B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  L. Anneus Seneca
ca. 4 a. Chr. n. - 65 p. Chr. n.
     
   



M e d e a

a c t u s   t e r t i u s

___________________________________


s c a e n a   I

[nutrix, Medea pro palatio.]


nutrix:
380
alumna, celerem quo rapis tectis pedem?
resiste et iras comprime ac retine impetum.

incerta qualis entheos gressus tulit
cum iam recepto maenas insanit deo
Pindi nivalis vertice aut Nysae iugis,
385
talis recursat huc et huc motu effero,
furoris ore signa lymphati gerens.
flammata facies, spiritum ex alto citat,
proclamat, oculos uberi fletu rigat,
renidet: omnis specimen affectus capit.
390
haeret: minatur aestuat queritur gemit.
quo pondus animi verget? ubi ponet minas?
ubi se iste fluctus franget? exundat furor.
non facile secum versat aut medium scelus;
se vincet: irae novimus veteris notas.
395
magnum aliquid instat, efferum immane impium:
vultum Furoris cerno. di fallant metum!

Medea:
si quaeris odio, misera, quem statuas modum:
imitare amorem. regias egone ut faces
inulta patiar? segnis hic ibit dies,
400
tanto petitus ambitu, tanto datus?
dum terra caelum media libratum feret
nitidusque certas mundus evolvet vices
numerusque harenis derit et solem dies,
noctem sequentur astra, dum siccas polus
405
versabit Arctos, flumina in pontum cadent,
numquam meus cessabit in poenas furor
crescetque semper - quae ferarum immanitas,
quae Scylla, quae Charybdis Ausonium mare
Siculumque sorbens quaeve anhelantem premens
410
Titana tantis Aetna fervebit minis?
non rapidus amnis, non procellosum mare
Pontusve coro saevus aut vis ignium
adiuta flatu possit imitari impetum
irasque nostras: sternam et evertam omnia.

415
timuit Creontem ac bella Thessalici ducis?
amor timere neminem verus potest.
sed cesserit coactus et dederit manus:
adire certe et coniugem extremo alloqui
sermone potuit - hoc quoque extimuit ferox;
420
laxare certe tempus immitis fugae
genero licebat - liberis unus dies
datus est duobus. non queror tempus breve:
multum patebit. faciet hic faciet dies
quod nullus umquam taceat - invadam deos
425
et cuncta quatiam.

nutrix:
      recipe turbatum malis,
era, pectus, animum mitiga.

Medea:
      sola est quies,
mecum ruina cuncta si video obruta:
mecum omnia abeant. trahere, cum pereas, libet.

nutrix:
quam multa sint timenda, si perstas, vide:
430
nemo potentes aggredi tutus potest.


s c a e n a   I I

[Iason, Medea nutrix]


Iason:
o dura fata semper et sortem asperam,
cum saevit et cum parcit ex aequo malam!
remedia quotiens invenit nobis deus
periculis peiora: si vellem fidem
435
praestare meritis coniugis, leto fuit
caput offerendum; si mori nollem, fide
misero carendum. non timor vicit fidem,
sed trepida pietas: quippe sequeretur necem
proles parentum. sancta si caelum incolis
440
Iustitia, numen invoco ac testor tuum:
nati patrem vicere. quin ipsam quoque,
etsi ferox est corde nec patiens iugi,
consulere natis malle quam thalamis reor.
constituit animus precibus iratam aggredi.
445
atque ecce, viso memet exiluit, furit,
fert odia prae se: totus in vultu est dolor.

Medea:
fugimus, Iason, fugimus - hoc non est novum,
mutare sedes; causa fugiendi nova est:
pro te solebam fugere. discedo, exeo,
450
penatibus profugere quam cogis tuis.
at quo remittis? Phasin et Colchos petam
patriumque regnum quaeque fraternus cruor
perfudit arva? quas peti terras iubes?
quae maria monstras? pontici fauces freti
455
per quas revexi nobilem regum manum
adulterum secuta per Symplegadas?
parvamne Iolcon, Thessala an Tempe petam?
quascumque aperui tibi vias, clausi mihi -
quo me remittis? exuli exilium imperas
460
nec das. eatur. regius iussit gener:
nihil recuso. dira supplicia ingere:
merui. cruentis paelicem poenis premat
regalis ira, vinculis oneret manus
clausamque saxo noctis aeternae obruat:
465
minora meritis patiar - ingratum caput,
revolvat animus igneos tauri halitus
interque saevos gentis indomitae metus
armifero in arvo flammeum Aeetae pecus,
hostisque subiti tela, cum iussu meo
470
terrigena miles mutua caede occidit;
adice expetita spolia Phrixei arietis
somnoque iussum lumina ignoto dare
insomne monstrum, traditum fratrem neci
et scelere in uno non semel factum scelus,
475
ausasque natas fraude deceptas mea
secare membra non revicturi senis:
478
per spes tuorum liberum et certum larem,
per victa monstra, per manus, pro te quibus
480
numquam peperci, perque praeteritos metus,
per caelum et undas, coniugi testes mei,
miserere, redde supplici felix vicem.
477
aliena quaerens regna, deserui mea:
483
ex opibus illis, quas procul raptas Scythae
usque a perustis Indiae populis agunt,
485
quas quia referta vix domus gaza capit,
ornamus auro nemora, nil exul tuli
nisi fratris artus: hos quoque impendi tibi;
tibi patria cessit, tibi pater, frater ,pudor -
hac dote nupsi. redde fugienti sua.

Iason:
490
perimere cum te vellet infestus Creo,
lacrimis meis evictus exilium dedit.

Medea:
poenam putabam: munus ut video est fuga.

Iason:
dum licet abire, profuge teque hinc eripe:
gravis ira regum est semper.

Medea:
      hoc suades mihi,
495
praestas Creusae: paelicem invisam amoves.

Iason:
Medea amores obicit?

Medea:
      et caedem et dolos.

Iason:
obicere tandem quod potes crimen mihi?

Medea:
quodcumque feci.

Iason:
      restat hoc unum insuper,
tuis ut etiam sceleribus fiam nocens.

Medea:
500
tua illa, tua sunt illa: cui prodest scelus,
is fecit - omnes coniugem infamem arguant,
solus tuere, solus insontem voca:
tibi innocens sit quisquis est pro te nocens.

Iason:
ingrata vita est cuius acceptae pudet.

Medea:
505
retinenda non est cuius acceptae pudet.

Iason:
quin potius ira concitum pectus doma,
placare natis.

Medea:
      abdico eiuro abnuo -
meis Creusa liberis fratres dabit?

Iason:
regina natis exulum, afflictis potens.

Medea:
510
non veniat umquam tam malus miseris dies,
qui prole foeda misceat prolem inclitam,
Phoebi nepotes Sisyphi nepotibus.

Iason:
quid, misera, meque teque in exitium trahis?
abscede, quaeso.

Medea:
      supplicem audivit Creo.

Iason:
515
quid facere possim, loquere.

Medea:
      pro me vel scelus.

Iason:
hinc rex et illinc -

Medea:
      est et his maior metus:
Medea. nos +confligere+. certemus sine,
sit pretium Iason.

Iason:
      cedo defessus malis.
et ipsa casus saepe iam expertos time.

Medea:
520
Fortuna semper omnis infra me stetit.

Iason:
Acastus instat.

Medea:
      propior est hostis Creo:
utrumque profuge. non ut in socerum manus
armes nec ut te caede cognata inquines
Medea cogit: innocens mecum fuge.

Iason:
525
et quis resistet, gemina si bella ingruant,
Creo atque Acastus arma si iungant sua?

Medea:
his adice Colchos, adice et Aeeten ducem,
Scythas Pelasgis iunge: demersos dabo.

Iason:
alta extimesco sceptra.

Medea:
      ne cupias vide.

Iason:
530
suspecta ne sint, longa colloquia amputa.

Medea:
nunc summe toto Iuppiter caelo tona,
intende dextram, vindices flammas para
omnemque ruptis nubibus mundum quate.
nec deligenti tela librentur manu
535
vel me vel istum: quisquis e nobis cadet
nocens peribit, non potest in nos tuum
errare fulmen.

Iason:
      sana meditari incipe
et placida fare. si quod ex soceri domo
potest fugam levare solamen, pete.

Medea:
540
contemnere animus regias, ut scis, opes
potest soletque; liberos tantum fugae
habere comites liceat, in quorum sinu
lacrimas profundam. te novi nati manent.

Iason:
parere precibus cupere me fateor tuis;
545
pietas vetat: namque istud ut possim pati,
non ipse memet cogat et rex et socer.
haec causa vitae est, hoc perusti pectoris
curis levamen. spiritu citius queam
carere, membris, luce.

Medea:
      sic natos amat?
550
bene est, tenetur, vulneri patuit locus.
suprema certe liceat abeuntem loqui
mandata, liceat ultimum amplexum dare:
gratum est. et illud voce iam extrema peto,
ne, si qua noster dubius effudit dolor,
555
maneant in animo verba: melioris tibi
memoria nostri sedeat; haec irae data
oblitterentur.

Iason:
      omnia ex animo expuli
precorque et ipse, fervidam ut mentem regas
placideque tractes: miserias lenit quies.

[Iason abit.]


s c a e n a   I I I

[Medea, nutrix.]


Medea:
560
discessit. itane est? vadis oblitus mei
et tot meorum facinorum? excidimus tibi?
numquam excidemus. hoc age, omnis advoca
vires et artes. fructus est scelerum tibi
nullum scelus putare. vix fraudi est locus:
565
timemur. hac aggredere, qua nemo potest
quicquam timere. perge, nunc aude, incipe
quidquid potest Medea, quidquid non potest.

tu, fida nutrix, socia maeroris mei
variique casus, misera consilia adiuva.
570
est palla nobis, munus aetherium, domus
decusque regni, pignus Aeetae datum
a Sole generis, est et auro textili
monile fulgens quodque gemmarum nitor
distinguit aurum, quo solent cingi comae.
575
haec nostra nati dona nubenti ferant,
sed ante diris inlita ac tincta artibus.
vocetur Hecate. sacra letifica appara:
statuantur arae, flamma iam tectis sonet.