BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

9.

Aliae orationes de natale domini

 

Respice nos misericors deus, et mentibus clementer humanis nascente Christo summae ueritatis lumen ostende: per.

Alia. Largire quaesumus domine famulis tuis fidei et securitatis augmentum, ut qui natiuitate filii tui domini nostri gloriantur, et aduersa mundi te gubernante non sentiant et quae temporaliter celebrare desiderant sine fine percipiant: per.

Alia. Deus qui per beatae Mariae uirginis partum sine humana concupiscentia procreatum in filii tui membra uenientes paternis fecisti praeiudiciis non teneri: praesta quaesumus ut huius creaturae nouitate suscepta uetustatis antiquae contagiis exuamur: per.

Alia. Concede nobis omnipotens deus, ut salutare tuum noua caelorum luce mirabile, quod ad salutem mundi hodierna festiuitate processit, nostris semper innouandis cordibus oriatur: per.

Alia. Omnipotens sempiterne deus, qui hunc diem per incarnationem uerbi tui et partum beatae Mariae uirginis consecrasti: da populis tuis in hac celebritate consortium, ut qui tua gratia sunt redemti tua sint adoptione securi: per.

Alia. Deus qui humanae substantiae dignitatem et mirabiliter condidisti et mirabilius retormasti: da nobis quaesumus eius diuinitatis esse consortes, qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps: per.

Alia. Omnipotens sempiterne deus, qui in filii tui domini nostri natiuitate tribuisti totius religionis initium perfectionemque constare: da nobis quaesumus in eius portione censeri, in quo totius salutis humanae summa consistit: per.

Alia. Da quaesumus domine populo tuo inuiolabilem fidei firmitatem, ut qui unigenitum tuum in tua tecum gloria sempiternum in ueritate nostri corporis natum de matre uirgine confitentur, et a praesentibus liberentur aduersis et mansuris gaudiis inserantur: per.