|
|
Lectio XVI
Grammatica
Morphologia:
Declinatio quarta (e);
coniugatio verbi «esse»: perfectum.
―――――――――――――――――――――


1. |
«Ubi fuisti (fuistis)?» – «In campo fui (fuimus).» – «Quis amicorum tecum (vobiscum) fuit?» – «Cuncti mecum (nobiscum) fuerunt.» – «Ubi antea fueras (fueratis)?» – «In horto fueram (fueramus).» |
2. |
Iram superavisse res magna est. |
3. |
Res publica res populi est. Magistratus rei publicae Romanae viri strenui erant. Magistratus strenui rem publicam Romanam administrabant. Populus Romanus rei publicae fidem servabat; semper paratus erat pro re publica laborare. |
4. |
Res secundae nobis iucundae sunt. Res adversas superabimus. In rebus secundis superbi non erimus. Spe rerum secundarum res adversas toleramus. |
5. |
Cur non cantas? Quid tu cessas cantare? Nos non dubitamus cantare. |
6. |
Corvus ater in horto fuit, signum rerum adversarum. |
―――――――
Cicero et Catilina.

Primo a. Chr. n. saeculo res publica Romana magno in periculo fuit; nam Catilina, vir summo loco natus, contra senatum magistratutnque coniuraverat et socios spe victoriae et praedae in rem publicam incitaverat. Tum Cicero consul senatum convocavit et: «Catilina», inquit, «rei publicae perniciem parat. Pigri fuistis. Quid cessatis in dies? Olim senatus in officiis fidus et severus fuit; saepe ab initio diei usque ad meridiem vel ad vesperum de re publica consultavit et res arduas superavit. Etiam hodie populus auxilium ex senatu sperat. Cur dubitatis pro patria, pro liberis, pro aris pugnare? Parati este copias Catilinae mecum fugare! Rei publicae in rebus adversis fidem servavisse honestum erit.»
Deinde senatus Catilinam damnavit. Paulo post exercitus Romanus cum Catilina in planitie Etruriae acie decertavit. Dies Catilinae ater fuit. Ita Cicero rem publicam magno periculo liberavit.

―――――――
Hodie mihi, cras tibi.
―――――――
Vocabularium
rēs, reī f.
rēs pūblica, reī pūblicae
rēs secundae, rērum secundārum
rēs adversae, rērum adversārum
rēs arduae, rērum arduārum
fidēs, fideī f.
spēs, speī f.
perniciēs, perniciēī f.
plāntiēs, plāntiēī f.
aciēs, aciēī f.
diēs, diēī m. [hodiē, cottīdiē]
in diēs
merīdiēs, merīdiēī m.
locus [collocāre]
summō locō nātus
corvus
cōnsul
officium
initium
vesper, vesperī
strēnuus, -a, -um
parātus, -a, -um [parāre]
adversus, -a, -um
superbus, -a, -um
arduus, -a, -um
honestus, -a, -um
āter, -tra, -trum
diēs āter
administrāre
servāre
fidem servāre
tolerāre
dubitāre [dubius]
coniurāre
cōnsultāre [cōnsul, cōnsilium]
spērāre [spēs]
damnāre
dēcertāre
prō c. abl.
prō patriā
contrā c. acc.
contrā patriam
anteā [ante]
ōlim
Catilina, -ae m. (ca. 108 - 62 a. Chr. n.)
Cicerō (106 - 43 a. Chr. n.)
Etrūria
Dictionarium latine-anglice
|