BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Fragmenta super libros

De anima Aristotelis

 

1514/1515

 

____________________________________________________________

 

 

Utrum detur voluntas agens?

 

(1) Quaeritur ulterius propter rationem Philosophi, ubi probat dari intellectum agentem, quoniam eadem ratione probaretur dari voluntatem agentem. Quaero enim, cum actus voluntatis aliquando sit in actu, aliquando in potentia, et in omni tali datur aliquid, quod est passivum, tunc ulterius quaeritur, an activum sit separatum a passivo in voluntate aut non.

(2) Si sic, ergo datur voluntas agens. Quod tamen videtur contra Aristotelem, quia nullam mentionem facit de ea. Si non, ergo nec intellectus agens erit sparatus a possibili, vel si est separatus ab eo: “Quae maior ratio est de intellectu quam de voluntate?”

(3) In via Scoti non est inconveniens hoc, immo sequitur ad eius positionem, quia, ex quo tenet, quod idem ut est in actu virtuali et in potentia formali, agat in se ipsum, ita videtur, quod voluntas, ut est in actu virtuali, potest agere in se, ut est in potentia formali. Et si dicitur, quod Aristoteles non facit mentionem de ista voluntate activa, posset dici, quod non multum curavit de hoc. Alii vero tenent, quod non detur voluntas activa.

(4) Ad rationem in oppositum dicunt, quod obiectum cognitum sub ratione boni causat primum actum voluntatis. Et tunc ipsa non potest non velle pro illo actu. Non tamen sequitur, quod voluntas sit coacta. Et cum dicitur: “Quae est maior ratio, quod detur intellectus agens et non voluntas agens?”, dicitur, quod est magna differentia inter voluntatem et intellectum, quoniam illud, quod debet causare speciem in intellectu, non est abstractum in actu, sed est particulare, ipsum scilicet phantasma. Et propter hoc ponitur intellectus agens. Sed obiectum voluntatis est actu abstractum, et ideo non requiritur voluntas agens, sed ipsa tantum est passiva, et ipsa obiecto proprio informata potest reducere se ipsam ad actum volitionis, sicut et intellectus specie informatus potest ex se ipso devenire in actum intellectionis.