| |
|
- C a r m e n L X X I I I
[omnia sunt ingrata.]
- _____________________________________
- metrum: distichon dactylicum
Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
aut aliquem fieri posse putare pium.
omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne
<prodest>, immo etiam taedet obestque magis:
- 5
- ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,
quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
|
|