BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

27.

Mense februario

iiii nonas februarias id est ii die mensis februarii

ypapanti ad sanctam Mariam

oratio collecta ad sanctum Hadrianum

 

Erudi quaesumus domine plebem tuam, et quae extrinsecus annua tribuis deuotione uenerari, interius adsequi gratiae tuae luce concede: per.

 

Missa ad sanctam Mariam maiorem

 

Omnipotens sempiterne deus maiestatem tuam supplices exoramus, ut sicut unigenitus filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentatus, ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari: per.

Super oblata. Exaudi domine preces nostras, et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus, subsidium nobis tuae pietatis inpende: per.

Ad completa. Quaesumus domine deus noster, ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti, intercedente beata semper uirgine Maria et praesens nobis remedium esse facias et futurum: per.

Super populum. Perfice in nobis quaesumus domine gratiam tuam, qui iusti Symeonis expectationem implesti, ut sicut ille mortem non uidit prius quam Christum dominum uidere mereretur, ita et nos uitam optineamus aeternam: per.