| |
|
- T a b u l a X I I
- _____________________________________
- [1] Lege autem introducta est pignoris capio, veluti lege XII tabularum adversus eum, qui hostiam emisset nec pretium redderet ; item adversus eum, qui mercedem non redderet pro eo iumento, quod quis ideo locasset, ut inde pecuniam acceptam in dapem, id est in sacrificium, impenderet (Gaius, 4, 28).
[2a] si servo furtum faxit noxiamve no<x>it.
(Ulpianus, D. 9, 4, 2, 1)
[2b] Ex malificiis filiorum familias servorumque . . . noxales actiones proditae sunt, uti liceret patri dominove aut litis aestimationem sufferre aut noxae dedere . . . Constitutae sunt . . . aut legibus aut edicto praetoris: legibus velut furti lege XII tabularum . . . (Gaius, 4, 75-76).
[3] si vindiciam falsam tulit, si velit is . . . <prae>tor arbitros tris dato, eorum arbitrio . . . fructus duplione damnum decidito.
(Festus 376)
[4] Rem, de qua controversia est, prohibemur (lege XII tabularum) in sacrum dedicare: alioquin dupli poenam patimur, . . . sed duplum utrum fisco an adversario praestandum ist, nihil exprimitur (Gaius, l.VI ad XII tab.; D. 44, 6, 3).
[5] in XII tabulis legem esse, ut quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset (Livius 7, 17, 12).
|
|