BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum sensus communis sit

in cerebro vel in corde?

 

(1) Diximus, quod erat unum dubium: Ex quo sensus communis est virtus corporalis, in quo loco et in qua parte corporis sit sensus communis, et cum sit virtus organica, determinat locum determinatum, quo utatur ut organo.

(2) Ista quaestio esset tractanda in De sensu et sensato, licet non proprie, sed magis in III De partibus animalium. Unde, quia hi libri communiter non leguntur et ista quaestio est multum desiderata, ideo volumus ex his duabus rationibus tractare hanc quaestionem hic.

(3) Ista quaestio non est vulgata, sed est quaestio inter maximos philosophos. De hoc tractant Aristoteles in II De partibus animalium capitulo 10 et in III capitulo 4 et in De sensu et sensato, Alexander quoque Aphrodiseus in Paraphrasi facit speciale capitulum de hoc, et etiam Averroes in II Colliget capitulo 2, et medici multum disputant in hoc, aliqui in II Tegni, aliqui in I Fen.

(4) Respondet ergo Aristoteles, quod sedes sensus communis et omnium sensuum intrinsecorum est cor, et licet multa possint adduci pro Aristotele, tamen solum eas rationes, quas ipse Aristoteles facit, ponemus.

(5) Dicunt ergo Peripatetici, quod, ex quo sensus non potest separari a nutritione, est in corde, et adducunt aliquas rationes pro hoc, primo: Illud, quod potest esse sine aliis et alia non possunt esse sine ipso, est primum in tali genere; sed cor potest vivere et nutriri sine aliis membris et alia non sine ipso; ergo et cetera.

(6) Maior est de se nota. Minor probatur, quia cor est primum, quod vivit, et ultimum, quod moritur, ut etiam medici confitentur. Et est primum, quod vivit, ut apparet in embryonibus; alia autem membra, ut dicitur in I Metaphysicae, vivere non possunt sine corde. Et Plato in Phaedone dicit, quod extrema erant frigida, donec mors pervenit ad cor. Item nutritio fit per calidum et humidum; sed cor est principium caloris et humiditatis; ergo et cetera.

(7) Maior patet, quia vita in calido et humido consistit. Minor probatur, quia cor est calidissima pars in nostro corpore et spiritus, a quo procedit. Et dixit Galenus, quod, si quis poneret digitum unum in corde, dum vivit, sentiret calorem intensissimum et etiam valde humidum, quia est principium sanguinis, qui est humidus valde.

(8) Iterum testatur hoc Aristoteles ex prudentia naturae, quia cor est principium venarum.

(9) Sed medici oppositum tenent; tamen in pluribus locis tenet Aristoteles oppositum, in De somno et vigilia et in De partibus animalium. Modo cum nutritio fiat per venas et arterias, hoc non potest esse, nisi cor sit principium nutrimenti. Iterum confirmatur, quia, licet hepar habeat multum sanguinem, non potest tamen nutrire ille sanguis, nisi prius transmittatur ad cor. Iterum declarant hoc, quia est positum in medio ad hoc, ut faciliter ab omnibus participetur, quasi sit principium omnium aliorum membrorum. Iterum, quia natura dedit multa munimina ipsi cordi, et hoc arguit principatum cordis in vita. Posuit enim capsulam et thoracem pro eius defensiculo.

(10) Viso, quod in corde sit principium nutrimenti et vitae, oportet modo declarare, quod sit principium sensationis. Ideo Philosophus multis rationibus nititur hoc probare. Et prima eius ratio est, quia dictum est cor esse primum, quod vivit, et ultimum, quod moritur. Quaero ergo, quando cor est de per se, vel habet virtutem sensitivam vel non. Si non, hoc videtur falsum, scilicet quod animal vivat sine sensu. Si ergo cor sentit, habet virtutem sensitivam. Tunc sic: Illud, quod potest sentire sine aliis et alia non sine ipso, est principium in tali genere; sed cor est huiusmodi; ergo cor est principium sentiendi.

(11) Iterum declaratur hoc ex signo, quia membra non sanguinea non possunt sentire; cum ergo cor sit principium sanguinis, erit principium sensus.

(12) Iterum in corde primo apparent potentiae sensitivae; ergo est principium sentiendi. Consequentia patet de se, et antecedens probatur, quia ira, timor, laetitia, dolores et huiusmodi sunt circa cor.

(13) Iterum est aliud signum, quia in passionibus animae totus recursus est ad cor, quod non esset, nisi in corde esset principium sensus. Videmus enim, quod, si quis timet, quod spiritus subito vadunt ad cor.

(14) Iterum dicit Aristoteles in De somno et vigilia, quod somnus est ligamentum sensuum exteriorum et somnus est subiective in sensu communi. Sed tunc causatur somnus, quando viae inter cor et cerebrum clauduntur. Ergo est principium sensus ipsum cor.

(15) Iterum dicitur, quod cor est principalissimum inter membra.

(16) Item cerebrum est substantia insensibilis; ergo non est principium sensus, cum non habeat ipsum aliquem sensum.

(17) Iterum declarat hoc Aristoteles ex sua substantia, quia est eius substantia apta ad sensationem. Sentientia autem sunt nervosa et carnosa. Modo cor est nervosum et carnosum, ut patet.

(18) Item inter membra nullum est, quod plus dolores sustineat quam cor; quod non esset, nisi esset principium. Antecedens patet, quia non potest tolerare solutionem continui.

(19) Item et est ratio metaphysicalis: Sicut est in maiori mundo, ita et in minori; sed in maiori mundo est unum principium omnia gubernans; ergo et in minori, scilicet in homine, et hoc est cor.

(20) Item et sacra scriptura videtur hoc dicere. Unde dicit Salvator: “Diligas dominum, deum tuum, ex toto corde tuo!” Et etiam: “De corde exeunt malae cogitationes, furta, rapinae et omnia mala.”

(21) In oppositum est Plato in Timaeo et in De re publica. Dicit enim Plato, quod deus, quando fecit hominem, animam rationalem posuit in cerebro, concupiscibilem in corde, nutritivam in hepate, generativam in testiculis, et adducit rationem pro hoc, quia caput est divinum et ratioconatio est divinissima; ergo videtur, quod sit in cerebro. Antecedens nititur probare ex factura ipsius capitis et, quia est in summo corporis.

(22) Item, quia in cerebro sunt tot cellulae, quod non videtur fecisse natura propter aliud nisi propter ratiocinium.

(23) Iterum, quia oportet virtutem realem distingui ab aliis et quia in corde est virtus irascibilis, quae impedit ratiocinari. Ergo in capite videtur esse anima realis.

(24) Item et Galenus testatur hoc in II Tegni, ubi ponit quattuor membra principalia: cerebrum, cor et hepar et testiculos.

(25) Iterum medici probant hoc ratione ex origine nervorum, quia nervus est delator sensus. Cum ergo nervi non oriantur a corde, sed a cerebro, ergo cerebrum et non cor erit principium sensus. Quod autem cerebrum sit principium nervorum et non cor, declarant, quia in cerebro apparent nervi valde magni, quod non apparet in corde.

(26) Iterum, quia sanguis, qui est in corde, est multum grossus et calidus, qui non est proportionalis pro sensu; sed sanguis, qui est in cerebro, est valde subtilis, aptus pro sensatione.

(27) Iterum, quia remedia applicantur cerebro et non cordi, ut apparet in phrenetico, in quo cor se habet bene et cerebrum non.

(28) Iterum, quia laesa prima parte cerebri laeditur phantasia, laesa media laeditur cogitativa, laesa ultima laeditur memorativa.

(29) Item, quia tu ponis in corde omnes sensus interiores; modo hoc videtur falsum, quia aliquando bene se habet cogitativa male se habente imaginativa vel memorativa et e contra. Secundum autem medicos hoc bene solvitur, quia ponunt has virtutes in diversis locis.

(30) Istae ergo sunt rationes ipsius Platonis et medicorum. Cum ergo sit tanta discordia inter principes philosophorum, ego nescio, quid dicam in hoc, ego tamen prius ponam opinionem Aristotelis, quae mihi videtur verior.

(31) Unde Avicenna in I Fen positis rationibus medicorum et philosophorum dicit magis esse credendum rationibus philosophorum quam medicorum, quia rationes medicorum videntur tantum sufficientes et non necessariae. Et hoc dicit ipse in doctrina de virtutibus. Et in eodem I 1 doctrina de membris dicit Avicenna, quod Aristotelis opinio, cum subtiliter indagetur, est veracior, sed opinio medicorum videtur magis manifesta sensui. Quia tamen nos sumus Peripatici, dicemus sententiam Aristotelis.

(32) Volentes ergo eam sustinere – duo sunt modi dicendi. Ponere autem concordiam inter Aristotelem et Platonem est valde ridiculum, quia Aristoteles in hoc directe reprehendit Platonem, et etiam Galenus in hoc reprehendit Aristotelem.

(33) Dico, quod ad hanc quaestionem est unus modus salvandi Aristotelem et est sententia Averrois in II Colliget capitulo 2: Cor ab Aristotele ponitur organum omnium sensuum et tactus, non tamen ex hoc negatur alias partes sentire. Ponit ergo Aristoteles, quod cor sit principium sensuum. Cum quo stat, quod cerebrum sentiat, quia in cerebro sunt tres ventriculi ad diversas sensationes facti. Ergo secundum Averroem sensus communis originaliter est in corde, manifestative autem in cerebro. Hic ergo est unus modus dicendi, quod cor principaliter habet sensum communem, tamen ille est in cerebro manifestative.

(34) Altera est opinio non tantum usitata, quae mihi tamen magis placet, scilicet quod sensus communis subiective non est in cerebro, sed in corde. Et in hoc differt ista secunda opinio a prima, scilicet quod haec secunda non ponit sensationem fieri in cerebro, prima vero dicit, quod sic, principium tamen eius est in corde. Et quamvis sensatio sit tantum in corde, tamen cerebrum concurrit etiam ad istam operationem. Unde cerebrum habet tres ventriculos, per quos habet contemperare cor ad praeparandum ipsum ad diversas operationes. Unde primus ventriculus contemperat calorem cordis pro operatione sensus communis, et medius ventriculus contemperat calorem cordis pro cogitativa et posterior ventriculus pro memoria. Unde si esset tantum unus oculus, qui ante, retro et a latere videret, tunc ab omni parte videret, et secundum quod aspicit ante, habet aerem turbidum, secundum quod aspicit post, habet aerem clarum, secundum vero quod a latere, requirit aliam dispositionem; tunc patet, quod est idem oculus videns requirens diversas dispositiones medii. Sic ergo in proposito in solo corde est sensus communis. Contemperatur autem a frigore cerebri, et eadem virtus est etiam phantasia, memorativa et omnes virtutes interiores, sunt tamen diversae, secundum quod utuntur diverso contemperamento ad illas virtutes.

(35) Utraque via est probabilis, tamen secunda mihi magis placet. Et secundum utramque istarum potest responderi ad opposita.

(36) Ad primum. Quod dicitur de Platone, potest dici, quod fuit illius opinionis, non autem Aristoteles.

(37) Ad rationes Platonis et medicorum respondeo, quod cor est nobilior cerebro, et cum dicitur: “Medius locus est vilior”, dico, quod aliter est in aeternis et in corruptibilibus, quia in aeternis supremus est nobilior et non medius, sed bene in mortalibus medius est nobilior, et cum dicitur: “Cerebrum est divinius”, dico, quod non, immo cor est divinius, et quamvis corona imponatur capiti, non tamen fit, quia caput sit nobilius, sed quia est eminentius ceteris partibus; unde si poneretur super cor, non posset videri.

(38) Ad aliud dico, quod omnes virtutes sensitivae sunt in corde et principatus est in corde. Contra: Natura segregat virtutem rationalem ab aliis, et in corde etiam sunt spiritus grossi; ergo et cetera. Respondeo, quod bene natura fecit hoc, quia cum cerebrum habeat contemperare calorem cordis, ideo, ut melior fieret contemperantia in corde, sequestravit cerebrum a corde. Nam si cerebrum esset cum corde, non posset bene contemperare ipsum.

(39) Ad aliud, quia cerebrum habet sanguinem valde purum, respondeo, quod, licet sanguis purior faciat ad sensationem, hoc debet intelligi in diversis animalibus et non in uno. Unde animal, quod habet sanguinem puriorem, magis sentit quam illud, quod non habet sanguinem ita purum. Non oportet autem, ut pars, quae est in uno animali, quae habeat sanguinem magis subtilem, ipsa sit, quae principaliter sentiat.

(40) Ad aliud “laesa prima parte cerebri laeditur imaginativa, et sic de aliis” – hoc argumentum est valde leve, ut dicit Averroes in III Colliget capitulo 19, quia, quamvis laedatur una determinata pars cerebri, non tamen est in ea talis virtus. Unde secundum primam opinionem laesa prima parte laeditur imaginativa, quia in ea manifestatur talis virtus, vel aliter secundum aliam opinionem potest responderi, quod laesa prima parte cerebri laeditur imaginativa, quia laeditur frigus contemperans cor pro imaginatione fienda.

(41) Ad aliud dico, quod medicinae apponuntur cerebro, quia cerebrum habet contemperare calorem cordis pro illis sensationibus fiendis. Volendo autem sustinere opinionem medicorum vos potestis solvere argumenta philosophorum, ut ipsi solvunt.