| |
|
- T a b u l a X I
- _____________________________________
- [1] (Decemviri) cum X tabulas summa legum aequitate prudentiaque conscripsissent, in annum posterum Xviros alios subrogaverunt, . . . qui duabus tabulis iniquarum legum additis . . . conubia . . . ut ne plebi cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt (Cicero, de rep., 2, 36, 61 - 2, 37, 63).
[2] Tuditanus refert, . . . Xviros, qui decem tabulis duas addiderunt, de intercalando populum rogasse. Cassius eosdem scribit auctores (Macrobius, saturn. 1, 13, 21).
[3] E quibus (libris de republica) unum ἱστορικὸν requiris de Cn. Flavio Anni f. Ille vero ante Xviros non fuit . . . Quid ergo profecit, quod protulit fastos ? Occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis (Cicero ad Att. 6, 1, 8).
|
|