit, ut de quorundam nobilium redemptione procuret, licet dicat, ignoro. Habitus tamen indicat eum indigum, nec michi compertum est – ut sunt hominum figmenta –, nunquid hec ad questum ordinata sint. In dubio tamen humanitati cedendum arbitror. Eapropter ipsum tibi per Dei misericordiam recommendo. Feliciter enim decipitur, qui pseudopauperi subvenit propter Deum. De humanitate, quam erga Bonifacium ostendisti, gratias ago. Vale.

Florentie, .viii. idus decembris.

Tuus Colucius manu propria.

 

 

 

25.

 

Iohanni de Ravenna Conversano.

[140.?]

 

VIR insignis, frater optime, amice karissime. Non est amicicia colenda muneribus, non in ipsa ratio est utilitatis habenda, sed officio atque affectione certandum amicis est. Tu michi mensalium gladiorum capulos eburneos pulcerrimos multos opereque singulares transmittis. Illos accepi letus, non re, sed affectionis tue gratia; non, quod preciosi sint, sed, quoniam affectum pluris facio, cui et gratias ago et vicem, crede michi, incommutabiliter habeo. Vale.

Florentie, decimoquarto kalendas octobris.