B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  P. Terentius Afer
ca. 190 - 159
     
   


H e c y r a

A c t u s   I

________________________________________


[ S c a e n a   I ]
P h i l o t i s   S y r a

Ph. Per pol quam paucos reperias meretricibus
fidelis evenire amatores, Syra.
60
vel hĭc Pamphilus iurabat quotiens Bacchidi,
quam sancte, uti quivis facile posset credere,
numquam illa viva ducturum uxorem domum!
em duxit. Sy. ergo propterea te sedulo
et moneo et hortor ne quoiusquam misereat,
65
quin spolies mutiles laceres quemque nacta sis.
Ph. utine eximium neminem habeam? Sy. neminem:
nam nemo illorum quisquam, scito, ad te venit
quin ita paret sese abs te ut blanditiis suis
quam minimo pretio suam voluptatem expleat.
70
hiscin tu amabo non contra insidiabere?
Ph. tamen pol eandem iniuriumst esse omnibus.
Sy. iniurium autem est ulcisci advorsarios,
aut qua via te captent eadem ipsos capi?
eheu me miseram, quor non aut istaec mihi
75
aetas et formast aut tibi haec sententia?

_____

[ S c a e n a   I I ]
P a r m e n o   P h i l o t i s   S y r a

Pa. Senex si quaeret me, modo isse dicito
ad portum percontatum adventum Pamphili.
audin quid dicam, Scirte? si quaeret me, uti
tum dicas; si non quaeret, nullu' dixeris,
80
alias ut uti possim causa hac integra.
sed videon ego Philotium? unde haec advenit?
Philoti', salve multum. Ph. o salve, Parmeno.
Sy. salve mecastor, Parmeno. Pa. et tu edepol, Syra.
dic mi, ubi, Philoti', te oblectasti tam diu?
85
 Ph. minime equidem mě ŏblectavi, quae cum milite
Corinthum hinc sum profecta inhumanissimo:
biennium ibi perpetuom misera illum tuli.
Pa. edepol te desiderium Athenarum arbitror,
Philotium, cepisse saepe et te tuom
90
consilium contempsisse. Ph. non dici potest
quam cupida eram huc redeundi, abeundi a milite
vosque hic videndi, antiqua ut consuetudine
agitarem inter vos libere convivium.
nam illi[c] haud licebat nisi praefinito loqui
95
quaě ĭlli placerent. Pa. haud opinor commode
finem statuisse orationi militem.
Ph. sed quid hŏc negotist? modo quae narravit mihi
hic intu' Bacchi'? quod ego numquam credidi
fore, ut ille hac viva posset animum inducere
100
uxorem habere. Pa. habere autem? Ph. eho tu, an non habet?
Pa. habet, sed firmae haec vereor ut sint nuptiae.
Ph. ita di deaeque faxint, si in rem est Bacchidis.
sed quĭ ĭstuc credam ita esse dic mihi, Parmeno.
Pa. non est opus prolato hoc: percontarier
105
desiste. Ph. nempe ea causa ut ne id fiat palam?
ita me dĭ amabunt, haud propterea te rogo,
uti hŏc proferam, sed ŭt tacita mecum gaudeam.
Pa. numquam tam dices commode ut tergum meum
tuam in fidem committam. Ph. ah noli, Parmeno:
110
quasi tu non multo malis narrare hoc mihi
quam ego quae percontor scire. Pa. (vera haec praedicat
et ĭllud mihi vitiumst maxumum.) si mihi fidem
das te tacituram, dicam. Ph. ad ingenium redis.
fidem do: loquere. Pa. ausculta. Ph. istic sum. Pa. hanc Bacchidem
115
amabat ut quom maxume tum Pamphilus
quom pater uxorem ut ducat orare occipit
et haec communia omnium quae sunt patrum,
sese senem esse dicere, illum autem unicum:
praesidium velle se senectuti suae.
120
ill' primo se negare; sed postquam acrius
pater instat, fecit animi ut incertus foret
pudorin anne amori obsequeretur magis.
tundendo atque odio denique effecit senex:
despondit ei gnatam hui(u)s vicini proxumi.
125
usque illud visum est Pamphilo ne utiquam grave
donec iam in ipsis nuptiis, postquam videt
paratas nec moram ullam quin ducat dari,
ibi demum ita aegre tulit ut ipsam Bacchidem,
si adesset, credo ibi eiu' commiseresceret.
130
ubiquomque datum erat spatium solitudinis
ut conloqui mecum una posset: «Parmeno,
perii, quid ego egi! in quod me conieci malum!
non potero ferre hoc, Parmeno: perii miser.»
Ph. at te di deaeque perduint cum istoc odio, Lache!
135
 Pa. ut ăd pauca redeam, uxorem deducit domum.
nocte illa prima virginem non attigit;
quae consecutast nox eam, nihilo magis.
Ph. quid ais? cum virgine una adulescens cubuerit
plus potu', sese illa abstinere ut potuerit?
140
non veri simile dici' neque verum arbitror.
Pa. credo ita videri tibi. nam nemo ad te venit
nisi cupiens tui; ille invitus illam duxerat.
Ph. quid deinde fit? Pa. diebu' sane pauculis
post Pamphilus me solum seducit foras
145
narratque ut virgo ab se integra etiam tum siet,
seque ante quăm eam uxorem duxisset domum,
sperasse eas tolerare posse nuptias.
«sed quam decrerim me non posse diutius
habere, eam ludibrio haberi, Parmeno,
150
quin integram itidem reddam, ut accepi ab suis,
neque honestum mihi neque utile ipsi virginist.»
Ph. pium ac pudicum ingenium narras Pamphili.
Pa. «hoc ego proferre incommodum mi esse arbitror;
reddi patri autem, quoi tu nil dicas viti,
155
superbumst. sed ĭllam spero, ubi hoc cognoverit
non posse se mecum esse, abituram denique.»
Ph. quid ĭnterea? ibatne ad Bacchidem? Pa. cotidie.
sed ut fit, postquam hunc alienum ab sese videt,
maligna multo et mage procax facta ilico est.
160
 Ph. non edepol mirum. Pa. atque ea res multo maxume
diiunxit illum ab illa, postquam et ipse se
et illam et hanc quae domi erat cognovit satis,
ad ěxemplum ambarum mores earum existimans.
haec, ita uti liberali esse ingenio decet,
165
pudens modesta incommoda atque iniurias
viri omnis ferre et tegere contumelias.
hic animu' partim uxori' misericordia
devinctu', partim victus hui(u)s iniuriis
paullatim elapsust Bacchidi atque huc transtulit
170
amorem, postquam par ingenium nactus est.
interea in Imbro moritur cognatus senex
horunc: ea ad hos redibat lege hereditas.
eo amantem invitum Pamphilum extrudit pater.
reliquit cum matre hic uxorem; nam senex
175
rus abdidit se, huc raro in urbem commeat.
Ph. quid adhuc habent infirmitatis nuptiae?
Pa. nunc audies. primo dies complusculos
bene convenibat sane inter eas. interim
miris modis odisse coepit Sostratam:
180
neque lites ullae inter eas, postulatio
numquam. Ph. quid igitur? Pa. siquando ad eam accesserat
confabulatum, fugere e conspectu ilico,
videre nolle: denique ubi non quit pati,
simulat se ad matrem accersi ad rem divinam, abit.
185
ubi ĭllic dies est compluris, accersi iubet:
dixere causam tum nescioquam. iterum iubet:
nemo remisit. postquam accersunt saepius,
aegram esse simulant mulierem. nostra ilico
it visere ad eam: admisit nemo. hoc ubi senex
190
rescivit, heri ea causa rure huc advenit,
patrem continuo convenit Philumenae.
quid egerint inter se nondum etiam scio;
nisi sane curaest quorsum eventurum hoc siet.
habes omnem rem: pergam quo coepi hoc iter.
195
 Ph. et quidem ego; nam constitui cum quodam hospite
me esse illum conventuram. Pa. di vortant bene
quod agas! Ph. vale. Pa. et tu bene vale, Philotium.