BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Martianus Capella

floruit ante 439

 

De nuptiis Philologiae et Mercurii libri IX

 

ante 439

 

_______________________________________________________________________________________

 

 

 

Liber VIII

De astronomia

 

Gherardo di Giovanni del Fora (1445-1497)

De astronomia

 

 

803 Quae dum geruntur et deorum sacer senatus illos numerorum concinentium repugnantiumque admiratur anfractus, ipsamque feminam quadam venerabilis excellentiae celsitudine reverendam non cassum parentem superum creditam recognoscit, multitudo etiam, quae iussa constiterat, sapientum praesertimque Pythagoras cum sectatoribus cunctis Platoque Timaei sui caligosa discriminans arcanis eam laudibus venerantur, nupturamque virginem saepius conspicabunda Pallas, quid super dotalis eruditione feminae comprobaret, exquirit, et ipsa nutum admirantis associans, Cyllenius autem nullius magis alumnae splendore ac luculentia gloriatus huius se feminae evehit granditate. sic Phoebo diutule aliam dotalium intromittere remorante, ne prioris propere admiratio laberetur, sacrum paululum fuit reverendumque silentium. 804 Silenus interea, ut Euan consecutus pone vietus atque acclinis astabat, seu marcore confectus aetatis sive anxia inter doctae vocis miracula intentione compressus, an alias poculis turgens tunc etiam nuptialis gratiae nomine prolectatus inundantis se temeti infusione proluerat, iamdudum laxatus in somnos, forte repente †glandum†stertens ranae sonitum desorbentis increpuit. quo strepore et rapiduli sonitus raucitate concussi eodem se quamplures convertere divi senisque proflantis somnum atque umentis crapulae exsudatione conspecta risus circumstantium eo maxime, quo claudebatur, excussus. tunc quoniam credita iocos nuptialis licentia non vetare, famulitium Veneris vernaculaeque Bromiales tantos cachinnos concussis admodum tulere singultibus, ut quamplures alios conisos cohibere risum hoc maxime in petulantis proruptionis sonitum effusique cachinni libentiam provocarint. denique, ut semper impatiens atque inverecundis procax ac protervus assultibus, ad eum alacer Cupido atque hilarus accucurrit atque, ut depile rubellumque calvitium senex baculo acclinatus affixerat, palmae verbere percrepantis apploso eoque sonitu reclamanti risum velut etiam permissum paene omnibus suscitavit.

805 Tunc vix senex reclusis

creperum videns ocellis

circumspicit ridentes

ictuque suscitante

stupidum dolens tuetur,

frictuque palmulari

madidata tergit ora.

tunc motus increpante

baculum rapit Lyaeo,

ac dum movere gressum

cupit avocante Lyde,

tandem recepta luce

superum videt senatum.

percellitur repente

silicerniumque nutans

temptat ciere cursum.

tunc motibus negatis

magis involutus astat,

cessimque formidantis

abeunt pedes tremore,

titubansque moliensque

haeret, redit, recurrit.

tunc victa palpitansque

turgens cadit senectus.

fit maior inde risus,

nescit modum Voluptas,

donec iubente Baccho

Satyrus rapit iacentem

scapulisque dat supinum

tumidumque hiatimembrem

colloque complicatum

utribus parem reportat.

806 Hac iocularis laetitiae alacritate fervente, Satura illa, quae meos semper curae habuit informare sensus, «ne tu» ait, «Felix, vel Capella vel quisquis es, non minus sensus quam nominis pecudalis, huius incongrui risus adiectione desipere vel dementire coepisti. ain tandem? non dispensas in Ioviali cachinnos te movisse concilio verendumque esse sub divum Palladiaque censura assimulare quemquam velut cerritulum garrientem? 807 at quo etiam tempore Cupido vel Satyrus petulantis ausus procacitate dissiliunt? nempe cum virgo siderea pulchriorque dotalium in istam venerabilem curiam ac deorum ventura conspectus. apage sis nec postidhac nugales ausus lege hymeneia et culpae velamine licentis obnuberis. saltem Prieneiae ausculta nihilum gravate sententiae et, ni ὄνος λύρας, καιρὸν γνῶθι». tam tristibus asperisque Saturae alioquin lepidulae verberibus demulcatus, cum excusamentis admissi velut procacis involvor, tandem, quae puellarum intromittenda pararetur, inquiro. ac sic illa, nondum stomacho senescente, quo in me vehebatur, exorsa:

808 «Astrigerae iam sedis iter cursumque polorum

et sacra multivagos qua tollunt sidera flexus

dicere tempus adest. video splendescere pulsu

icta corusciferi subitum laquearia caeli.

illinc bis septem solitus servare Triones

pastor Hyperborea resplendet luce Bootes,

hinc, qua devexo tellus subducitur axe,

ignoto Canopos sese infert fulgidus astro.

Phoebeos pariter currus rapidosque meatus

et toties variae flammantia cornua lunae,

quin etiam medios quos nectunt culmina circos

obliqua, et rutilis qua se rapit orbita signis,

cernere iam videor: tu fingere ludicra perstas

viliaque astriloquae praefers commenta puellae?»

809 Talia adhuc canente Satura, vetitus ille ac durissime castigatus denuo me risus invasit. «euge» inquam, «Satura mea, an te poetriam fecit cholera? coepisti ne Permesiaci gurgitis sitire fontes? iam ne fulgores praevides et vultus deorum? ubi illud repente discessit, quod irrisoria semper lepidaque versutia inter insana [semper] deridebas vatum tumores, dicabulis cavillantibus saleque contenta nec minus [poetarum] rhetorum cothurno inter lymphatica derelicto, et quod rabido fervebas cerebrosa motu, ac me Sileni somnum ridentem censorio clangore superciliosior increpabas? ergo ne figmenta dimoveam, et nihil leporis iocique permixti taedium auscultantium recreabit? Paeligni de cetero iuvenis versiculo resipisce, et ni tragicum corrugaris, ride, si sapis, o puella, ride». 810 His me Saturaque mea alternanti diutule obiurgatione rixatis, aliam dotalium virginum Delius intromissurus egreditur. et ecce globus quidam lucis aetheriae et concava perspicui ignis aggestio, ut apparebat intra se quandam virginem claudens, miti vertigine sensim volutus inlabitur. quo candore luminis propinquantis plures irradiati refulsere divi, fatalesque maxime, quorum etiam habitus motusque et quicquid in his ignotum credebatur emicuit; tunc et ipsa extimi caeli contextio eiusdem lucis fulgoribus revibravit. quo miraculo stupefacti aerii, terrestres marinique divi et si quos clausa telluris operiunt, Astraean Theminque, Uranien certe Libyssam apparuisse rati locum consessionis honoratissime praebuere. 811 et ecce subitum prosilit quaedam gemmata nec minus totis artubus decenter oculea; huic sidereus vertex vibrantesque crines; verum alae cum pinnis hyalinis et volitandi per mundum remigia crebrius aurata crispantur. gestabat in manu cubitalem fulgentemque mensuram, in alia librum, in quo praemetata divum itinera et cursus recursusque siderei cum ipsis polorum cardinibus praenotati ex metallis diversicoloribus apparebant. quae ubi in medium quampluribus sibi diis arridentibus venit, ceteris pulchritudinem splendoremque eius admirantibus, ita coepit: 812 «Multae admodum rationis nec eiusdem despicabilis temnendaeque contuitu me, si qua sunt industriae nostrae opera, convenerat reticere. nec enim verecundae arbitror probitatis motus cursusque proprios ipsis edisserere, qui moventur, docereque deos velle quod faciunt; tum etiam, quod per immensa spatia saeculorum, ne profana loquacitate vulgarer, Aegyptiorum clausa adytis occulebar. quippe per quadraginta ferme annorum milia illic reverenti observatione delitui; atque utinam post diluvialis consternationis excursum Athenarumque urbem longa intercapedine restitutam nullae me in Graeciam teretes illecebrae nec lactantes crinitorum †scopas palliolos non tegendam potius quam divulgandam†cognovissent! numquam profecto itinera, stationes reditusque vestri in notitiam hominum ac mortalium curarum illuviem pervenissent. 813 sed quoniam utcumque in Graiam notitiam errabunda perveni, sufficere oportuit, quicquid ab Eratosthene, Ptolemaeo, Hipparcho ceterisque vulgatum, ne me ultra loquendi necessitas ingravaret. tamen quia me alumnantis erudientisque Cyllenii reticere non permittit officium, nostrique studii secreta discludere sollertia quoque nubentis invitat, apud vos, superi caelestesque, qui vestra recensebitis meacula, non tacebo. 814 Mundus igitur ex quattuor elementis isdemque totis in sphaerae modum globatus terram in medio imoque defixam aeternis caeli raptibus circumcurrens circulari quadam ratione discriminat. quamquam auscultare physicis in ipso astruendi limine non dedigner, qui subtilium corporum teneritudinem suis coactibus circumductam in quasdam sectas vias et circulorum intercapedines non aestimant disparari, sed suis fluctibus adhaerentes naturas undiquesecus globoso ambitu orbibusque diffundi, quarum circa medium, quod dixere centron, aquae primum aerisque sequens, tertium ignis cyma commemorant, et tunc quinto quodam corporeae substantiae temperamento aetherios circumvolare fulgores, quo loco solis, lunae ac siderum signiferique orbis se obliquitas circumducit, quod κυκλοφορητικόν cyma [gymnasia] retulerunt. cuius naturae tranquillitas etiam illum extimum tenet ambitoremque cursum, qui ex eo quod nullis sideribus oculatur, anastros perhibetur. 815 si igitur sui similis omnis circumagentium naturarum ambitus reperitur, nulli possunt aetherium tractum circuli variare. nos igitur circulos non ita dicemus, ut liquentis naturae discrimina corpulenta fingamus, sed ut ascensus descensusque ad nos errantium demonstremus. neque enim vel axem polosque, quos in sphaera aenea, quae cricote dicitur, ad intellegentiae compendia affinxere mortales, ego robori mundanae rationis apponam, cum nihil solidius terra sit, quod eam valeat sustinere; deinde cum poli velut perforatae exterioris sphaerae cavernis emineant, et hiatus quidam cardinesque fingantur, quod utique subtilibus aetheriisque accidere non potuisse compertum. 816 sicubi igitur intellegentiae edissertandique proposito vel axem vel polos vel circulos perhibebo, ideali quadam prudentia, non diversitate caeli discreta, sed spatiorum rationibus depensetur. sicque habeatur, cum evexum devexumque mundum dixero, cum similis cunctis suis partibus sit sublimeturque vel lateat pro condicione horizontis positioneque terrarum. 817 Hoc igitur praemonito illud insinuo, quod quidam Romanorum non per omnia ignarus mei stellas ab stando, sidera a considendo, astra ab Astraeo dicta fuisse commemorat, fabulosisque commentis Grai complevere caelum, ego praecepta potius edisseram disciplinae, ac decem dici mundi circulos assevero, quorum alii paralleli, quos aequistantes latine possumus memorare, eosdem polos habent quos ipse mundus. poloe enim sunt, qui a centro circuli linea usque in circumferentias ducta medietatis sectae mensuram aequa ratione discriminant. 818 verum ex parallelis primus est is, qui et semper apparens et contingens confinia finitoris numquam mersus assurgit, qui septentrionalis circulus perhibetur ex eo, quod cum ceteris, quae promentur, etiam geminae sidera Septentrionis includit. 819 secundus autem ex parallelis maximus solstitialis est, ad quem sol aestivus accedens solstitii fine repulsus abscedit. 820 tertius aequinoctialis medius maximusque cunctorum, per quem sol secundo, vel cum in aestivam flagrantiam surgit, vel cum in hiberna descendit, quadam mundi medietate pervectus mensuram noctis lucis aequalitate compensat. 821 huic propinquus brumalis, in quem hiemali fine pervenicns in aquilonem denuo repulsus assurgit. 822 quintus autem idemque ultimus australis quique antarcticus perhibetur. hic mersus ac vix altiore circuli extremitate horizontis defixa contingens, tanti tamen spatii, quanti septentrionalis circulus, ratione monstratur, cui etiam invenitur oppositus. 823 Consequens reor coluros demonstrare, quorum pars desuper quaedam, alia in imo versatur occulta, de quibus non nescio scriptorum variare definita. nam alii a septentrionali cardine in meridianum duci circulum perhibent, exindeque sub terras meantem denuo in arcticum apicem sublimari; alii vero contra a cardine meridiano inchoamenta circuli perhibentes, eundem per arcticum verticem, unde ortus, denuo retulerunt, qui quidem alium ab ortu circulum decusantes in quattuor quadras mundi ambitum discreverunt. 824 verum ego, quod Hipparchus meus scriptorum <---> veritate complexus, hos dico a signis zodiaci cycli venientes et tam inter se secundo coniunctos, quam omnes parallelos angulis aequalibus persecantes in cardines pervenire. nam unus ab Arietis octava parte natus ambito mundo per polorum vertices ad eandem recurrit; alius simili complexu mundum a Cancro exortus includit, quod planius postmodum faciemus. 825 Verum nunc obliqui sunt edicendi, quorum signifer duodecim discriminibus interstinctus ex parallelis duo solstitialem brumalemque contingens, aequinoctialem medium secat secundo, nec ad pares angulos aut findit aut finditur. qui soli lunaeque iter praebet cum quinque sideribus. 826 galaxias vero [lacteus] obliquorum multo maiore ambitu porrectus etiam visibus approbatur; nam confinio septentrionalis circuli natus in finitorem antarcticae regionis acclinans, paene totum videtur permeare caelum. quem quidem mihi desipere videntur qui circulum negaverunt. superest iam unus e circulis, quem quidem, quoniam locis momentisque omnibus variatur, dubito quid appellem. hic tamen nobis ima supernaque discriminans atque undique in superficiem telluris lineae flexu ambientis incumbens horizon vel finitor vel finiens perhibetur. 827 Sed quoniam expositi circuli breviter claruerunt, nunc eorum spatia, unde primo conceperim, perhibebo. ac prius ad septentrionalis circuli redeam granditatem, in quo more geometrico duo primo signa composui ad circulum perducendum, id est unum quod centron, aliud quod peripherian demonstraret. itaque in ipso mundi cardine posui clarius sidus, atque ab eo ad Draconis caput, quod iam notaveram usque ad finitoris circulum pervenire, lineam duxi, quam postea manente centro mente circumagens circulum designavi, atque ab omni parte spatium aequale complexa per haec sidera peripheria circumducta pervenit: a capite Draconis et dextro pede eius, qui appellatur Engonasis, ad medium Cephei pectus, tunc ad pedes priores maioris Ursae, inde rursus ad Draconis caput. 828 Huic circulo confinis solstitialis, quem itidem lineari dimensione a cardine mundi in octavam Cancri partem ducta, quo Sol accesserat solstitio, reperimus. eundem circulum ambitu potiore per haec tamen signa curvavi: incipit ab octava parte Cancri, cuius omne corpus in longitudinem secat, ad Leonis pectus ac ventrem: inde ad Ophiuchi umeros, deinde ad caput Cycni, deinde ad ungulas Equi ac protinus ad dextram Andromedae manum, deinde ad sinistrum Persei crus eiusdemque sinistrum umerum, inde ad utraque Heniochi genua et proxime ad Geminorum capita, a quibus rursus ad octavam Cancri ipsius partem. 829 Aequinoctialis demum circulus bis admensus a poli termino circumactus tam in Arietem quam in Libram linea permeante per haec signa circulum cludit: ab octava parte Arietis per totum corpus eiusdem ad reductum Tauri pedem, inde ad mediam Orionis alvum, deinde per editas curvationes Hydri Crateraque et Corvum ad octavam Librae partem inter duas lucidas signi illius stellas; inde ad utraque Ophiuchi genua ac tunc per Aquilam ad Pegasi caput, a quo rursus ad octavam Arietis partem. 830 Brumalem vero circulum similiter signo in octava Capricorni parte defixo per haec meare comperimus; ab octava parte Capricorni per totum corpus eius ad pedes Aquarii, inde ad Ceti ultimam caudam ac dehinc ad Leporem prioresque Caniculae pedes, inde per Argo tergusque Centauri ad Scorpionis aculeum, deinde per Sagittae ultimam partem ad octavam Capricorni partem circulus revocatur. 831 Ultimus ex parallelis, qui vocatur antarcticus, tantundem spatii quantum septentrionalis includit. quem quidem meantem, quibus sideribus oculetur, ego poteram memorare; neque enim mihi ulla caelestis globi portio habetur incognita. sed quoniam per ignota superioris partis visibus hominumque distenditur, dicere praetermitto, ne incomperta falsitatem admiscere videatur assertio. 832 Melius coluros demonstramus, licet ipsi quoque aliquid curvationis abdentes non se totos visibus repraesentent. tamen, qua coniectura non errat, poterunt demonstrari. atque ita eorum primus, qui ab aequinoctiali parte sumit auspicium, ab octava Arietis parte contingens ultimum Deltotou angulum, ac mox summum contingens Persei caput dextrumque eius bracchium, proxime manum secans per septentrionalem circulum ad cardinem pervenit mundi; a quo per caudam Draconis ad sinistrum Arctophylacos proximeque ad Bootis stellam ductus dextrum Virginis pedem sinistrumque contingit, in quo octava pars Librae est; unde ad dextram manum Centauri, qua Pantheram tenet, divisus haud procul ab eo loco, quo sinistram Centauri ungulam tetigit, in regionem inconspicuae nobis partis obruitur; unde emersus infra Cetum per corpus eius aversique cervicem ad caput atque inde ad octavam partem Arietis redit. 833 alter autem colurus, qui etiam tropicos dicitur, ab octava parte Cancri consurgit ad sinistrum ex prioribus Ursae pedem per ipsum pectus eius cervicemque; inde ad cardinem pervenit mundi atque inde per clunes minoris Ursae et inde per Draconem ac sinistram alam Cycni cervicemque perductus ultimum Sagittae spiculum et proxime rostrum Aquilae contingit, a qua ad octavam partem Capricorni descendit; inde haud procul mersus in regionem inconspicuam infra Argo reconsurgit, cuius et gubernaculum et rectam puppim secans ad octavam Cancri partem redit. 834 Duos iam superesse circulos dubium non habetur, quos quidem obliquos dici superius memoravi. quorum unus signifer non ut ceteri, quos linealiter feci, sed latissimus omnium comprobatur; quem cum in XII spatia discernerem, singulis XXX partes non nescia rationis adscripsi. verum eius latitudinem circuli tetendi in duodecim portiones, ut tantundem spatii habeat latitudo, quantum longitudini duodecim partes attribuunt. quod cur factum sit, facile est loco eo, quo de sole loqui coepero, demonstrare, 835 qui per mediam circuli eiusdem lineam solus fertur. cuius circuli ambitum per duodecim signa admodum clara circumagi dubium non habetur. iam galaxias non magis ratione quam oculis approbatur; cuius ultra regulam et plerumque deficiens latitudo a Cassiepeae astro <---> in Scorpionis aculeum latitudine compensatur. 836 superest circulus solus finitor, qui ex eo, quod semper surgentis demeantisque mundi diversitatibus varietur, certum astrorum ordinem non poterit retinere. 837 Iam nunc inter circulos universos quid interstitii [vel spatii] intercapedo naturalis immiserit, aequum explicare. nam inter septentrionalem circulum, quem in spatia octo resecavi, et inter solstitialem interpatet tantundem, quantum interest inter VIII et VI. nam idem interiectus spatiis similibus continetur, in quo fit, ut circulus maior sit ab eodem interiectu pari spatio et eiusdem tertia portione. alia intercapedo inter solstitialem aequinoctialemque circulos minor est a superiore interiectu, quantum quattuor numeri a sex. ab aequinoctiali ad brumalem similis; a brumali autem ad austrinum talis, qualis illa, quae inter septentrionalem solstitialemque circulos interiecta; circulusque ipse austrinus tantum habet ad cardinem suum, quantum septentrionalis ostendit. 838 Peracta iam spatiorum circulorumque breviter ratione, sidera quae appellantur inerrantia percurramus. dubium enim non est XXXV signis omne splendescere caelum, nisi forte velit quis, quae eorum gestamina, sociare, licet animalium vocabulis censeantur, ut Capram, quae Heniocho superposita, aut Haedos, qui eius umeris sustinentur, vel Serpentem, quem Ophiuchus tenet, aut Pantheram, quem Centaurus gestat, quae sidera velut partes habendae sunt potiorum. haec igitur quinque et triginta signiferi interiacentis ambitu discernuntur; nam alia sunt aquilonia, alia austrina. a regione quippe zodiaci quae Septentriones versus depicta sunt, aquilonia perhibentur, inferius autem numerantur austrina. Aquilonis igitur habent partem utraque Septentrio, Draco, qui inter utramque flexuosus inlabitur, Arcturus, quem alii Bootem appellant, Corona Ariadnes Nixusque, quem alii Engonasin dicunt, Lyra, Cycnus, Cepheus, Cassiepeia, Perseus, Deltoton, Heniochus, Andromeda, Pegasus, Ophiuchus, Delphinus, Aquila, Sagitta. austrina autem haec sunt: Hydrus, Crater, Corvus, Procyon, Orion, Canicula, Lepus, Eridanus, qui ab Orionis pede defluit, Cetus, Centaurus, navis Argo, Piscis austrinus, Caelulum, Ara. nam et Aquam, quae ex cratere Aquarii fluit, melius partem signi credimus, et stellam, quam quidam Canopon, quidam Ptolomaeon appellant, quae superioribus inconspicua in confinio Alexandriae incipit apparere, ut partem Eridani fluminis aestimabo. 839 haec discernit zodiacus, qui quidem aequales duodecim signorum integrat portiones, sed undecim habet signa. Scorpius enim tam suum spatium corpore quam chelis occupat Librae, cuius superiorem partem pedes Virginis occuparunt, maiorem vero Scorpius; denique Chelas, quam Libram, quidam dixere Graiorum: ego signorum duodecim nomina, quod vulgo nota sunt, praetermitto. 840 Intellego ordinis hoc fuisse, ut quo circulo spatiove quae signa sint demonstrarem. sed et magnam partem astructionis exquirit contra propositum brevitatis, et quod mediatenus tertiave parte quaedam signa [defixis] diversis circulis sua membra discerpant, hanc obscuram caliginem derelinquo. quippe, ut cetera transeamus, manus interior Arcturi intra septentrionalem circulum ponitur, reliquumque corpus parti alteri deputatur. Cephei corpus mediatenus thorace partito diversis circulis attribuitur: Nixus vero sinistro pede septentrionalis Draconis verticem calcans, capite solstitialem circulum ascendit, unum bracchium Lyrae, alterum dans Coronae; et alia huiusmodi non minus insuavia quam morosa. 841 Illud potius attendendum, quibus surgentibus signis quae ortum faciant occidantque. nam oriente Cancro occidunt Corona Ariadnes et austrini Piscis pars dimidia, Ophiuchus a pedibus usque umeros Serpensque, quem detinet, praeter fauces caputque totum, Bootis etiam medietas; oriuntur vero Orion totus Eridanique principium et in lingua Caniculae lucida stella. cum autem Leo oritur, Coronae reliquiae conteguntur, austrinusque Piscis et Ophiuchi, Serpentis Bootisque partes, itemque Aquila Nixique pars dextra: oriuntur vero Hydri caput, Lepus et Procyon Caniculaeque pars prima. oriente autem Virgine occidunt Lyra, Delphinus et Sagitta Cycnique pars potior Eridanique pars ultima et caput cervixque Pegasi; oriuntur autem Hydri pars prior usque ad Cratera Caniculaque tota et navis Argus puppis. 842 Libra surgente occidunt Pegasi et Cycni reliquae portiones Andromedaeque caput Cepheique umeri, Cetus et flexus fluminis Eridani; oriuntur Coronae medietas, Nixi dexter pes et Bootes et Hydri reliquum praeter ultimam caudam Centaurique pars, quae in equi speciem figuratur. Scorpione autem nascente occidunt Andromedae pars reliqua, item Cephei quae extra septentrionalem circulum posita, et Cassiepeia et Orionis pars; eodem tempore oriuntur Ariadnes Corona tota et caput Ophiuchi Nixique corpus omne praeter sinistram manum, Hydri cauda ultima et Centaurus totus praeter priores pedes. Sagittario nascente mergitur Orion et Canicula et Heniochi pedes; oriuntur vero totus Ophiuchus et Nixi sinistra manus et Lyra et Cephei caput umerique et Centauri priores pedes. 843 Capricorno oriente occidunt Heniochus totus et eius Capra Haedique, Persei pars sinistra et Argus puppis et Procyon; invicem oriuntur Cycnus et Aquila et Sagitta et Altarium. Aquario oriente occidunt Centauri pars equina, Hydri caput; oritur et equus Pegasus. Piscibus ortis occidunt Hydrus totus et Centauri pars reliqua et Crater; praeterea oriuntur Andromedae pars dextra et Piscis austrinus. Arietis signo surgente occidunt pedes Centauri et Altarium; oriuntur vero Andromedae sinistra pars et Persei caput usque alvum et Deltoton. signo Tauri oriente <--- signo Geminorum oriente> occidunt Bootis pedes, Ophiuchus a pedibus ad genua usque; oriuntur autem Ceti pars reliqua et sinister Orionis pes. 844 Temporum quoque ipsorum, quibus oriuntur aut occidunt, habenda distantia est. nam quae transversa oriuntur et recta occidunt, celeriores ortus habent quam occasus: contra autem quae recta oriuntur et transversa conduntur, tardius oriuntur. nam Cancri signum recte oritur inclinatumque mersatur, licet hoc in Capricornum parva inflexione curvetur; oritur decima parte horae, et hora occidit ac deunce: minima in isto distantia. Leo autem oritur duabus horis et tertia parte horae, occidit vero hora semis et sexta parte. Virgo oritur horis duabus et dimidia et sexta parte horae, similiterque Libra, occiditque hora et tertia parte. at Scorpius diminuit ortum et auget occasum; oritur enim horis duabus et tertia parte, occidit hora semis et sexta parte horae. at Sagittarius oritur horis duabus et duodecima parte horae, occidit hora et deunce horae. 845 at invicem quae transversa oriuntur et recta occidunt, breviores ortus occupant quam occasus. denique ex his est signum Capricorni, quod oritur hora et deunce, occidit duabus horis et duodecima parte horae. Aquarii vero proximum signum oritur hora et dimidia et sexta parte horae, occidit horis duabus et tertia parte horae. sequens hoc Piscium signum oritur hora et tertia parte horae, occidit duabus horis et dimidia et sexta horae parte; eandem mensuram Aries utriusque temporis servat. . at Gemini oriuntur hora et deunce, occidunt duabus horis et duodecima parte. 846 Haec est inaequalitas, quae dierum spatia noctiumque discriminat. nam cum Solis lumen eorum signorum principium, quae tardius oriuntur, ingreditur, dum sequentia signa nascuntur, diei prolixitas procuratur; ubi vero haec intrarit, quae cito orta tardius demersantur, diebus exiguis noctes efficit grandiores. denique haec ratio et illis respondet, qui vel miram efficiunt quaestionem talia proponentes: si spatiis aequalibus signa omnia percensentur ac necesse est diebus noctibusque cunctis sena signa supra terras esse, omnes dies noctesque pares esse debuerunt. sena autem signa superstare non dubium est totidemque delitescere, dies quoque noctesque variari diversitatibus spatiorum. nam solstitialis dies habet aequinoctialis mensurae horas XIIII et sextantem, brumalis vero horas VIIII et dimidiam ac tertiam portionem, vicissim brumales noctes solstitialis diei temporibus porriguntur, cuius lucis tempora suscipit nox aestiva. in tanta varietate diversitateque temporum illud profecto colligitur, 847 signa aequalia non habenda. cui conclusioni et rerum veritas et nostra regula refragatur. multiplici enim clepsydrarum appositione monstratum omnia signa paria spatia continere. cum enim diversa tempora in ortu habeant atque occasu, tamen si omnium ortus occasusque compenses, 848 videbis ad plenum collata mensuris aequalibus respondere. verum hac quaestione summota, alia subtilior de spatiis imparibus obiectatur. dicunt enim: si spatia signorum aequalia sunt, aut Sol tardiore cursu quaedam signa transcurrit, aut in dierum ratio diversitate mentitur. sed constat Solem Geminorum signum XXX et duobus diebus excurrere, Sagittarii autem XXVIIII ceterisque signis aut adici aut detrahi aliquas portiones; quod profecto non fieret, si et Sol aequali cursu ferretur et signa spatiis paribus tenderentur; Sol autem eadem ac perpetua celeritate festinat. 849 relinquitur, ut signis spatiorum aequalitas denegetur. sed hanc quaestionem opinio inveterata composuit, quoniam omnes hactenus credidere, quemadmodum ipsi mundo sphaeraeque postremae centron est terra, ita et solaris circuli eandem centron esse. quod omnino falsum esse non dubium est; nam ut diversa spatia sunt caelestis ambitus circulique medialis, ita et diversis centrorum signis punctisque torquentur, quo fit, ut terra solaris circuli centron non sit, sed eccentros habeatur. per vices enim propinquitates descensusque ad terras solaris orbita cursusque submittit, itemque pro signorum condicionibus sublimatur; et cum medietatem linearem in latitudinem zodiaci Sol libratus excurrat, orbem tamen Solis obliquitas meatus aut imprimit aut extollit. quis enim dubitet Cancrum Geminosque veluti in mundi ardua sublimari, rursumque Sagittarium Capricornumque ratis deflexibus infimari? quod cum ipse zodiacus signaque caelo cohaerentia tantundem a terris undiquesecus interstitii detineant, solaris tamen circulus, qui subtermeat, aut evehitur aut descendit. hinc venit, ut a Sole signa cum dierum transcurri diversitatibus videantur. 850 Transcursa ratio est signorum caelestium atque etiam circulorum. nunc planetarum orbes disseram, quos quidem non ab erroribus suis sed quia diversa varietas mortalibus caligines intentionis offundit, non planetas, sed planontas Straton asserit. memorabo, licet eos propriis numinibus insignitos etiam aliis nominibus appellarint. 851 nam Saturnum Phaenona dicunt Iovemque Phaethonta, Pyroin Martem, Venerem Phosphoron, Mercurium Stilbonta nominarunt; Soli vero Lunaeque diversitas gentium innumera vocabula sociavit. horum igitur septem illa eo maxime cum fixis sideribus habenda distantia, quod illa caeli tantummodo cursibus commoventur propria statione servata, hi vero tam mundanis raptibus auferuntur quam propriis cursibus commoventur. 852 nam quantum eos retulit diei noctisque rotatio, tantum nituntur diversis compensare temporibus, id est aut mense ut Luna, aut anno ut Sol, aut triginta annis ut Saturnus, et ceteri temporibus attributis pro spatiorum, quae circumeunt, latitudine aut brevitate. 853 quae cuncta sidera, licet in ortum pergere videantur, non tamen adversum mundum rigido motu, sed obliquo per zodiaci defixa moliuntur; alioquin ex contrario partium suarum motu mundus stare non posset. denique etiam Peripateticorum dogma contendit non adversum mundum haec sidera promoveri, sed celeritate mundi, quam sequi non poterunt, praeteriri. quod quidem, etiam ut verum sit, meis non poterit rationibus obviare. sive enim Saturnus nimia cum mundo celeritate concertans vix exiguis cursibus superatur, ac Luna, quod tardius incedat, intra tricesimum diem a mundi parte eadem praeteritur, sive contra mundum nitentibus ideo celerior, quia breviore ambitu orbem circuit, Luna, tardiorque Saturnus propter latitudinem orbis effusi, utrum velis, meis regulis non obsistit, siquidem suis motus istorum rationibus dispensatur. 854 quibus tamen septem sideribus unus est communis motus, quod omnes ortum petunt, alius, quod temporum omnes diversitatibus atque accidentibus variantur. nam ex his quinque sidera stationes recursusque patiuntur, Sol vero Lunaque cursu continuo rapiuntur. item haec lumina vicibus obscurantium; quinque vero sidera nesciunt obumbrari; tria item ex his cum Sole Lunaque orbem terrae circumeunt, Venus vero ac Mercurius non ambiunt terram. 855 Licet generaliter sciendum cunctis orbibus planetarum eccentron esse tellurem, hoc est, non tenere medium circulorum, quod centron esse non dubium, et illud generale septem omnibus advertendum, quod, cum mundus eiusdem ductus rotatione unimoda torqueatur, planetae cotidie tam loca quam diversitates arripiant circulorum; nam ex his nullum sidus ex eo loco, unde pridie ortum est, elevatur. 856 quod si est, dubium non est CLXXXIII circulos habere Solem, per quos aut ab solstitio in brumam redit, aut ab eadem in solstitialem lineam sublevatur; per easdem quippe mutationes commeat circulorum. sed cum Sol praedictum numerum habeat, Mars duplos circulos facit, Iovis stella duodecies excrescit, octies vicies cumulatur Saturnus eos circulos, qui paralleli etiam dicti sunt, circumcurrens; qui motus omnium cum mundo proveniunt et terras ortibus occasibusque circumeunt. 857 nam Venus Mercuriusque licet ortus occasusque cotidianos ostendant, tamen eorum circuli terras omnino non ambiunt, sed circa Solem laxiore ambitu circulantur. denique circulorum suorum centron in Sole constituunt, ita ut supra ipsum aliquando, infra plerumque propinquiores terris ferantur; a quo quidem uno signo et parte dimidia Mercurius, disparatur. sed cum supra Solem sunt, propinquior est terris Mercurius, cum intra Solem, Venus, utpote quae orbe vastiore diffusioreque curvetur. 858 nam Luna, quae propinquior terris est, per quos feratur anfractus inferius memorabo. post cuius orbem alii Mercurium Veneremque, alii ipsius circulum Solis esse concertant; deinde Martis, Iovis ac Saturni, quos omnes ut suis amplitudinibus metiamur, quod non facile astrologi voluere, ab uno Geometriae concesso assertio est inchoanda, quod et ipsa suggerit in praesenti et ab Eratosthene Archimedeque persuasum, in circuitu terrae esse CCCCVI milia stadiorum et X stadia, †ita ut ab hoc ergo indubitatis rationibus approbatur Lunac circulum centies esse maiorem. qui quidem circulus ipsa Luna sescenties potior invenitur. 859 quae duo et defectibus Solis assiduis, quantum umbrae Luna subiecta reddiderit, et ipsius umbrae collatione cum ipso Lunae corpore vera dimensione monstrantur. quae nisi morosa sint, quemadmodum dimensa sim, demonstrabo. Crebro in climate Diameroes proveniens Solis defectus eiusdem ex omni parte totum obumbravit orbem, sed propinquo climati, id est Diarhodu, portio obscurationis apparuit, in climate vero Diaborysthenus nulla obsistente parte Sol totus eluxit. unde, quoniam clima Diarhodu quot stadia contineat manifestum est, repperi duodevicesimam partem terrae umbram, quam Luna fecerat, continere. sed quoniam maius corpus est, quo umbra metaliter iacitur, quam ipsa umbra, ex climatibus, quibus pro parte Sol obscurabatur dextra laevaque, compertum triplo maiorem esse ipsam Lunam umbra sua. ergo collectum est Lunam sexies minorem orbe terrae praedictis rationibus inveniri. 860 Luna autem minor est orbe suo sescenties, quod clepsydris <---> fusilem ponas, atque emersa omni subtrahas primum et aliud vas apponas, donec nocte alia renascatur. adiecto ad circuli spatia et quod excurrit partibus et ipso item Lunae corpore, quoniam de circulo hoc quoque esse non dubium est, invenies sescenties aquam excrescere, unde colligas circulum eius toties esse maiorem. si ergo ipsa Luna maior sexies terra, sescenties circulus eius, vides lunarem circulum centies maiorem esse tellure. 861 Quo monstrato alios circulos videamus. sed quis dubitet solarem circulum duodecies quam Lunae est, esse maiorem, cum, quod illa mense, ille duodecim currat? Martis vero circulus vicies quater potior invenitur, Iovis centies et quadragies, Saturni trecenties tricies et sexies. unde si numerus intentius supputetur, et quot stadia Saturni circulus habeat, et quota eius portio omnis terra sit, invenitur. nam si centies Lunae circulus maior est terra, Lunae autem circulo trecenties tricies sexies maior Saturni, maior est igitur Saturni circulus omni terra tricies ter milies et sescenties. 862 Nunc iam Lunae meatum, quae terrae propinquior est, videamus. quam quidem menstruum habere lumen physicorum assertione persuasum est; cum quod sit, semper pleni orbis esse non dubium est. nam si ab illa parte, qua se subicit Soli, omni hemisphaerio conlustratur, etiam cum nobis tricesima nullum lumen ostendit, superne, qua Solem spectat, pleno lumine relucescit; denique cum discedens a Sole a latere eum coeperit intueri, pro parte etiam inferius lumen adquirit, donec e regione posita ab hac, parte qua nobis est visibilis, collustretur. 863 circuit enim eius globum undiquesecus Solis nitor et ei parti, quam totam tunc aspicit, lumen indulget, cuius luminis radii in terras quoque †lucubrandiore perveniunt, ut si quis e speculo lumine repercusso effigiem lucis excipiat. quae quidem Luna cum eum in orientis partibus comprehenderit, obscuratur, et cum in occasu deseruerit, lucescit. 864 cuius primi luminis effigies quibusdam velut cornibus circulata μηνοειδής dicitur; cum vero XC partibus a Sole discedens orbem eius mediatenus idem radius luminarit, διχότομος perhibetur, sed praedictis partibus cum alias XLV adiecerit, ἀμφίκυρτος perhibetur, id est maior dimidia, minor: plena; cum vero CLXXX partibus a Sole discesserit contrario posita totam partem, quam terris opponit, illuminans πανσέληνος perhibetur; ac dehinc deficiens servat cum praedictis partibus nomina memorata. quae quidem XIII orbis sui partes die nocteque transcurrit, cum pro latitudine circulorum, quos obeunt, eodem interstitio Mars dimidiam, Iuppiter duodecimam unius partis, Saturnus vicesimam octavam unius portionis excurrat. 865 verum Luna circuit totum signiferum diebus XXVII et bisse, sed Solem XXVIIII diebus et media diei noctisque parte consequitur; quod ideo tardius provenit, quia cum suum peregerit circulum, aeque ipse Sol ab eodem loco, quo ei lumen dederat, excucurrit et in signo proximo aut etiam altero reperitur. nam si in Librae aut Scorpii aut Sagittarii ultima parte lumen acceperit, non eum in sequente signo, sed in altero consequetur; haec enim tria signa aliquando transcurrit, quemadmodum his contraria plerumque bis invenit. nam quoniam ibi Sol XXX diebus et in Geminis XXXII moratur, Luna quae XXVIIII diebus et dimidia parte eum consequitur, ibi utique poterit invenire. 866 verum eadem Luna aliquando XIIII diebus, aliquando XV, plerumque XVI plenum perficit lumen, ita tamen, ut in eodem deponendo compenset. nam si quarto decimo die lumen impleverit, XV diebus amittit, ut dierum ratio integra concludatur. verum eadem implet annum suum CCCLIIII diebus; nam XII eius coitus hoc numero peraguntur, sicque fit, ut annus solaris diebus XI maior habeatur, quod intercalationum diversitatibus compensatur. 867 De latitudinis partibus, per quas Luna commeat, edicamus. nam in zodiaco XII esse latitudinis partes superius intimavi, per quas diversis modis sidera spatiantur. nam alia per tres partes, alia per quattuor, alia per octo, quaedam per omnes XII deferuntur. Sol enim in nullam excedens partem medio libramento fertur absque ipso Librae confinio; nam ibi se in austrum aquilonemve deflectit ad dimidium fere momentum. Luna autem per omnes XII currens nunc in aquilonem provehitur, nunc in austrum deveniens infimatur utrimque momentis excurrens, sicut Hipparchus quoque consentit. 868 denique obliquitati eius vocabulum constitutum, ut fere helicoides dicatur, ita tamen ut descendens ascendensque ipsam solarem lineam, quam mediam inter senas utriusque lateris partes esse monstravi, aut acutis aut spatiosis angulis secet, nec possit tamen ad idem, hoc est ita ut est posita, eodem mense eadem parte sic ad Solem reverti eadem latitudinis portione, nisi mense ducentesimo tricesimo quinto hoc est anno decimo nono. nam ut sub eadem die isdemque propinquitatibus siderum inerrantium ad idem redeat, faciunt anni LV; ut verum etiam planetarum isdem radiationibus sub eadem specie contingat, anni magni prolixitas spectanda. 869 verum eadem Luna cum secans solarem lineam in aquilonem scandit, vocatur ὕψος ὑψουμένη, cum ab aquilone ad solarem lineam redit dicitur ὕψος ταπεινουμένη; cum a solari in austrum descendit, ταπείνωμα ταπεινουμένη; cum deinde rediens ad Solem resurgit ταπείνωμα ὑψουμένη. sed idem ascensus descensusque faciunt utriusque luminis obscurationem. nam cum Luna scandens descendensve in solarem lineam inciderit, si tricesima est, hoc est omni corpore subiecta Soli, obscurationem Solis terris facit; suo enim corpore subter se positas obscurat, aliis partibus terrae Sole, qua non tegitur, relucente. quam obscurationem ideo non cunctis mensibus facit, quia non semper tricesima in eadem solari linea reperitur, sed aut sursum aut deorsum posita, ne possit obstare, transmittit. 870 Item Lunae defectus fit, cum in contrario Luna Posita, hoc est quinta decima in eadem linea Solis umbra terrae metaliter infuscatur. nam Sol umbram terrae in suam lineam mittit, quam si Lunae corpus intrarit, quoniam videre lumen Solis terra obstante non poterit, luminis soliti ademptione furvescit: alias cum in superiore aut inferiore latitudinis loco fuerit, pleni luminis effigie relucescit. 871 denique ideo intra sextum mensem defectus non poterunt iterari, quia aut quinta decima aut prima in eadem Solis linea, cum per XII partium latitudinem spatiatur, deinde non poterit inveniri. unde si ab aquilone rediens ad Solem in latere proximo posita non obsistit, παράλλαξιν ἐν συνόδᾠ facere perhibetur; quae si a latere septentrionis transcurrens coit nec obsistit, καταβίβασιν ἐν βορείᾠ συνόδᾠ memoratur; si ab austro veniens nec obsistens lumen acceperit, παράλλαξιν ἐν συνόδᾠ νοτίᾠ fecisse dicitur; si autem ad solarem circulum veniens ab austro obstiterit Soli, ἀναβιβάζοντα σύνδεσμον fecisse dicitur. hae species diversitatesque Lunae sui mortales varietate confundunt. 872 Iam Sol, quem gemino diximus meare motu (quippe ab ortu aut cum mundo corripitur, aut ipse suum circulum contra mundum per obliqua distendit), verum ex ea parte, qua cum mundo volvitur, cotidie ortus sui lineam mutat, et quoniam omnes ductus, per quos volvitur, circulos appellamus, CLXXXIII eosdem esse dubium non habetur. nam sive a Cancro descendat, per eosdem usque ad brumalem circulum curret, sive a bruma in solstitium veniat, per ipsos denuo revolvetur; qui quidem secantes secundo zodiacum contrariis signis perpetuo lineantur. nam primus Arietis circulus primus est Librae, item secundus ac tricesimus; item Tauri prior Scorpionis est primus. sic igitur CCCLXVI partibus fiunt CLXXXIII circuli, quos omnes parallelos appellamus, et ex contrario, ut dixi, signa isdem partibus secant. ergo hos circulos annuos CCCLXV diebus et triente diei peragit, sive ad solstitialem circulum tendat, sive exinde revertatur. 873 illud etiam non tacendum, , cum sint duo hemisphaeria, unum ab aequinoctiali circulo in septentrionem, aliud in austrum ab eodem aequinoctiali, tamen Sol diversa utrumque ratione transcurrat, cum, ut dixi, paria sint signa partis utriusque. verum id, quod ad solstitialem consurgit, CLXXXV diebus et triente diei noctisque, id autem, quod ad brumalem deprimitur, CLXXX diebus peragitur; quod utique illa res facit, quod eccentron Solis circulo dixi esse tellurem et in superiore hemisphaerio altius tolli, in inferiore ad terrae confinia propinquare. dubium autem non est citius transcurrere breviorem sinum tardiusque diffusum. verum Sol, 874 cum ad Cancrum ab aequinoctiali parte conscendit, aestatem praestat hominibus, quos inter solstitialem septentrionalemque vivere dubium non habetur; cum ab eodem Cancro in aequinoctialem Libram descendit, auctumnum facit; cum vero ad brumalem lineam recedit, hiems habetur propterea, quod calore dimoto torpor invadit. rursum, cum a Capricorno hiemali in aequinoctialem Arietem surgit, vernum tempus arridet; exhinc denuo in Cancro aestas torrida renovatur. sed e contrario perferre omnia non dubitatur antipodas, quorum aestatem Capricornus facit, hiemem Cancer, Sol tenens aequinoctia utrique parti temperiem. 875 Iam illud superfluum puto, noctium accessus defectusque memorare, cum pares pro rata sint aestivis diebus hiemis noctes et hiemalibus diebus noctes aestivae, unaque aequinoctialis nox, quae bis anno contingit, par sit diei suo. nam cum ab aequinoctio verno in Cancrum Sol meat, omnes dies maiores sunt noctibus suis; item ab auctumnali aequinoctio usque ad brumam minores dies noctibus [lateratis]. 876 Minimus autem anni dies brumalis est, qui habet horas VIIII, maximus solstitialis habet horas XIIII, licet hoc pro climatum rationibus varietur. nam climata VIII sunt, sed proximum solstitiali Diameroes, deinde alterum Diasyenes, tertium Diaalexandrias, quod ducitur per Cyrenas in Africam Carthagini ab austro adiacentem, quartum et medium ex omnibus Diarhodu, quod per mediam Peloponnesum Siciliamque ductum ad ostium Baetis pervenit, quintum est Diarhomes per Macedoniam et altera parte per Gallias et Lusitaniam ad Tagum descendens, deinde sextum per Hellespontum Thraciamque et confinem Germaniae Galliam, septimum Diaborysthenus, Ponticum mare et ab altera parte Germaniam Britanniamque praecidens; ultimum est ultra Maeotis paludes et infra Riphaeos montes. 877 Ergo secundum climata dies dicantur. Diameroes maximus dies habet aequinoctiales horas XIII, minimus dies XI; Diasyenes maximus dies horas habet XIIII, minimus X; Diaalexandrias maximus horarum XIIII, minimus X; Diarhodu maximus horas XIIII, minimus VIIII; Diarhomes maximus XV, minimus VIIII; Diahellespontu maximus horas XV, minimus VIII; Diaborysthenus maximus horas XVI, minimus VIII; Diarhiphaeon maximus XVI, minimus VII. deinde cum prope cardinem accesseris, longior dies semper breviorque nox fiet; denique colligitur sub ipso sphaerae cardine semestrem diem esse. 878 interea bis climatibus quibusque crescunt decrescuntque luces, sciendumque a bruma ita dies aecrescere, ut primo mense duodecima eiusdem temporis quod additur aestate accrescat, secundo mense sexta, tertio quarta, et quarto mense alia quarta, quinto sexta, sexto duodecima. illud quoque manifestum, quod zodiacus circa Cancrum Capricornumque flexior aequinoctialem paene directim secat. 879 Hactenus de Sole: nunc planetarum cursus convenit intueri, eorumque praecipue, qui circa Solem peragratione mundana volvuntur. nam Stilbon paene anno circulum ducens per VIII latitudinis partes alterna incitus diversitate discurrit. huius Venerisque circulos epicyclos esse superius memoravi, id est non intra ambitum proprium rotunditatem telluris includere, sed de latere quodammodo circumduci; qui ut oriri subinde occidereque videantur, mundani motus raptibus involvuntur. 880 sed idem Stilbon, licet Solem ex diversis circulis continetur, ab eo tamen numquam ultra XXII partes poterit aberrare nec duobus signis absistere, nunc praeteriens, nunc consistens aut certe regrediens. qui quidem diversis schematibus variatur; nam licet exiguos parvique temporis faciat, tamen et ortum facit et occasum. quippe ubi radiis solaribus condicione partium liberatus ante emergentis splendorem iubaris vibrabundus apparet, ultra terrarum horizontem sublevatur. nam acronycho ortu hic numquam poterit elevari, quod in diametro Solis positis potest evenire sideribus [diametrum in signo septimo perhibetur]. ita fit, ut isti, qui ultra signum et alteram exiguam portionem sequentis abesse non poterit, non illic contingat ortu acronycho sublevari. 881 denique nec contrarium eidem novit occasum; sed ortum idem vespertinum facit, cum post occasum Solis luminis sui libertate clarescit; item occasus duos habet, unum cum ante Solem parere solitus claritate radii supervenientis occulitur, alium cum itidem retrogradatione sui viciniae Solis admotus it pariter in occasum. ab eo quippe Solis lumen ultra XX momenta abesse non poterit, licet maioribus partibus aberrarit, qui ultra secundum signum non poterit inveniri. et has tamen obscurationes ortusque perspicuos quarto quoque mense, nec id tamen semper, ostendit. 882 At Venus, quae ab aliis Phosphoros nominatur, a Pythagora Samio cum suis ostensa est terris rationibus pervestigata. et ipsa circa anni confinia obire circulum proprium perdocetur; nam diebus ccc et aliquot, latitudinis vero partibus XII Lunae similis pervagatur, L momentis a Solis orbe discedens, licet plus a XLVI partibus aberrare non valeat. et in suo posita circulo eum varia diversitate circumdat, quia aliquando eum transcurrit, aliquando subsequitur nec comprehendit, aliquando superfertur, nonnumquam subiacet, quippe quae non annis omnibus revocet cursum. 883 tunc enim, cum retrograditur, ultra anni circulum tardior collustrat orbem; cum autem directo cursu meat, etiam undecimo mense circulum complet, nunc faciens ortum in Lucifero, nunc post occasum Solis effulgens Vesper vel Vesperugo nominatur. sola de quinque sideribus umbram reddit ut Luna, solaque fulgori Solis emergentis diu conspecta non cedit. quae quidem in ortu matutino plerumque quattuor mensibus immoratur, in vespertino vero numquam plus XX diebus. verum tam visus eius quam occultationes X et VIIII mensibus restaurantur. 884 Iam Pyrois sive Martium sidus ultra Solem means proprium etiam ipse circum telluri eccentron meat, at annis prope duobus; in latitudinem quinque partes excurrit. cui licet cum duobus super positis ortus, occasus stationesque ac reditus videantur esse communes, tamen et altitudinem propriam et stationem propriam et absidem suam exceptam ceteris novit. nam eius altitudo, id est ubi se eius circulus a terra altius tollit, sub signi Leonis regione consurgit; statio vero specialis eius prima. nam utpote Soli coniunctus de proximo etiam in quadratura eius positus radios sentit, quippe in nonagesima parte ex utroque eius latere remoratur. absidem etiam habet recessumque sublimem in Capricorni confinio, hoc est sub eius vicesima nona parte. 885 Stella vero Iovis, salutaris ad omnia utpote superum rector, XII annis longitudinem propriae circumactionis excurrit, per latitudinem vero quinque partium spatiatur. altitudo eius circuli in Virgine reperitur, absis vero in Cancri quinta decima portione. qui ascensus descensusque eccentron esse terrae ipsum quoque circulum contestantur. 886 Phaenonis autem, hoc est Saturni, praelatius omnibus sidus modico minus annis XXX circulum suum per longitudinem circumcurrit, in latitudine vero tribus tantum aut etiam duabus partibus pervagatur. altitudo quidem huius circuli in Scorpionis signo grandescit, verum absis ipsius in Librae vicesima portione. ortus tam ei quam duobus inferioribus sunt similes, cum ultra XII partes eos matutini radius non presserit Solis; tunc quippe matutinum ortum facere perhibentur, occasivum autem, cum Sole demerso remotae tot partibus poterunt apparere. 887 est et alius, qui ἀκρόνυχος perhibetur, cum Sole intra horizontem demergente de orientis facie clarum planetae nascentis sidus emergit. occultationes vero eorum fiunt, cum radio consequentis proprii luminis vibratus amittunt. denique a partibus CXX stationes matutinas efficiunt, moxque in contrario in CLXXX partibus exortus faciunt vespertinos; itemque in alio latere in CXX partibus vicinantes stationes faciunt vespertinas, quas etiam secundas dicunt, qui superiores primas esse dixerunt. consecutus autem radius intra XII partes eos opprimit et occultat. sed cursus diversitatem altitudinisque, causas consistendi retrogradiendique atque incedendi omnibus supra dictis importat radius Solis affulgens, qui eos percutiens aut in sublime <--->.