B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
     
   



C a r m e n  L X I I

[carmen nuptiale.]

_____________________________________


metrum: hexameter dactylicus


Vesper adest: iuvenes, consurgite:!Vesper Olympo
exspectata diu vix tandem lumina tollit.
surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas:
iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus.
5
      Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra!
nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
sic certest: viden, ut perniciter exiluere?
non temere exiluere, canent, quod vincere par est.
10
      Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

non facilis nobis, aequales, palma paratast:
aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
non frustra meditantur: habent, memorabile quod sit;
nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
15
nos alio mentes, alio divisimus aures;
iure igitur vincemur: amat victoria curam.
quare nunc animos saltem convertite vestros!
dicere iam incipient, iam respondere decebit.
      Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

20
Hespere, quis caelo fertur crudelior ignis?
qui natam possis complexu avellere matris,
complexu matris retinentem avellere natam,
et iuveni ardenti castam donare puellam.
quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
25
      Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

Hespere, quis caelo lucet iucundior ignis?
qui desponsa tua firmes conubia flamma,
quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,
nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
30
quid datur a divis felici optatius hora?
      Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam.
. . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . .
      <Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!>

. . . . . . . . . . .
namque tuo adventu vigilat custodia semper,
nocte latent fures, quos idem saepe revertens,
35
Hespere, mutato comprendis nomine Eous.
at lubet innuptis ficto te carpere questu.
quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?
      Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

ut flos in saeptis secretus nascitur hortis,
40
ignotus pecori, nullo convolsus aratro,
quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber. . .
multi illum pueri, multae optavere puellae;
idem cum tenui carptus defloruit ungui,
nulli illum pueri, nullae optavere puellae:
45
sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est;
cum castum amisit polluto corpore florem,
nec pueris iocunda manet, nec cara puellis.
      Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo,
50
numquam se extollit, numquam mitem educat uvam,
sed tenerum prono deflectens pondere corpus
iam iam contingit summum radice flagellum;
hanc nulli agricolae, nulli coluere iuvenci;
at si forte eadem est ulmo coniuncta marito,
55
multi illam agricolae, multi coluere iuvenci:
sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit;
cum par conubium maturo tempore adeptast,
cara viro magis et minus est invisa parenti.
      [Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!]

60
at tu ne pugna cum tali coniuge virgo!
non aequomst pugnare, pater cui tradidit ipse,
ipse pater cum matre, quibus parere necessest.
virginitas non tota tuast, ex parte parentumst,
tertia pars patrist, pars est data tertia matri,
65
tertia sola tuast: noli pugnare duobus,
qui genero suo iura simul cum dote dederunt.
      Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!