1.
|
Propter Sion non tacebo,
sed ruinas Romae flebo,
quousque justitia
rursus nobis oriatur
|
5 | et ut lampas accendatur
justus in Ecclesia.
|
2. | Sedet vilis et in luto
princeps facta sub tributo;
quod solebam dicere:
|
10 | Romam esse derelictam,
desolatam et afflictam,
expertus sum operae.
|
3. | Vidi, vidi caput mundi,
instar maris et profundi
|
15 | vorax guttur Siculi.
ibi mundi bithalassus,
ibi sorbet aurum Crassus
et argentum saeculi.
|
4. | Ibi latrat Scylla rapax
|
20 | et Charybdis auri capax
potius quam navium;
ibi cursus galearum
et conflictus piratarum,
id est cardinalium.
|
5. | Syrtes insunt huic profundo
et Sirenes, toti mundo
minantes naufragium.
os humanum foris patet,
in occulto cordis latet
|
30 | deforme daemonium.
|
6. | Habes iuxta rationem
bithalassum per Franconem;
quod ne credas frivolum:
ibi duplex mare fervet,
|
35 | a quo non est qui reservet
sibi valens obolum.
|
7. | Ibi fluctus colliduntur,
ibi panni submerguntur,
byssus, ostrum, purpure;
|
40 | ibi mundus deglutitur,
immo totus sepelitur
in Franconis gutture.
|
28 | Franco nulli miseretur,
nullum sexum reveretur,
|
45 | nulli parcit sanguini.
omnes illi dona ferunt;
illuc enim ascenderunt
tribus, tribus Domini.
|
9. | Canes Scyllae possunt dici
|
50 | veritatis inimici,
advocati Curiae,
qui latrando falsa fingunt,
mergunt simul et confringunt
carinam pecuniae.
|
10. | Iste probat se legistam,
ille vero decretistam,
inducens Gelasium;
ad probandum questionem
hic intendit actionem
|
60 | regundorum finium.
|
11. | Nunc rem sermo prosequatur:
hic Charybdis debacchatur,
id est cancellaria,
ubi nemo gratus gratis
|
65 | neque datur absque datis
Gratiani gratia.
|
12. | Plumbum, quod hic informatur,
super aurum dominatur
et massam argenteam;
|
70 | equitatis phantasia
sedet teste Zacharia
super bullam plumbeam.
|
13. | Qui sunt Syrtes vel Sirenes?
qui sermone blando lenes
|
75 | attrahunt Byzantium;
spem praetendunt lenitatis,
sed procella parcitatis
supinant marsupium.
|
14. | Dulci cantu blandiuntur
|
80 | ut Sirenes, et loquuntur
primo quaedam dulcia:
´Frare, ben je te cognosco,
certe nichil a te posco,
nam tu es de Francia.
|
15. | Terra vestra bene cepit
et benigne nos excepit
in portu concilii.
Nostri estis, nostri! Cujus?
Sacrosanctae sedis hujus
|
90 | speciales filii.
|
16. | Nos peccata relaxamus
et laxatos collocamus
sedibus aethereis.
nos habemus Petri leges
|
95 | ad ligandos omnes reges
in manicis ferreis.
|
17. | Ita dicunt cardinales,
ita solent di carnales
in primis allicere.
|
100 | sic instillant fel draconis,
et in fine lectionis
cogunt bursam vomere.
|
18. | Cardinales, ut predixi,
novo jure Crucifixi
|
105 | vendunt patrimonium.
Petrus foris, intus Nero,
intus lupi, foris vero
sicut agni ovium.
|
19. | Tales regunt Petri navem,
|
110 | tales habent ejus clavem,
ligandi potentiam.
hi nos docent, sed indocti,
hi nos docent, et nox nocti
indicat scientiam.
|
20. | In galea sedet una
mundi lues inportuna,
camelos deglutiens.
involuta canopaeo
cuncta vorat sicut leo
|
120 | rapiens et rugiens.
|
21. | Hic piratis principatur,
Spurius qui nuncupatur,
sedens in insidiis,
ventre grosso, lata cute,
|
125 | grande monstrum nec virtute
redemptum a vitiis.
|
22. | Maris hujus non est dea
Thetis, mater Achillea,
de qua saepe legimus,
|
130 | immo mater sterlingorum,
sancta soror loculorum,
quam nos Bursam dicimus.
|
23. | Hec dum praegnat, ductor ratis
epulatur cum piratis
|
135 | et amicos reperit;
nam si Bursa detumescit,
surgunt venti, mare crescit,
et carina deperit.
|
24. | Tunc occurrunt cautes rati,
|
140 | donec omnes sint privati
tam nummis quam vestibus.
tunc securus fit viator,
quia nudus, et cantator
it coram latronibus.
|
25. | Qui sunt cautes? Janitores,
per quos, licet seviores
tigribus et beluis,
intrat saccus aere plenus,
pauper autem et aegenus
|
150 | tollitur a januis.
|
26. | Quod si verum placet scribi,
duo tantum portus ibi,
duae tantum insulae,
ad quas licet applicari
|
155 | et jacturam reparari
confractae naviculae.
|
27. | Petrus enim Papiensis,
qui electus est Meldensis,
portus recte dicitur.
|
160 | Nam cum mare fluctus tollit,
ipse solus mare mollit,
et ad ipsum fugitur.
|
28. | Est et ibi maior portus,
fetus ager, florens ortus,
|
165 | pietatis balsamum:
Alexander ille meus,
meus, inquam, cui det Deus
paradisi thalamum.
|
29. | Ille fovet litteratos,
|
170 | cunctos malis incurvatos,
si posset, erigeret.
Verus esset cultor Dei,
nisi latus Elisei
Giezi corrumperet.
|
30. | Sed ne rursus in hoc mari
me contingat naufragari,
dictis finem faciam,
quia, dum securus eo,
ne submergar, ori meo
|
180 | posui custodiam.
|