BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Paulus Diaconus

ca. 720 - ca. 799

 

De verborum significatu

 

Littera C

 

________________________________________________________________

 

 

 

Excerpta

ex libris Pompei Festi

De significatione verborum.

 

C

 

Corona cum videatur a choro dici, caret tamen aspiratione. Sive coronae dicuntur quod honorent eos, quibus inponuntur.

Coturnix appellatur a sono vocis.

Cornua Liberi patris simulacro adiciuntur, quem inventorem vini dicunt, eo quod homines nimio vino truces fiunt.

Corgo apud antiquos pro adverbio, quod est profecto, ponebatur.

Corbitae dicuntur naves onerariae, quod in malo earum summo pro signo corbes solerent suspendi.

Colurna hastilia ex corno arbore facta.

Cothones appellantur portus in mari interiores arte et manu facti.

Conlatia oppidum fuit prope Romam, eo quod ibi opes aliarum civitatum fuerint conlatae, a qua porta Romae Conlatina dicta est.

Conlucare dicebant, cum profanae silvae rami deciderentur officientes lumini.

Conlativum sacrificium dicitur, quod ex conlatione offertur.

Colophon dixerunt, cum aliquid finitum significaretur.

Concinnare est apte componere. Concinere enim convenire est.

Concilium dicitur a populi consensu; sive concilium dicitur a concalando, id est vocando.

Conciliabulum locus, ubi <in> concilium convenitur.

Contio significat conventum, non tamen alium, quam eum, qui <a> magistratu vel a sacerdote publico per praeconem convocatur.

Contubernales dicuntur a tabernis, quae fiebant ex tabulis. Vnde et tabernacula sunt dicta, licet ex tentoriis [et ex] pellibus fiant.

Contubernium dicitur contubernalium habitatio.

Conclavia dicuntur loca, quae una clave clauduntur.

Contemplari dictum est a templo, id est loco, qui ab omni parte aspici, vel ex quo omnis pars videri potest, quem antiqui templum nominabant.

Comitiales dies appellabant, cum in comitio conveniebant; qui locus a coeundo, id est insimul veniendo est dictus.

Calatores dicebantur servi, ἀπὸ τοῦ καλεῖν, quod est vocare, quia semper vocari possent ob necessitatem servitutis.

Condulus anulus.

Condalium similiter anuli genus.

Contestari est, cum uterque reus dicit: Testes estote.

Codeta ager, in quo frutices existunt in modum codarum equinarum.

Condictum est, quod in communi est dictum.

Coctum a cogendo dicitur, quia coquendo coartetur, ut ad utilitatem vescendi perducatur.

Cocula vasa aenea, coctionibus apta. Alii cocula dicunt ligna minuta, quibus facile decoquantur obsonia.

Cohum lorum, quo temo buris cum iugo conligatur, a cohibendo dictum.

Cohum poetae caelum dixerunt, a chao, ex quo putabant caelum esse formatum.

Comoedias constat appellari ex eo, quod initio in vicis iuvenes cantare soliti essent crebro convenientes.

Cicuma avis noctua.

Coclacae dicuntur lapides ex flumine, rotundi ad coclearum similitudinem.

Cocetum genus edulii ex melle et papavere factum.

Confugelam antiqui confugium dicebant.

Conpraedes eiusdem rei populo sponsores.

Conpascuus ager, relictus ad pascendum communiter vicinis.

Conpescere est velut in eodem pascuo continere.

Conpitalia festa, quae in compitis peragebant.

Congruere dictum est a gruibus, quae non fere segregantur, sive cum volant, sive cum pascuntur.

Cognomines dicuntur, qui eiusdem sunt nominis.

Cerrones leves et inepti, a cratibus dicti, quod Siculi adversus Athenienses cratibus pro scutis sunt usi, quas Graeci γέρρας appellant.

Comptum genus libaminis, quod ex farina conspersa faciebant.

Comptum Afranius pro ornatu et excultu posuit.

Conflages loca dicuntur, in quae undique confluunt venti.

Copona taberna a copiis dicta.

Compilare cogere est et in unum condere.

Conpernes nominantur homines genibus plus iusto coniunctis.

Confoedusti foedere coniuncti.

Commissatio a vicis, quos Graeci κώμας dicunt, appellatur. In his enim habitabant, priusquam oppida conderentur, quibus in locis alii alios convictus causa invitabant.

Committere proprie est insimul mittere: nunc eo utimur et pro facere, aut pro linquere, aut pro incipere.

Condere proprie est in unum et interiorem locum dare ad custodiam faciliorem; quod verbum nunc significat conscribere, nunc facere, nunc componere et instruere.

Consulas antiqui ponebant non tantum pro consilium petas et perconteris, sed etiam pro iudices et statuas.

Cossi ab antiquis dicebantur natura rugosi corporis homines, a similitudine vermium ligno editorum, qui cossi appellantur.

Consilium vel a consulendo dicitur, vel quod in unam sententiam plurium mentes consiliant et conveniant; sed a silentio credibilius dictum putatur, quo maxime invenitur.

Conscripti dicebantur, qui ex equestri ordine patribus adscribebantur, ut numerus senatorum expleretur.

Consposos antiqui dicebant fide mutua conligatos.

Consualia ludi dicebantur, quos in honorem Consi faciebant, quem deum consilii putabant.

Conventus quattuor modis intellegitur. Vno, cum quemlibet hominem ab aliquo conventum esse dicimus. Altero, cum significatur multitudo ex compluribus generibus hominum contracta in unum locum. Tertio, cum a magistratibus iudicii causa populus congregatur. Quarto cum aliquem in locum frequentia hominum supplicationis aut gratulationis causa conligitur.

Convicium a vicis, in quibus prius habitatum est, videtur dictum, vel inmutata littera quasi convocium.

Coniuoli oculi sunt in angustum coacti coniventibus palpebris.

Consternatio, quae est concitatio quaedam subita ex aliquo metu, a sternutamento deducta est, quod eo toto concutimur corpore.

Considerare a contemplatione siderum videtur appellari.

Constitutus hominum a consistentium multitudine appellatur.

Convallis est planities ex omni parte comprensa montibus collibusve. Valles duobus lateribus inclausa planites. Valles deminutivum vallecula facit.

Convoti isdem votis obligati.

Cibus appellatur ex Graeco, quod illi peram, in qua cibum recondunt, cibisim appellant.

Ciccum membrana tenuis malorum punicorum.

Cispius mons est in urbe Aesquilianae regionis de nomine cuiusdam hominis dictus.

Citimus extremus. Vls enim facit ultra, ultimus cis, citra, citimus.

Cicindela genus muscarum, quod noctu lucet, videlicet a candela; unde etiam candelabra putantur appellata.

Citrosa vestis appellata est a similitudine citri.

Civicam coronam civis salutis suae causa servatus in proelio dabat, quie erat lignea, frondem habens perennem.

Circanea dicitur avis, quae volans circumitum facit.

Circites circuli ex aere facti.

Cilium est folliculum, quo oculus tegitur, unde fit supercilium.

Cimmeri dicuntur homines, qui frigoribus occupatas terras incolunt, quales fuerunt inter Baias et Cumas in ea regione, in qua convallis satis eminenti iugo circumducta est, quae neque matutino, neque vespertino tempore sole contingitur.

Cimbri lingua Gallica latrones dicuntur.

Cingulos appellabant homines, qui in his locis, ubi cingi solet, satis sunt tenues.

Cillibae mensae rotundae.

Chilo dicitur cognomento a magnitudine labrorum.

Cilo sine aspiratione, cui frons est eminentior, ac dextra sinistraque velut recisa videtur.

Cisterna dicta est, quod cis, id est infra, terram.

Camillus proprie appellatur puer ingenuus.

Capuam in Campania quidam a Capye appellatam ferunt, quem a pede introrsus curvato nominatum antiqui nostri Falconem vocant; alii a planitie regionis.

Camenae Musae a carminibus sunt dictae, vel quod canunt antiquorum laudes, vel quod sint castae mentis praesides.

Camara et camuri boves a curvatione ex Graeco dicuntur.

Campas marinos equos Graeci a flexu posteriorum partium appellant.

Catampo genus est lusus.

Carissam apud Lucilium vafrum significat.

Caerimoniarum causam alii ab oppido Caere dictam existimant; alii a caritate dictas iudicant.

Caelibem dictum existimant, quod dignam caelo vitam agat.

Catamitum pro Ganymede dixerunt, qui fuit Iovis concubinus.

Caeculus condidit Praeneste. Vnde putant Caecilios ortos, quorum erat nobilis familia apud Romanos. Alii appellatos eos dicunt a Caecade Troiano, Aeneae comite.

Caelius mons dictus est a Caele quodam ex Etruria, qui Romulo auxilium adversum Sabinos praebuit, eo quod in eo domicilium habuit.

Caecum vallum dicitur, in quo praeacuti pali terrae adfixi herbis vel frondibus occuluntur.

Catillones appellabant antiqui gulosos.

Catillatio grave obprobrium hominibus generosis obiciebatur, si qui provincias amicas populi Romani expoliassent.

Caesticillus appellatur circulus, quem superponit capiti, qui aliquid est laturus in capite.

Caespes est terra in modum lateris caesa cum herba, sive frutex recisus et truncus.

Catulinam carnem esitavisse, hoc est comedisse, Romanos, Plautus in Saturione refert.

Catax claudus.

Caecultare est caecos imitari.

Caesariati comati.

Catularia porta Romae dicta est, quia non longe ab ea ad placandum caniculae sidus frugibus inimicum rufae canes immolabantur, ut fruges flavescentes ad maturitatem perducerentur.

Caedem putant ex Graeco dici, quod apud illos †kethin† significet interficere.

Caenina urbs, quae fuit vicina Romae, a Caenite conditore appellata est.

Catulus genus quoddam vinculi, qui interdum canis appellatur.

Caestus vocantur et hi, quibus pugiles dimicant, et genus quoddam ornatus mulierum.

Caediciae tabernae in via Appia a domini nomine sunt vocatae.

Cavillatio est iocosa calumniatio.

Cati fons, ex quo aqua Petronia in Tiberim fluit, dictus, quod in agro fuerit cuiusdam Cati.

Cacula servus militis. Plautus: «Video caculam militarem.» Dicitur autem a Graeco κᾶλον, quod fustibus clavisque ligneis ad tutelam dominorum armari soliti sunt.

Canalicolae forenses homines pauperes dicti, quod circa canales fori consisterent.

Cana dicunt Graeci, nos canistra et per deminutionem canistella.

Canicae furfures de farre a cibo canum vocatae.

Cancri dicebantur ab antiquis, qui nunc per diminutionem cancelli; ex quo genere sunt calces, qui per deminutionem appellantur calculi.

Canentas capitis ornamenta.

Canta pro cantata ponebant.

Caudicariae naves ex tabulis grossioribus factae.

Candelabrum dictum, quod in eo candelae figantur.

Cantherius hoc distat ab equo, quo[d] maialis a verre, capo a gallo, berbix ab ariete. Est enim cantherius equus, cui testiculi amputantur.

Cavillum cavillatio, id est inrisio.

Caudeae cistellae ex iunco, a similitudine equinae caudae factae.

Caulae a cavo dictae. Antiquitus enim ante usum tectorum oves in antris claudebantur.

Cavum a chao dictum et eius inanitate.

Caculatum servitium.

Calones calcei ex ligno facti.

Clacendix genus conchae.

Calpar genus vasis fictilis.

Calces ampullae plumbeae.

Calbeos armillas dicebant, quibus triumphantes utebantur, et quibus ob virtutem milites donabantur.

Calix, quod in eo calidum bibitur.

Calpurni a Calpo, Numae regis filio, sunt oriundi.

Callim antiqui dicebant pro clam, ut nis pro nobis, sam pro suam, im pro eum.

Calicata aedificia calce polita.

Caliptra genus [est] vestimenti, quo capita operiebant.

Calathos Graeci, nos dicimus quasillos.

Caduceatores legati pacem petentes. Cato: «Caduceatori», inquit, «nemo homo nocet».

Carinantes probra obiectantes, a carina dicti, quae est infima pars navis; sic illi sortis infimae.

Cadmea terra, quae in aes coicitur, ut fiat orichalcum.

Casa a cavatione dicta.

Cascum antiquum.

Casnar senex Oscorum lingua.

Cassiculum reticulum a cassibus per deminutionem dictum.

Caseus a coeundo dictus.

Casilam antiqui pro casside ponebant.

Cassabundus crebro cadens.

Casaria, quae custodit casam.

Cassia via a Cassio strata.

Caput ex Graeco dictum quod illi interdum κάρα τὴν κεφαλὴν dicunt.

Caperratum rugosum a cornuum caprinorum similitudine dicitur.

Capis poculi genus, dictum a capiendo.

Capsae a Graeco appellantur; has illi κάμπτρας dicunt.

Capital facinus, quod capitis poena luitur.

Capronae equorum iubae in frontem devexae, dictae quasi a capite pronae.

Capidulum genus vestimenti, quo caput tegebatur.

Caprae dictae, quod omne virgultum carpant, sive a crepitu crurum. Vnde et crepas eas prisci dixerunt.

Cuppes et cupedia antiqui lautiores cibos nominabant; inde et macellum forum cupedinis appellabant. Cupedia autem a cupiditate sunt dicta, vel, sicut Varro vult, quod ibi fuerit Cupedinis equitis domus, qui fuerat ob latrocinium damnatus.

Caprunculum vas fictile.

Curatores dicuntur, qui pupillis loco tutorum dantur; sive illi, qui rei frumentariae agrisve dividendis preapositi sunt.

Curia locus est, ubi publicas curas gerebant. Calabra curia dicebatur, ubi tantum ratio sacrorum gerebatur. Curiae etiam nominantur, in quibus uniuscuiusque partis populi Romani quid geritur, quales sunt hae, in quas Romulus populum distribuit, numero triginta, quibus postea additae sunt quinque, ita ut in sua quisque curia sacra publica faceret feriasque observaret, hisque curiis singulis nomina Curiarum virginum inposita esse dicuntur, quas virgines quondam Romani de Sabinis rapuerunt.

Curriculo pro cursim ponebant. Plautus: «Licet», inquit, «vos abire curriculo».

Curriculus diminutivum est a curru.

Curtilacum appellatur a Curtio, qui eo loco in profundissimum se ob salutem Romani populi proiecit hiatum.

Curionium aes dicebatur, quod dabatur curioni ob sacerdotium curionatus.

Curis est Sabine hasta. Vnde Romulus Quirinus, quia eam ferebat, est dictus; et Romani a Quirino Quirites dicuntur. Quidam eum dictum putant a Curibus, quae fuit urbs opulentissima Sabinorum.

Curitim Iunonem appellabant, quia eandem ferre hastam putabant.

Curiales eiusdem curiae, ut tribules et municipes.

Currules equi quadrigales.

Curiata comitia a curiis sunt appellata.

Centurionus antea, qui nunc centurio, et curionus et decurionus dicebantur.

Cur[r]ules magistratus appellati sunt, quia curru vehebantur.

Curia tifata a Curio dicta est, qui[a] eo loco domum habuerat.

Cura dicta est, quasi coreda, vel quia cor urat.

Cum imperio est dicebatur apud antiquos, cui nominatim a populo dabatur imperium.

Cum potestate est dicebatur de eo, qui a populo alicui negotio praeferebatur.

Cuniculum, id est foramen sub terra occultum, aut animali, quod simile est lepori, appellatur, cui subterfossa terra latere est solitum, aut a cuneorum similitudine, qui omnem materiam intrant findentes.

Clunaclum cultrum sanguinarium dictum, vel quia ad clunes dependit, vel quia clunes hostiarum dividit.

Cumerum vas nuptiale a similitudine cumerarum, quae fiunt palmeae vel sparteae ad usum popularem, sic appellatum.

Culcita, quod tomento inculcatur appellata.

Culcitula fusticulus quidam ligneus in sacris dicebatur.

Cumulter significat cum altero, dictum ab antiquis ita brevitatis causa, ut sodes pro si audes, scilicet pro scias licet, sis pro si vis.

Culliola cortices nucum viridium dicta a similitudine culleorum, quibus vinum sive oleum continetur.

Cussilirem pro ignavo dicebant antiqui.

Cum populo agere, hoc est populum ad concilium aut comitia vocare.

Cuncti significat quidem omnes, sed coniuncti et congregati; at vero omnes etiam si diversis locis sint.

Cunire est stercus facere, unde et inquinare.

Cuturnium vas, quo in sacrificiis vinum fundebatur.

Culigna vas potorium. Cato: «Culignam», inquit, «in feno Graeco ponit, ut bene oleat.»

Coctiones dicti videntur a cunctatione, quod in emendis vendendisque mercibus tarde perveniant ad iusti pretii finem. Itaque apud antiquos prima syllaba per V litteram scribebatur.

Custodelam dicebant antiqui, quam nunc dicimus custodiam.

Cumbam Graeci κύμβην appellant.

Cutis Graecam habet originem. Hanc enim illi dicunt κύτιν.

Cutiliae lacus appellatur, quod in eo est insula, Κοτύλη nominata a Graecis.

Cnephosum antiqui dicebant tenebricosum. Graeci enim κνέφας appellant obscurum.

Cymbium poculi genus a similitudine navis, quae κυμβίς dicitur, appellatum.

Calasis tunicae genus, quod Graeci καλάσινον dicunt. Alii dicunt nodum esse tunicae muliebris, quo conexa circa cervicem tunica submittitur.

Cyparissiae dicuntur ignes prodigiosi a similitudine cypressorum.

Cybebe Mater, quam dicebant Magnam, ita appellabatur, quod ageret homines in furorem, quod Graeci κύβηβον dicunt.

Cybele vero eadem dicta a loco, qui est in Phrygia.

Cytherea Venus ab urbe Cythera, in quam primum devecta esse dicitur concha, cum in mari esset concepta.

Cyllenius Mercurius dictus, quod omnem rem sermo sine manibus conficiat, quibus partibus corporis qui carent κυλλοί vocantur, ideoque quadratum eum fingunt. Alii volunt sic appellatum, quod in Cyllenia via sit nutritus. Alii, quod in monte Arcadiae Cyllene. Alli, quod a Cyllene sit nympha educatus.

Cypria Venus, quod ei primum in Cypro insula templum sit constitutum, vel quia parientibus praesideat, quod Graece κύειν parere sit.

Cynthius Apollo a Cyntho Deli monte vocatus.

Chalcidicum genus aedificii ab urbe Chalcidica dictum.

Choragium instrumentum scaenarum.

Chaos appellat Hesiodus confusam quandam ab initio unitatem, hiantem patentemque in profundum. Ex eo et χάσκειν Graeci, et nos hiare dicimus. Vnde Ianus detracta aspiratione nominatur id, quod fuerit omnium primum; cui primo supplicabant velut parenti, et a quo rerum omnium factum putabant initium.

Choenica mensurae genus.

Cybium dictum, quia eius medium aeque patet in omnes partes, quod genus a geometricis κύβος dicitur. Vnde etiam tessellae quadratae κύβοι. Hinc et cybios genus piscis, quia piscantes id genus piscium velut aleam ludant.

Cnasonas acus, quibus mulieres caput scalpunt.

Creperum dubium, unde increpitare dicimus, quia maledicta fere incerta et dubia sunt.

Crepitulum ornamentum capitis; id enim in capitis motu crepitum facit.

Crocotillum valde exile. Plautus: «Extortis talis cum crocotillis crusculis.»

Crusculum deminutivum a crure.

Crines a discretione dicti, quam Graeci κρίσιν appellant. Nam idem eos κρινίδας vocant.

Crocatio corvorum vocis appellatio.

Crucium, quod cruciat. Vnde Lucilius vinum insuave crucium dixit.

Crocotinum genus operis pistorii.

Crustariae taberna a vasis potoriis crustatis dictae.

Cracentes graciles. Ennius: «Succincti gladiis media regione cracentes.»

Crevi modo significat hereditatem adii: modo maior aetate vel censu sum: modo iudicavi: modo divisi. Quae omnia a duobus verbis cresco et cerno veniunt, cuius unius origo ex Graeco trahitur, quod illi κραίνειν dicunt perficere.

Creterrae vocabulum trahitur a cratere, quod vas est vini.

Craticulum a Graeco κρατευταί deducitur.

Centuria in agris significat ducenta iugera; in re militaricentum homines.

Centuriatus ager in ducena iugera definitus, quia Romulus centenis civibus ducena iugera tribuit.

Centuriata comitia item curiata comitia dicebantur, quia populus Romanus per centenas turmas divisus erat.

Centenariae cenae dicebantur, in quas lege Licinia non plus centussibus praeter terra enata inpendebatur, id est centum assibus, qui erant breves nummi ex aere.

Cena apud antiquos dicebatur, quod nunc est prandium: vesperna, quam nunc cenam appellamus.

Censionem facere dicebatur censor, cum multam equiti inrogabat.

Cenacula dicuntur, ad quae scalis ascenditur.

Centumviralia iudicia a centumviris sunt dicta. Nam cum essent Romae triginta et quinque tribus, quae et curiae sunt dictae, terni ex singulis tribubus sunt electi ad iudicandum, qui centumviri appellati sunt: et, licet quinque amplius quam centum fuerint; tamen, quo facilius nominarentur, centumviri sunt dicti.

Centaurion medicamentum a Chirone centauro inventum.

Censere nunc significat putare, nunc suadere, nunc decernere.

Censio hastaria dicebatur, cum militi multae nomine ob delictum militare indicebatur, quod hastas daret.

Cercolopis genus simiae, qui ultimam partem caudae villosam habet.

Cerritus furiosus.

Cervus, quod κέρατα, id est cornua, gerat, dictus.

Cereos Saturnalibus muneri dabant humiliores potentioribus, quia candelis pauperes, locupletes cereis utebantur.

Celsus ex Graeco κέλλειν dictus.

Celeres antiqui dixerunt, quos nunc equites dicimus, a Celere, interfectore Remi, qui initio a Romulo his praepositus fuit; qui primitus electi fuerunt ex singulis curiis deni, ideoque omnino trecenti fuere.

Cermalus locus in Vrbe sic nominatus.

Columnae dictae, quod culmina sustineant.

Cernuus calciamenti genus.

Crepidines saxa prominentia.

Cloacae a conluendo dictae.

Cluras simias a clunibus tritis dictas existimant.

Crustumina tribus a Tuscorum urbe Crustumeria dicta est.

Clucidatum dulce et suave dicebatur.

Cloelia familia a Clonio, Aeneae comite, est appellata.

Clumae folliculi hordei.

Clutum Graeci κλυτόν dicunt. Vnde accepta praepositione fit inclytus. In enim saepe augendi causa <a>dicimus, ut invocavit, inclamavit.

Clipeum antiqui ob rotunditatem etiam corium bovis appellarunt, in quo foedus Gabinorum cum Romanis fuerat descriptum.

Classes clipeatas antiqui dixerunt, quos nunc exercitus vocamus.

Cloeliae fossae a Cloelio, duce Albanorum, dictae.

Claudere et clavis ex Graeco descendit, cuius rei tutelam penes Portunum esse putabant, qui clavim manu tenere fingebatur et deus putabatur esse portarum.

Clavim consuetudo erat mulieribus donare ob significandam partus facilitatem.

Clausula quam Graeci ἐπωιδόν vocant, a brevi conclusione est appellata.

Clavata dicuntur aut vestimenta clavis intertexta aut calciamenta clavis confixa.

Clavus annalis appellabatur, qui figebatur in parietibus sacrarum aedium per annos singulos, ut per eos numerus colligeretur annorum.

Classis procincta, exercitus instructus.

Clingere, cingere, a Graeco κυκλοῦν dici manifestum est.

Cercopa Graeci appellant lucrari undique cupientem, quasi κέδρωνα, quem nos quoque lucrionem vocamus.

Classici testes dicebantur, qui signandis testamentis adhibebantur.

Commoetaculum genus virgulae, qua in sacrificiis utebantur.

Cervaria ovis, quae pro cerva immolabatur.

Crep[p]os, id est lupercos, dicebant a crepitu pellicularum, quem faciunt verberantes. Mos enim erat Romanis in Lupercalibus nudos discurrere et pellibus obvias quasque feminas ferire.

Condere componere.

Cincia locus Romae, ubi Cinciorum monumentum fuit.

Capital linteum quoddam, qui in sacrificiis utebautur.

Castrensi corona donabatur, qui primus hostium castra pugnando introisset, cui insigne erat ex auro vallum.

Colluviaris porcus dicitur, qui cibo permixto et colluvie nutritur.

Cognitor est, qui litem alterius suscipit coram ab eo, cui datus est. Procurator autem absentis nomine actor fit.

Claudiana tonitrua appellabantur, quia Claudius Pulcher instituit, ut ludis post scaenam coiectus lapidum ita fieret, ut veri tonitrus similitudinem imitaretur. Nam antea leves admodum et parvi sonitus fiebant, cum clavi et lapides in labrum aeneum coicerentur.

Caesones appellantur ex utero matris exsecti.

Caesar, quod est cognomen Iuliorum, a caesarie dictus est, quia scilicet cum caesarie natus est.

Capsit prenderit.

Capreoli, vitium cincinni intorti, quia ad locum capiendum tendunt, appellati.

Capillatam vel capillarem arborem dicebant, in qua capillum tonsum suspendebant.

Contestari litem dicuntur duo aut plures adversarii, quod ordinato iudicio utraque pars dicere solet: testes estote.

Caviares hostiae dicebantur, quod caviae [id est] pars hostiae cauda tenus dicitur, et ponebatur in sacrificio pro collegio pontificum quinto quoque anno.

Confeta sus dicebatur, quae cum omni foetu adhibebatur ad sacrificium.

Conclavatae dicebantur, quae sub eadem erant clave.

Colossus a Caleto artifice, a quo formatus est, dictus. Fuit enim apud Rhodum insulam statua solis alta pedes centum et quinque.

Codeta appellatur ager trans Tiberim, quod in eo virgulta nascuntur ad caudarum equinarum similitudinem.

Censui censendo agri proprie appellantur, qui et emi et venire iure civili possunt.

Comedum bona sua consumentem antiqui dixerunt.

Comedo, comedonis, qui, ut supra, bona sua consumit.

Censores dicti, quod rem suam quisque tanti aestimare solitus sit, quantum illi censuerint.

Consiluere Ennius pro conticuere posuit.

Claritudinem claritatem.

Casus dicimus non modo ea, quae fortuita hominibus accidunt, sed etiam vocabulorum formas, quia in aliam atque aliam cadunt effigiem.

Catachresin tropum nos abusionem dicimus, cum alienis abutimur perinde ac si propriis, cum propria deficiunt.

Cocum et pistorem apud antiquos eundem fuisse accepimus. Naevius: «Cocus», inquit, «edit Neptunum, Venerem, Cererem». Significat per Cererem panem, per Neptunum pisces, per Venerem holera.

Cammensem cursorem Titinnius pro pistore dixit.

Conlativum ventrem magnum et turgidum dixit Plautus, quia in eum omnia edulia congeruntur.

Convexum est ex omni parte declinatum, qualis est natura caeli, quod ex omni parte ad terram versus declinatum est.

Calicatis calce politis.

Confecerunt una fecerunt.

Crebrisuro apud Ennium significat vallum crebris suris, id est palis, munitum.

Cyprio bovi merendam Ennius sotadico versu cum dixit, significavit id, quod solet fieri in insula Cypro, in qua boves humano stercore pascuntur. Idem cum dicit: «Propter stagna, ubi lanigerum genus piscibus pascit»: esse paludem demonstrat, in qua nascuntur pisces similes ranunculis, quos oves consectatae edunt.

Consponsor coniurator.

Canturnus nomen loci.

Centenas pondo dicebaut antiqui referentes ad libras.

Coepiam futurum tempus ab eo, quod est coepi. Cato: «Coepiam seditiosa verba loqui.» Invenitur quoque apud maiores et infinitivi modi coepere.

Contionem antiqui masculino genere posuere.

Cognitu facilia eadem ratione dicitur, qua dictu facilia, et perspectu et factu facilia.

Contagionem esse dicendum, non contagium.

Clitellae dicuntur non tantum eae, quibus sarcinae conligatae mulis portantur, sed etiam locus Romae propter similitudinem, et in via Flaminia loca quaedam devexa subinde et adcliva. Est etiam tormenti genus eodem nomine appellatum.

Cloacale flumen dixit Cato pro cloacarum omnium conluvie.

Compluriens a compluribus significat saepe. Cato: «Contumelias mihi dixisti compluriens».

Citeria appellabatur effigies quaedam arguta et loquax ridiculi gratia, quae in pompa vehi solita sit. Cato in Marcum Cae[ci]lium: «Quid ego cum illo dissertem amplius, quem ego denique credo in pompa vectitatum ire ludis pro citeria, atque cum spectatoribus sermocinaturum.»

Curionem agnum Plautus pro macro dixit, quasi cura macruisset.

Coniector interpres somniorum.

Comperce pro conpesce dixerunt antiqui.

Comparsit Terentius pro conpescuit posuit.

Creduas credas. Plautus: «Ipsus nec amat, nec tu creduas.» [Ipsus pro ipse.]

Corius ab antiquis masculino genere dicebatur. Plautus: «Iam tibi tuis meritis crassus corius redditus est.» Pari modo diverso genere dicebant heac lupus, haec metus, haec amnis, hic frons.

Cullus quoque masculine dixerunt. Est enim genus tormenti e corio.

Crumina sacculi genus. Plautus: «Di bene vertant, tene cruminam, inerunt triginta minae.»

Corinthienses ex eo dici coeperunt, ex quo coloni Corinthum sunt deducti, qui ante Corinthii sunt dicti; quam consuetudinem servamus etiam, cum Romanenses et Hispanenses et Sicilienses negotiatores dicimus, qui in alienis civitatibus negotiantur.

Cavitionem dicebant, quam modo dicimus cautionem.

Consuetionem Plautus pro consuetudine dixit.

Corculum a corde dicebant antiqui sollertem et acutum. Plautus in Casina: «Ego sum liber, meum corculum, melliculum, verculum.»

Casinam fabulam Plautus inscripsit ab ancillae nomine Casi<n>a, quam amari a se<ne> introduxit.

Conivola occulta.

Cogitatim adverbialiter pro cogitate.

Clientam pro cliente Plautus dixit.

Comoedice figuratum a comoedo. Plautus: «Euge eus<cheme> adstetisti et dulce et comoedice!»

Capulum et manubrium gladii vocatur, et id, quo mortui efferuntur, utrumque a capiendo dictum. Sane a capulo fit capularis.

Celassis celaveris.

Custoditio est opera ad custodiendum quid sumpta.

Citior comparativum a cito. Plautus: «Nullam ego rem citiorem apud homines esse, quam famam, reor.»

Clunes masculine. Plautus: «Quasi lupus ab armis valeo, clunes infractos fero.»

Coquitare pro coctitare, id est frequenter coquere, Plautus posuit.

Canitudinem pro canitie. Plautus: «Stultus est adversum aetatem et capitis canitudinem.»

Conruspari, conquirere. Plautus: «Conruspare tua consilia in pectore.»

Caecultant caecis proximi sunt oculorum acie obtusa. Plautus: «Numnam mihi oculi caecultant? Estne hic noster Hermio?»

Cudere a caedendo dictum.

Concipilavisti dictum a Naevio pro corripuisti et involasti.

Clava teli genus, qua Hercules utebatur.

Calones militum servi dicti, quia ligneas clavas gerebant, quae Graeci κᾶλα vocant. Is quoque qui huiusmodi telo utitur, clavator appellatur.

Consiptum apud Ennium pro conseptum invenitur.

Curionia sacra, quae in curiis fiebant.

Corpulentis Ennius pro magnis dixit; nos corpulentum dicimus corporis obesi hominem.

Conciliatrix dicitur, quae viris conciliat uxores et uxoribus viros.

Conventae condicio dicebatur, cum primus sermo de nuptiis et earum condicione habebatur.

Conceptivae† ferialie† festa dicebantur, quae incertis diebus observabantur quotannis, ut Sementivae, Compitaliciae.

Caelibari hasta caput nubentis comebatur, quie in corpore gladiatoris stetisset abiecti occisique, ut, quemadmodum illa coniuncta fuerit cum corpore gladiatoris, sic ipsa cum viro sit; vel quia matronae Iunonis Curitis in tutela sint, quae ita appellabatur a ferenda hasta, quae lingua Sabinorum curis dicitur; vel quod fortes viros genituras ominetur; vel quod nuptiali iure imperio viri subicitur nubens, quia hasta summa armorum et imperii est. Quam ob causam viri fortes ea donantur, et captivi sub eadem veneunt, quos Graeci δορυαλώτους et δορυκτήτους vocant.

Cingillo nova nupta praecingebatur, quod vir in lecto solvebat, factum ex lana ovis, ut, sicut illa in glomos sublata coniuncta inter se sit, sic vir suus secum cinctus vinctusque esset. Hunc Herculaneo nodo vinctum vir solvit ominis gratia, ut sic ipse felix sit in suscipiendis liberis, ut fuit Hercules, qui septuaginta liberos reliquit.

Camelis virginibus supplicare nupturae solitae erant.

Cinxiae Iunonis nomen sanctum habebatur in nuptiis, quod initio coniugii solutio erat cinguli, quo nova nupta erat cincta.

Cumeram vocabant antiqui vas quoddam quod opertum in nuptiis ferebant, in quo erant nubentis utensilia, quod et camillum dicebant, eo quod sacrorum ministrum κάσμιλον appellabant.

Comptus, id est ornatus, a Graeco descendit, apud quos κοσμεῖν dicitur comere, et κόσμιος, qui apud nos comis; et comae dicuntur capilli eum aliqua cura compositi.

Corolla deminutivum est a corona. Corollam nova nupta de floribus, verbenis herbisque a se lectis sub amiculo ferebat.

Cupressi mortuorum domibus ponebantur ideo, quia huius generis arbor excisa non renascitur, sicut ex mortuo nihil iam est sperandum, quam et ob causam in tutela Ditis patris esse putabatur.

Curiales flamines curiarum sacerdotes.

Cyparissiae appellantur acies quaedam igneae, quae noctu apparere solent ad similitudinem cupressi.

Coninquere, deputare.

Carnificis loco habebatur is, qui se vulnerasset, ut moreretur.

Capita deorum appellabantur fasciculi facti ex verbenis.

Consiptum clavis praefixum.

Corniscarum divarum locus erat trans Tiberim cornicibus dicatus quod <in> Iunonis tutela esse putabantur.

Caelestia auguria vocant, cum fulminat <aut> tonat.

Caduca auspicia dicunt, cum aliquid in templo excidit, veluti virga e manu.

Clivia auspicia dicebant, quae aliquid fieri prohibebant; omnia enim difficilia clivia vocabant, unde et clivi loca ardua.

Curiales mensae, in quibus immolabatur Iunoni, quae Curis appellata est.

Contrarium aes, grave aes.

Centumviralia iudicia, quae centumviri iudicabant.

Circumluvium ius praediorum.

Cumbam Sabini vocant eam, quam militares lecticam, unde videtur derivatum esse cubiculum.

Condicere est dicendo denuntiare.

Commoetacula virgae, quas flamines portant pergentes ad sacrificium, ut a se homines amoveant.

Casta mola genus sacrificii, quod Vestales virgines faciebant.

Culigna vas vinarium a Graeco dicta, quam illi dicunt κύλικα.

Cincta flaminica veste velata.

Captus locus dicitur ad sacrificandum legitime constitutus.

Cervaria ovis dicitur quae pro cerva legitime immolatur.

Capralia appellatur ager, qui vulgo ad caprae paludes dici solet.

Canifera mulier appellatur, quae fert canuam, id est qualum, quod est cistae genus.

Contignum frustum carnis cum septem costis demptum.

Comauditum coauditum, sicut coangustatum dicitur.

Censio aestimatio, unde censores.

Corda frumenta, quae sero maturescunt, ut fenum cordum.

Consentia sacra, quae ex consensu multorum sunt statuta.

Culina vocatur locus, in quo epule in funere conburuntur.

Calpar vinum novum, quod ex dolio demitur sacrificii causa, antequam gustetur. Iovi enim prius sua vina libabant, quae appellabant festa Vinalia.

Cicatricare cicatricem inducere.

Conpescere lucum est lucum suis finibus cohibere.

Commugento convocanto.

Capitarium aes, quod capi potest.

Coinquere coercere.

Capitalis lucus, ubi, si quid violatum est, caput violatoris expiatur.

Cloeare inquinare. Vnde et cloacae dictae.

Conregione e regione.

Condictio in diem certum eius rei, quae agitur, denuntiatio.

Cubans auspicatur, qui in lecto quaerit augurium.

Contio conventus, dicta quasi convocatio.

Cogitatio dicta velut coagitatio, id est longa eiusdem rei agit<at>io in eadem mora consilii explicandi.

Clam a clavibus dictum, quod his, quae celare volumus, claudimus.

Cella, quod ea celentur, quae esse volumus occulta.

Ciere nominare.