<<< authoris paginam   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Donati
de partibus orationis ars minor

 


 






 



de praepositione

praepositio quid est?
pars orationis quae praeposita aliis partibus orationis significationem earum aut conplet aut mutat aut minuit.

praepositioni quot accidunt?
unum.

quid?
casus tantum

quot?
duo.

qui?
accusativus et ablativus.

da praepositiones casus accusativi.
ad apud ante adversum cis citra circum circa contra erga extra inter intra infra iuxta ob pone per prope secundum post trans ultra praeter propter supra usque penes.

quo modo?
dicimus enim ad patrem, apud villam, ante aedes, adversum inimicos, cis Rhenum, citra forum, circum vicinos, circa templum, contra hostem, erga propinquos, extra terminos, inter naves, intra moenia, infra tectum, iuxta macellum, ob augurium, pone tribunal, per parietem, prope fenestram, secundum fores, post tergum, trans ripam, ultra fines, praeter officium, propter rem, supra caelum, usque Oceanum, penes arbitros.

da praepositiones casus ablativi.
a ab abs cum coram clam de e ex pro prae palam sine absque tenus.

quo modo?
dicimus enim a domo, ab homine, abs quolibet, cum exercitu, coram testibus, clam custodibus, de foro, e iure, ex praefectura, pro clientibus, prae timore, palam omnibus, sine labore, absque iniuria, tenus pube, quod nos dicimus pube tenus.

da utriusque casus praepositiones.
in sub super subter.

in et sub quando accusativo casui iunguntur?
quando vel nos vel quoslibet in locum ire isse ituros esse significamus.

quando ablativo?
quando vel nos vel quoslibet in loco esse fuisse futuros esse significamus. in accusativi casus: «itur in antiquam silvam» (Verg. Aen. 6, 179); in ablativi casus: «stans celsa in puppi» (Verg. Aen. 3, 527); sub accusativi casus: «postesque sub ipsos nituntur gradibus» (Verg. Aen. 2, 442); sub ablativi casus: «arma sub adversa posuit radiantia quercu» (Verg. Aen. 8, 616).

super quam vim habet?
ubi locum significat, magis accusativo casui servit quam ablativo; ubi mentionem alicuius facimus, ablativo tantum, ut «multa super priamo rogitans» (Verg. Aen. 1, 750).

in quam vim habet?
etiam tum accusativo casui servit, cum significat contra, ut in adulterum, in desertorem.

subter quam vim habet?
eandem quam superiores ad locum et in loco significantes.

quae praepositiones sunt quae dictionibus serviunt et separari non possunt?
di dis re se am con.

quo modo?
dicimus enim diduco distraho recipio secubo amplector congredior.

quae sunt quae coniungi non possunt?
apud et penes.

quae coniunguntur et separantur?
reliquae omnes.





<<< authoris paginam   <<< retro   porro >>>