B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Marcus Annaeus Lucanus
39 - 65 p. Chr. n.
     
   



B e l l u m   c i v i l e
s i v e   P h a r s a l i a


L i b e r   q u a r t u s

________________________________________


At procul extremis terrarum Caesar in oris
Martem saevus agit non multa caede nocentem
maxima sed fati ducibus momenta daturum.
iure pari rector castris Afranius illis
5
ac Petreius erat; concordia duxit in aequas
imperium commune vices, tutelaque valli
pervigil alterno paret custodia signo.
his praeter Latias acies erat inpiger Astur
Vettonesque leves profugique a gente vetusta
10
Gallorum Celtae miscentes nomen Hiberis.

colle tumet modico lenique excrevit in altum
pingue solum tumulo; super hunc fundata vetusta
surgit Ilerda manu; placidis praelabitur undis
Hesperios inter Sicoris non ultimus amnis,
15
saxeus ingenti quem pons amplectitur arcu
hibernas passurus aquas. at proxima rupes
signa tenet Magni, nec Caesar colle minore
castra levat; medius dirimit tentoria gurges.
explicat hinc tellus campos effusa patentis
20
vix oculo prendente modum, camposque coerces,
Cinga rapax, vetitus fluctus et litora cursu
Oceani pepulisse tuo; nam gurgite mixto
qui praestat terris aufert tibi nomen Hiberus.

prima dies belli cessavit Marte cruento
25
spectandasque ducum vires numerosaque signa
exposuit. piguit sceleris; pudor arma furentum
continuit, patriaeque et ruptis legibus unum
donavere diem; prono cum Caesar Olympo
in noctem subita circumdedit agmina fossa,
30
dum primae perstant acies, hostemque fefellit
et prope consertis obduxit castra maniplis.
luce nova collem subito conscendere cursu,
qui medius tutam castris dirimebat Ilerdam,
imperat. huc hostem pariter terrorque pudorque
35
inpulit, et rapto tumulum prior agmine cepit.
his virtus ferrumque locum promittit, at illis
ipse locus. miles rupes oneratus in altas
nititur, adversoque acies in monte supina
haeret et in tergum casura umbone sequentis
40
erigitur. nulli telum vibrare vacavit,
dum labat et fixo firmat vestigia pilo,
dum scopulos stirpesque tenent atque hoste relicto
caedunt ense viam. vidit lapsura ruina
agmina dux equitemque iubet succedere bello
45
munitumque latus laevo praeducere gyro.
sic pedes ex facili nulloque urguente receptus,
inritus et victor subducto Marte pependit.

hactenus armorum discrimina: cetera bello
fata dedit variis incertus motibus aer.
50
pigro bruma gelu siccisque Aquilonibus haerens
aethere constricto pluvias in nube tenebat.
urebant montana nives camposque iacentis
non duraturae conspecto sole pruinae,
atque omnis propior mergenti sidera caelo
55
aruerat tellus hiberno dura sereno.
sed postquam vernus calidum Titana recepit
sidera respiciens delapsae portitor Helles,
atque iterum aequatis ad iustae pondera Librae
temporibus vicere dies, tum sole relicto
60
Cynthia, quo primum cornu dubitanda refulsit,
exclusit Borean flammasque accepit in Euro.
ille suo nubes quascumque invenit in axe
torsit in occiduum Nabataeis flatibus orbem,
et quas sentit Arabs et quas Gangetica tellus
65
exhalat nebulas, quidquid concrescere primus
sol patitur, quidquid caeli fuscator Eoi
inpulerat Corus, quidquid defenderat Indos.
incendere diem nubes oriente remotae
nec medio potuere graves incumbere mundo
70
sed nimbos rapuere fuga. vacat imbribus Arctos
et Notos, in solam Calpen fluit umidus aer.
hic, ubi iam Zephyri fines, et summus Olympi
cardo tenet Tethyn, vetitae transcurrere densos
involvere globos, congestumque aeris atri
75
vix recipit spatium quod separat aethere terram.
iamque polo pressae largos densantur in imbres
spissataeque fluunt; nec servant fulmina flammas
quamvis crebra micent: extinguunt fulgura nimbi.
hinc inperfecto conplectitur aera gyro
80
arcus vix ulla variatus luce colorem
Oceanumque bibit raptosque ad nubila fluctus
pertulit et caelo defusum reddidit aequor.
iamque Pyrenaeae, quas numquam solvere Titan
evaluit, fluxere nives, fractoque madescunt
85
saxa gelu. tum quae solitis e fontibus exit
non habet unda vias, tam largas alveus omnis
a ripis accepit aquas. iam naufraga campo
Caesaris arma natant, inpulsaque gurgite multo
castra labant; alto restagnant flumina vallo.
90
non pecorum raptus faciles, non pabula mersi
ulla ferunt sulci; tectarum errore viarum
fallitur occultis sparsus populator in agris.
iamque comes semper magnorum prima malorum
saeva fames aderat, nulloque obsessus ab hoste
95
miles eget: toto censu non prodigus emit
exiguam Cererem. pro lucri pallida tabes!
non dest prolato ieiunus venditor auro.
iam tumuli collesque latent, iam flumina cuncta
condidit una palus vastaque voragine mersit,
100
absorpsit penitus rupes ac tecta ferarum
detulit atque ipsas hausit, subitisque frementis
verticibus contorsit aquas et reppulit aestus
fortior Oceani. nec Phoebum surgere sentit
nox subtexta polo: rerum discrimina miscet
105
deformis caeli facies iunctaeque tenebrae.
sic mundi pars ima iacet, quam zona nivalis
perpetuaeque premunt hiemes: non sidera caelo
ulla videt, sterili non quicquam frigore gignit
sed glacie medios signorum temperat ignes.
110
sic, o summe parens mundi, sic, sorte secunda
aequorei rector, facias, Neptune tridentis,
et tu perpetuis inpendas aera nimbis,
tu remeare vetes quoscumque emiseris aestus.
non habeant amnes declivem ad litora cursum
115
sed pelagi referantur aquis, concussaque tellus
laxet iter fluviis: hos campos Rhenus inundet,
hos Rhodanus; vastos obliquent flumina fontes.
Riphaeas huc solve nives, huc stagna lacusque
et pigras, ubicumque iacent, effunde paludes
120
et miseras bellis civilibus eripe terras.

sed parvo Fortuna viri contenta pavore
plena redit, solitoque magis favere secundi
et veniam meruere dei. iam rarior aer,
et par Phoebus aquis densas in vellera nubes
125
sparserat, et noctes ventura luce rubebant,
servatoque loco rerum discessit ab astris
umor, et ima petit quidquid pendebat aquarum.
tollere silva comas, stagnis emergere colles
incipiunt visoque die durescere valles.
130
utque habuit ripas Sicoris camposque reliquit
primum cana salix madefacto vimine parvam
texitur in puppem caesoque inducta iuvenco
vectoris patiens tumidum super emicat amnem.
sic Venetus stagnante Pado fusoque Britannus
135
navigat Oceano; sic, cum tenet omnia Nilus,
conseritur bibula Memphitis cumba papyro.
his ratibus traiecta manus festinat utrimque
succisum curvare nemus, fluviique ferocis
incrementa timens non primis robora ripis
140
inposuit, medios pontem distendit in agros.
ac, nequid Sicoris repetitis audeat undis,
spargitur in sulcos et scisso gurgite rivis
dat poenas maioris aquae. postquam omnia fatis
Caesaris ire videt, celsam Petreius Ilerdam
145
deserit et noti diffisus viribus orbis
indomitos quaerit populos et semper in arma
mortis amore feros et tendit in ultima mundi.

nudatos Caesar colles desertaque castra
conspiciens capere arma iubet nec quaerere pontem
150
nec vada, sed duris fluvium superare lacertis.
paretur, rapuitque ruens in proelia miles
quod fugiens timuisset iter. mox uda receptis
membra fovent armis gelidosque a gurgite cursu
restituunt artus, donec decresceret umbra
155
in medium surgente die; iamque agmina summa
carpit eques, dubiique fugae pugnaeque tenentur.

attollunt campo geminae iuga saxea rupes
valle cava media; tellus hinc ardua celsos
continuat colles, tutae quos inter opaco
160
anfractu latuere viae; quibus hoste potito
faucibus emitti terrarum in devia Martem
inque feras gentes Caesar videt. 'ite sine ullo
ordine' ait 'raptumque fuga convertite bellum
et faciem pugnae voltusque inferte minaces;
165
nec liceat pavidis ignava occumbere morte:
excipiant recto fugientes pectore ferrum.'
dixit et ad montis tendentem praevenit hostem.
illic exiguo paulum distantia vallo
castra locant. postquam spatio languentia nullo
170
mutua conspicuos habuerunt lumina voltus,
[hic fratres natosque suos videre patresque]
deprensum est civile nefas. tenuere parumper
ora metu, tantum nutu motoque salutant
ense suos. mox, ut stimulis maioribus ardens
175
rupit amor leges, audet transcendere vallum
miles, in amplexus effusas tendere palmas.
hospitis ille ciet nomen, vocat ille propinquum,
admonet hunc studiis consors puerilibus aetas;
nec Romanus erat, qui non agnoverat hostem.
180
arma rigant lacrimis, singultibus oscula rumpunt,
et quamvis nullo maculatus sanguine miles
quae potuit fecisse timet. quid pectora pulsas?
quid, vaesane, gemis? fletus quid fundis inanis
nec te sponte tua sceleri parere fateris?
185
usque adeone times quem tu facis ipse timendum?
classica det bello, saevos tu neclege cantus;
signa ferat, cessa: iam iam civilis Erinys
concidet et Caesar generum privatus amabit.
nunc ades, aeterno conplectens omnia nexu,
190
o rerum mixtique salus Concordia mundi
et sacer orbis amor: magnum nunc saecula nostra
venturi discrimen habent. periere latebrae
tot scelerum, populo venia est erepta nocenti:
agnovere suos. pro numine fata sinistro
195
exigua requie tantas augentia clades!

pax erat, et castris miles permixtus utrisque
errabat; duro concordes caespite mensas
instituunt et permixto libamina Baccho;
graminei luxere foci, iunctoque cubili
200
extrahit insomnis bellorum fabula noctes,
quo primum steterint campo, qua lancea dextra
exierit. dum quae gesserunt fortia iactant
et dum multa negant, quod solum fata petebant,
est miseris renovata fides, atque omne futurum
205
crevit amore nefas. nam postquam foedera pacis
cognita Petreio, seque et sua tradita venum
castra videt, famulas scelerata ad proelia dextras
excitat atque hostis turba stipatus inermis
praecipitat castris iunctosque amplexibus ense
210
separat et multo disturbat sanguine pacem.
addidit ira ferox moturas proelia voces.
'inmemor o patriae, signorum oblite tuorum,
non potes hoc causae, miles, praestare, senatus
adsertor victo redeas ut Caesare? certe,
215
ut vincare, potes. dum ferrum, incertaque fata,
quique fluat multo non derit volnere sanguis,
ibitis ad dominum damnataque signa feretis,
utque habeat famulos nullo discrimine Caesar
exorandus erit? ducibus quoque vita petita est?
220
numquam nostra salus pretium mercesque nefandae
proditionis erit: non hoc civilia bella,
ut vivamus, agunt. trahimur sub nomine pacis.
non chalybem gentes penitus fugiente metallo
eruerent, nulli vallarent oppida muri,
225
non sonipes in bella ferox, non iret in aequor
turrigeras classis pelago sparsura carinas,
si bene libertas umquam pro pace daretur.
hostes nempe meos sceleri iurata nefando
sacramenta tenent; at vobis vilior hoc est
230
vestra fides, quod pro causa pugnantibus aequa
et veniam sperare licet. pro dira pudoris
funera! nunc toto fatorum ignarus in orbe,
Magne, paras acies mundique extrema tenentis
sollicitas reges, cum forsan foedere nostro
235
iam tibi sit promissa salus.' sic fatur et omnis
concussit mentes scelerumque reduxit amorem.
sic, ubi desuetae silvis in carcere clauso
mansuevere ferae et voltus posuere minaces
atque hominem didicere pati, si torrida parvos
240
venit in ora cruor, redeunt rabiesque furorque
admonitaeque tument gustato sanguine fauces;
fervet et a trepido vix abstinet ira magistro.
itur in omne nefas, et, quae fortuna deorum
invidia caeca bellorum in nocte tulisset,
245
fecit monstra fides. inter mensasque torosque
quae modo conplexu foverunt pectora caedunt;
et quamvis primo ferrum strinxere gementes,
ut dextrae iusti gladius dissuasor adhaesit,
dum feriunt, odere suos, animosque labantis
250
confirmant ictu. fervent iam castra tumultu,
[et scelerum turba, rapiuntur colla parentum]
ac, velut occultum pereat scelus, omnia monstra
in facie posuere ducum: iuvat esse nocentis.
tu, Caesar, quamvis spoliatus milite multo,
255
agnoscis superos; neque enim tibi maior in arvis
Emathiis fortuna fuit nec Phocidos undis
Massiliae, Phario nec tantum est aequore gestum,
hoc siquidem solo civilis crimine belli
dux causae melioris eris.
                                         polluta nefanda
260
agmina caede duces iunctis committere castris
non audent, altaeque ad moenia rursus Ilerdae
intendere fugam. campos eques obvius omnis
abstulit et siccis inclusit collibus hostem.
tunc inopes undae praerupta cingere fossa
265
Caesar avet nec castra pati contingere ripas
aut circum largos curvari bracchia fontes.

ut leti videre viam, conversus in iram
praecipitem timor est. miles non utile clausis
auxilium mactavit equos, tandemque coactus
270
spe posita damnare fugam casurus in hostes
fertur. ut effuso Caesar decurrere passu
vidit et ad certam devotos tendere mortem,
'tela tene iam, miles', ait 'ferrumque ruenti
subtrahe: non ullo constet mihi sanguine bellum.
275
vincitur haut gratis iugulo qui provocat hostem.
en, sibi vilis adest invisa luce iuventus
iam damno peritura meo; non sentiet ictus,
incumbet gladiis, gaudebit sanguine fuso.
deserat hic fervor mentes, cadat impetus amens,
280
perdant velle mori.' sic deflagrare minaces
in cassum et vetito passus languescere bello,
substituit merso dum nox sua lumina Phoebo.
inde, ubi nulla data est miscendae copia mortis,
paulatim cadit ira ferox mentesque tepescunt,
285
saucia maiores animos ut pectora gestant,
dum dolor est ictusque recens et mobile nervis
conamen calidus praebet cruor ossaque nondum
adduxere cutem: si conscius ensis adacti
stat victor tenuitque manus, tum frigidus artus
290
alligat atque animum subducto robore torpor,
postquam sicca rigens astrinxit volnera sanguis.

iamque inopes undae primum tellure refossa
occultos latices abstrusaque flumina quaerunt;
nec solum rastris durisque ligonibus arva
295
sed gladiis fodere suis, puteusque cavati
montis ad inrigui premitur fastigia campi.
non se tam penitus, tam longe luce relicta
merserit Astyrici scrutator pallidus auri.
non tamen aut tectis sonuerunt cursibus amnes
300
aut micuere novi percusso pumice fontes,
antra nec exiguo stillant sudantia rore
aut inpulsa levi turbatur glarea vena.
tunc exhausta super multo sudore iuventus
extrahitur duris silicum lassata metallis;
305
quoque minus possent siccos tolerare vapores
quaesitae fecistis aquae. nec languida fessi
corpora sustentant epulis, mensasque perosi
auxilium fecere famem. si mollius arvum
prodidit umorem, pinguis manus utraque glaebas
310
exprimit ora super; nigro si turbida limo
conluvies inmota iacet, cadit omnis in haustus
certatim obscaenos miles moriensque recepit
quas nollet victurus aquas; rituque ferarum
distentas siccant pecudes, et lacte negato
315
sordidus exhausto sorbetur ab ubere sanguis.
tunc herbas frondesque terunt, et rore madentis
destringunt ramos et siquos palmite crudo
arboris aut tenera sucos pressere medulla.
o fortunati, fugiens quos barbarus hostis
320
fontibus inmixto stravit per rura veneno.
hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum,
pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis
infundas aconita palam, Romana iuventus
non decepta bibet. torrentur viscera flamma
325
oraque sicca rigent squamosis aspera linguis;
iam marcent venae, nulloque umore rigatus
aeris alternos angustat pulmo meatus,
rescissoque nocent suspiria dura palato;
pandunt ora tamen nociturumque aera captant.
330
expectant imbres, quorum modo cuncta natabant
inpulsu, et siccis voltus in nubibus haerent.
quoque magis miseros undae ieiunia solvant
non super arentem Meroen Cancrique sub axe,
qua nudi Garamantes arant, sedere, sed inter
335
stagnantem Sicorim et rapidum deprensus Hiberum
spectat vicinos sitiens exercitus amnes.

iam domiti cessere duces, pacisque petendae
auctor damnatis supplex Afranius armis
semianimes in castra trahens hostilia turmas
340
victoris stetit ante pedes. servata precanti
maiestas non fracta malis, interque priorem
fortunam casusque novos gerit omnia victi,
sed ducis, et veniam securo pectore poscit.
'si me degeneri stravissent fata sub hoste,
345
non derat fortis rapiendo dextera leto;
at nunc causa mihi est orandae sola salutis
dignum donanda, Caesar, te credere vita.
non partis studiis agimur nec sumpsimus arma
consiliis inimica tuis. nos denique bellum
350
invenit civile duces, causaeque priori,
dum potuit, servata fides. nil fata moramur:
tradimus Hesperias gentes, aperimus Eoas,
securumque orbis patimur post terga relicti.
nec cruor effusus campis tibi bella peregit
355
nec ferrum lassaeque manus: hoc hostibus unum,
quod vincas, ignosce tuis. nec magna petuntur:
otia des fessis, vitam patiaris inermis
degere quam tribuis. campis prostrata iacere
agmina nostra putes; nec enim felicibus armis
360
misceri damnata decet, partemque triumphi
captos ferre tui: turba haec sua fata peregit.
hoc petimus, victos ne tecum vincere cogas.'

dixerat; at Caesar facilis voltuque serenus
flectitur atque usus belli poenamque remittit.
365
ut primum iustae placuerunt foedera pacis,
incustoditos decurrit miles ad amnes,
incumbit ripis permissaque flumina turbat.
continuus multis subitarum tractus aquarum
aera non passus vacuis discurrere venis
370
artavit clausitque animam; nec fervida pestis
cedit adhuc, sed morbus egens iam gurgite plenis
visceribus sibi poscit aquas. mox robora nervis
et vires rediere viris. o prodiga rerum
luxuries numquam parvo contenta paratis
375
et quaesitorum terra pelagoque ciborum
ambitiosa fames et lautae gloria mensae,
discite quam parvo liceat producere vitam
et quantum natura petat. non erigit aegros
nobilis ignoto diffusus consule Bacchus,
380
non auro murraque bibunt, sed gurgite puro
vita redit. satis est populis fluviusque Ceresque.

heu miseri qui bella gerunt! tunc arma relinquens
victori miles spoliato pectore tutus
innocuusque suas curarum liber in urbes
385
spargitur. o quantum donata pace potitos
excussis umquam ferrum vibrasse lacertis
paenituit, tolerasse sitim frustraque rogasse
prospera bella deos! nempe usis Marte secundo
tot dubiae restant acies, tot in orbe labores;
390
ut numquam fortuna labet successibus anceps,
vincendum totiens; terras fundendus in omnis
est cruor et Caesar per tot sua fata sequendus.
felix qui potuit mundi nutante ruina
quo iaceat iam scire loco. non proelia fessos
395
ulla vocant, certos non rumpunt classica somnos.
iam coniunx natique rudes et sordida tecta
et non deductos recipit sua terra colonos.
hoc quoque securis oneris fortuna remisit,
sollicitus menti quod abest favor: ille salutis
400
est auctor, dux ille fuit. sic proelia soli
felices nullo spectant civilia voto.

non eadem belli totum fortuna per orbem
constitit, in partes aliquid sed Caesaris ausa est.
qua maris Hadriaci longas ferit unda Salonas
405
et tepidum in molles Zephyros excurrit Iader,
illic bellaci confisus gente Curictum,
quos alit Hadriaco tellus circumflua ponto,
clauditur extrema residens Antonius ora
cautus ab incursu belli, si sola recedat,
410
expugnat quae tuta, fames. non pabula tellus
pascendis summittit equis, non proserit ullam
flava Ceres segetem; spoliarat gramine campum
miles et attonso miseris iam dentibus arvo
castrorum siccas de caespite volserat herbas.
415
ut primum adversae socios in litore terrae
et Basilum videre ducem, nova furta per aequor
exquisita fugae. neque enim de more carinas
extendunt puppesque levant, sed firma gerendis
molibus insolito contexunt robora ductu.
420
namque ratem vacuae sustentant undique cupae
quarum porrectis series constricta catenis
ordinibus geminis obliquas excipit alnos;
nec gerit expositum telis in fronte patenti
remigium, sed, quod trabibus circumdedit aequor,
425
hoc ferit et taciti praebet miracula cursus,
quod nec vela ferat nec apertas verberet undas.
tum freta servantur, dum se declinibus undis
aestus agat refluoque mari nudentur harenae.
iamque relabenti crescebant litora ponto:
430
missa ratis prono defertur lapsa profundo
et geminae comites. cunctas super ardua turris
eminet et tremulis tabulata minantia pinnis.

noluit Illyricae custos Octavius undae
confestim temptare ratem, celeresque carinas
435
continuit, cursu crescat dum praeda secundo,
et temere ingressos repetendum invitat ad aequor
pace maris. sic, dum pavidos formidine cervos
claudat odoratae metuentis aera pinnae
aut dum dispositis attollat retia varis,
440
venator tenet ora levis clamosa Molossi,
Spartanos Cretasque ligat, nec creditur ulli
silva cani, nisi qui presso vestigia rostro
colligit et praeda nescit latrare reperta
contentus tremulo monstrasse cubilia loro.

445
nec mora, conplentur moles, avideque petitis
insula deseritur ratibus, quo tempore primas
inpedit ad noctem iam lux extrema tenebras.
at Pompeianus fraudes innectere ponto
antiqua parat arte Cilix, passusque vacare
450
summa freti medio suspendit vincula ponto
et laxe fluitare sinit, religatque catenas
rupis ab Illyricae scopulis. nec prima nec illam
quae sequitur tardata ratis, sed tertia moles
haesit et ad cautes adducto fune secuta est.
455
inpendent cava saxa mari, ruituraque semper
stat, mirum, moles et silvis aequor inumbrat.
huc fractas Aquilone rates summersaque pontus
corpora saepe tulit caecisque abscondit in antris;
restituit raptus tectum mare, cumque cavernae
460
evomuere fretum contorti verticis undae
Tauromenitanam vincunt fervore Charybdim.
hic Opiterginis moles onerata colonis
constitit; hanc omni puppes statione solutae
circumeunt, alii rupes ac litora conplent.

465
Vulteius tacitas sensit sub gurgite fraudes
(dux erat ille ratis); frustra qui vincula ferro
rumpere conatus poscit spe proelia nulla
incertus qua terga daret, qua pectora bello.
hoc tamen in casu quantum deprensa valebat
470
effecit virtus: inter tot milia captae
circumfusa rati et plenam vix inde cohortem
pugna fuit, non longa quidem; nam condidit umbra
nox lucem dubiam pacemque habuere tenebrae.
tum sic attonitam venturaque fata paventem
475
rexit magnanima Vulteius voce cohortem:
'libera non ultra parva quam nocte iuventus,
consulite extremis angusto in tempore rebus.
vita brevis nulli superest qui tempus in illa
quaerendae sibi mortis habet; nec gloria leti
480
inferior, iuvenes, admoto occurrere fato.
omnibus incerto venturae tempore vitae
par animi laus est et, quos speraveris, annos
perdere et extremae momentum abrumpere lucis,
accersas dum fata manu: non cogitur ullus
485
velle mori. fuga nulla patet, stant undique nostris
intenti cives iugulis: decernite letum,
et metus omnis abest. cupias quodcumque necesse est.
non tamen in caeca bellorum nube cadendum est
aut cum permixtas acies sua tela tenebris
490
involvent. conferta iacent cum corpora campo,
in medium mors omnis abit, perit obruta virtus:
nos in conspicua sociis hostique carina
constituere dei; praebebunt aequora testes,
praebebunt terrae, summis dabit insula saxis,
495
spectabunt geminae diverso litore partes.
nescio quod nostris magnum et memorabile fatis
exemplum, Fortuna, paras. quaecumque per aevum
exhibuit monimenta fides servataque ferro
militiae pietas, transisset nostra iuventus.
500
namque suis pro te gladiis incumbere, Caesar,
esse parum scimus; sed non maiora supersunt
obsessis tanti quae pignora demus amoris.
abscidit nostrae multum fors invida laudi,
quod non cum senibus capti natisque tenemur.
505
indomitos sciat esse viros timeatque furentis
et morti faciles animos et gaudeat hostis
non plures haesisse rates. temptare parabunt
foederibus turpique volent corrumpere vita.
o utinam, quo plus habeat mors unica famae,
510
promittant veniam, iubeant sperare salutem,
ne nos, cum calido fodiemus viscera ferro,
desperasse putent. magna virtute merendum est,
Caesar ut amissis inter tot milia paucis
hoc damnum clademque vocet. dent fata recessum
515
emittantque licet, vitare instantia nolim.
proieci vitam, comites, totusque futurae
mortis agor stimulis: furor est. agnoscere solis
permissum, quos iam tangit vicinia fati,
victurosque dei celant, ut vivere durent,
520
felix esse mori.' sic cunctas sustulit ardor
mobilium mentes iuvenum. cum sidera caeli
ante ducis voces oculis umentibus omnes
aspicerent flexoque Vrsae temone paverent,
idem, cum fortes animos praecepta subissent,
525
optavere diem. nec segnis vergere ponto
tunc erat astra polus; nam sol Ledaea tenebat
sidera, vicino cum lux altissima Cancro est;
nox tum Thessalicas urguebat parva sagittas.

detegit orta dies stantis in rupibus Histros
530
pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos.
temptavere prius suspenso vincere bello
foederibus, fieret captis si dulcior ipsa
mortis vita mora. stabat devota iuventus
damnata iam luce ferox securaque pugnae
535
promisso sibi fine manu, nullique tumultus
excussere viris mentes ad summa paratas;
innumerasque simul pauci terraque marique
sustinuere manus: tanta est fiducia mortis.
utque satis bello visum est fluxisse cruoris
540
versus ab hoste furor. primus dux ipse carinae
Vulteius iugulo poscens iam fata retecto
'ecquis' ait 'iuvenum est cuius sit dextra cruore
digna meo certaque fide per volnera nostra
testetur se velle mori?' nec plura locuto
545
viscera non unus iam dudum transigit ensis.
conlaudat cunctos, sed eum cui volnera prima
debebat grato moriens interficit ictu.
concurrunt alii totumque in partibus unis
bellorum fecere nefas. sic semine Cadmi
550
emicuit Dircaea cohors ceciditque suorum
volneribus, dirum Thebanis fratribus omen;
Phasidos et campis insomni dente creati
terrigenae missa magicis e cantibus ira
cognato tantos inplerunt sanguine sulcos,
555
ipsaque inexpertis quod primum fecerat herbis
expavit Medea nefas. sic mutua pacti
fata cadunt iuvenes, minimumque in morte virorum
mors virtutis habet. pariter sternuntque caduntque
volnere letali, nec quemquam dextra fefellit
560
cum feriat moriente manu. nec volnus adactis
debetur gladiis: percussum est pectore ferrum
et iuguli pressere manum. cum sorte cruenta
fratribus incurrunt fratres natusque parenti,
haud trepidante tamen toto cum pondere dextra
565
exegere enses. pietas ferientibus una
non repetisse fuit. iam latis viscera lapsa
semianimes traxere foris multumque cruorem
infudere mari. despectam cernere lucem
victoresque suos voltu spectare superbo
570
et mortem sentire iuvat. iam strage cruenta
conspicitur cumulata ratis, bustisque remittunt
corpora victores, ducibus mirantibus ulli
esse ducem tanti. nullam maiore locuta est
ore ratem totum discurrens Fama per orbem.
575
non tamen ignavae post haec exempla virorum
percipient gentes quam sit non ardua virtus
servitium fugisse manu, sed regna timentur
ob ferrum et saevis libertas uritur armis,
ignorantque datos, ne quisquam serviat, enses.
580
mors, utinam pavidos vitae subducere nolles,
sed virtus te sola daret.
                                       non segnior illo
Marte fuit, qui tum Libycis exarsit in aruis.
namque rates audax Lilybaeo litore solvit
Curio, nec forti velis Aquilone recepto
585
inter semirutas magnae Carthaginis arces
et Clipeam tenuit stationis litora notae,
primaque castra locat cano procul aequore, qua se
Bagrada lentus agit siccae sulcator harenae.
inde petit tumulos exesasque undique rupes,
590
Antaei quas regna vocat non vana vetustas.
nominis antiqui cupientem noscere causas
cognita per multos docuit rudis incola patres.

'nondum post genitos Tellus ecfeta gigantas
terribilem Libycis partum concepit in antris.
595
nec tam iusta fuit terrarum gloria Typhon
aut Tityos Briareusque ferox; caeloque pepercit
quod non Phlegraeis Antaeum sustulit arvis.
hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires
Terra sui fetus, quod, cum tetigere parentem,
600
iam defecta vigent renovato robore membra.
haec illi spelunca domus; latuisse sub alta
rupe ferunt, epulas raptos habuisse leones;
ad somnos non terga ferae praebere cubile
adsuerunt, non silva torum, viresque resumit
605
in nuda tellure iacens. periere coloni
arvorum Libyae, pereunt quos appulit aequor;
auxilioque diu virtus non usa cadendi
terrae spernit opes: invictus robore cunctis,
quamvis staret, erat. tandem volgata cruenti
610
fama mali terras monstris aequorque levantem
magnanimum Alciden Libycas excivit in oras.
ille Cleonaei proiecit terga leonis,
Antaeus Libyci; perfudit membra liquore
hospes Olympiacae servato more palaestrae,
615
ille parum fidens pedibus contingere matrem
auxilium membris calidas infudit harenas.
conseruere manus et multo bracchia nexu;
colla diu gravibus frustra temptata lacertis,
inmotumque caput fixa cum fronte tenetur,
620
miranturque habuisse parem. nec viribus uti
Alcides primo voluit certamine totis,
exhausitque virum, quod creber anhelitus illi
prodidit et gelidus fesso de corpore sudor.
tum cervix lassata quati, tum pectore pectus
625
urgueri, tunc obliqua percussa labare
crura manu. iam terga viri cedentia victor
alligat et medium conpressis ilibus artat
inguinaque insertis pedibus distendit et omnem
explicuit per membra virum. rapit arida tellus
630
sudorem; calido conplentur sanguine venae,
intumuere tori, totosque induruit artus
Herculeosque novo laxavit corpore nodos.
constitit Alcides stupefactus robore tanto,
nec sic Inachiis, quamvis rudis esset, in undis
635
desectam timuit reparatis anguibus hydram.
conflixere pares, Telluris viribus ille,
ille suis. numquam saevae sperare novercae
plus licuit: videt exhaustos sudoribus artus
cervicemque viri, siccam cum ferret Olympum.
640
utque iterum fessis iniecit bracchia membris
non expectatis Antaeus viribus hostis
sponte cadit maiorque accepto robore surgit.
quisquis inest terris in fessos spiritus artus
egeritur, Tellusque viro luctante laborat.
645
ut tandem auxilium tactae prodesse parentis
Alcides sensit, 'standum est tibi,' dixit 'et ultra
non credere solo, sternique vetabere terra.
haerebis pressis intra mea pectora membris:
huc, Antaee, cades.' sic fatus sustulit alte
650
nitentem in terras iuvenem. morientis in artus
non potuit nati Tellus permittere vires:
Alcides medio tenuit iam pectora pigro
stricta gelu terrisque diu non credidit hostem.
hinc, aevi veteris custos, famosa vetustas,
655
miratrixque sui, signavit nomine terras.
sed maiora dedit cognomina collibus istis
Poenum qui Latiis revocavit ab arcibus hostem
Scipio; nam sedes Libyca tellure potito
haec fuit. en, veteris cernis vestigia valli.
660
Romana hos primum tenuit victoria campos.'

Curio laetatus, tamquam fortuna locorum
bella gerat servetque ducum sibi fata priorum,
felici non fausta loco tentoria ponens
indulsit castris et collibus abstulit omen
665
sollicitatque feros non aequis viribus hostis.

omnis Romanis quae cesserat Africa signis
tum Vari sub iure fuit; qui robore quamquam
confisus Latio regis tamen undique vires
excivit, Libycas gentis, extremaque mundi
670
signa suum comitata Iubam. non fusior ulli
terra fuit domino: qua sunt longissima, regna
cardine ab occiduo vicinus Gadibus Atlans
terminat, a medio confinis Syrtibus Hammon;
at, qua lata iacet, vasti plaga fervida regni
675
distinet Oceanum zonaeque exusta calentis.
sufficiunt spatio populi: tot castra secuntur,
Autololes Numidaeque vagi semperque paratus
inculto Gaetulus equo, tum concolor Indo
Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto
680
Marmaridae volucres, aequaturusque sagittas
Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax,
et gens quae nudo residens Massylia dorso
ora levi flectit frenorum nescia virga,
et solitus vacuis errare mapalibus Afer
685
venator ferrique simul fiducia non est
vestibus iratos laxis operire leones.
nec solum studiis civilibus arma parabat
privatae sed bella dabat Iuba concitus irae.
hunc quoque quo superos humanaque polluit anno
690
lege tribunicia solio depellere avorum
Curio temptarat, Libyamque auferre tyranno
dum regnum te, Roma, facit. memor ille doloris
hoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.

hac igitur regis trepidat iam Curio fama
695
et quod Caesareis numquam devota iuventus
illa nimis castris nec Rheni miles in undis
exploratus erat, Corfini captus in arce,
infidusque novis ducibus dubiusque priori
fas utrumque putat. sed, postquam languida segni
700
cernit cuncta metu nocturnaque munera valli
desolata fuga, trepida sic mente profatur:
'audendo magnus tegitur timor; arma capessam
ipse prior. campum miles descendat in aequum
dum meus est; variam semper dant otia mentem.
705
eripe consilium pugna: cum dira voluptas
ense subit presso, galeae texere pudorem,
quis conferre duces meminit, quis pendere causas?
qua stetit inde favet; veluti fatalis harenae
muneribus non ira vetus concurrere cogit
710
productos, odere pares.' sic fatus apertis
instruxit campis acies; quem blanda futuris
deceptura malis belli fortuna recepit.
nam pepulit Varum campo nudataque foeda
terga fuga, donec vetuerunt castra, cecidit.

715
tristia sed postquam superati proelia Vari
sunt audita Iubae, laetus quod gloria belli
sit rebus servata suis, rapit agmina furtim,
obscuratque suam per iussa silentia famam
hoc solum incauto metuentis ab hoste, timeri.
720
mittitur, exigua qui proelia prima lacessat
eliciatque manu, Numidis a rege secundus,
ut sibi commissi simulator Sabbura belli;
ipse cava regni vires in valle retentat:
aspidas ut Pharias cauda sollertior hostis
725
ludit et iratas incerta provocat umbra
obliquusque caput vanas serpentis in auras
effusae tuto conprendit guttura morsu
letiferam citra saniem; tunc inrita pestis
exprimitur faucesque fluunt pereunte veneno.
730
fraudibus eventum dederat fortuna, feroxque
non exploratis occulti viribus hostis
Curio nocturnum castris erumpere cogit
ignotisque equitem late decurrere campis.
ipse sub aurorae primos excedere motus
735
signa iubet castris, multum frustraque rogatus
ut Libycas metuat fraudes infectaque semper
Punica bella dolis. leti fortuna propinqui
tradiderat fatis iuvenem, bellumque trahebat
auctorem civile suum. super ardua ducit
740
saxa, super cautes, abrupto limite signa;
cum procul e summis conspecti collibus hostes
fraude sua cessere parum, dum colle relicto
effusam patulis aciem committeret arvis.
ille fugam credens simulatae nescius artis,
745
ut victor, mersos aciem deiecit in agros.
ut primum patuere doli, Numidaeque fugaces
undique conpletis clauserunt montibus agmen,
obstipuit dux ipse simul perituraque turba.
non timidi petiere fugam, non proelia fortes,
750
quippe ubi non sonipes motus clangore tubarum
saxa quatit pulsu rigidos vexantia frenos
ora terens spargitque iubas et subrigit auris
incertoque pedum pugnat non stare tumultu:
fessa iacet cervix, fumant sudoribus artus
755
oraque proiecta squalent arentia lingua,
pectora rauca gemunt, quae creber anhelitus urguet,
et defecta gravis longe trahit ilia pulsus
siccaque sanguineis durescit spuma lupatis.
iamque gradum neque verberibus stimulisque coacti
760
nec quamvis crebris iussi calcaribus addunt:
volneribus coguntur equi; nec profuit ulli
cornipedis rupisse moras, neque enim impetus ille
incursusque fuit: tantum perfertur ad hostis
et spatium iaculis oblato volnere donat.
765
at, vagus Afer equos ut primum emisit in agmen,
tum campi tremuere sono, terraque soluta,
quantus Bistonio torquetur turbine, pulvis
aera nube sua texit traxitque tenebras.
ut vero in pedites fatum miserabile belli
770
incubuit, nullo dubii discrimine Martis
ancipites steterunt casus, set tempora pugnae
mors tenuit; neque enim licuit procurrere contra
et miscere manus. sic undique saepta iuventus
comminus obliquis et rectis eminus hastis
775
obruitur, non volneribus nec sanguine solum,
telorum nimbo peritura et pondere ferri.
ergo acies tantae parvum spissantur in orbem,
ac, siquis metuens medium correpsit in agmen,
vix inpune suos inter convertitur enses;
780
densaturque globus, quantum pede prima relato
constrinxit gyros acies. non arma movendi
iam locus est pressis, stipataque membra teruntur;
frangitur armatum conliso pectore pectus.
non tam laeta tulit victor spectacula Maurus
785
quam Fortuna dabat; fluvios non ille cruoris
membrorumque videt lapsum et ferientia terram
corpora: conpressum turba stetit omne cadaver.
excitet invisas dirae Carthaginis umbras
inferiis fortuna novis, ferat ista cruentus
790
Hannibal et Poeni tam dira piacula manes.
Romanam, superi, Libyca tellure ruinam
Pompeio prodesse nefas votisque senatus.
Africa nos potius vincat sibi. Curio, fusas
ut vidit campis acies et cernere tantas
795
permisit clades conpressus sanguine pulvis,
non tulit adflictis animam producere rebus
aut sperare fugam, ceciditque in strage suorum
inpiger ad letum et fortis virtute coacta.

quid nunc rostra tibi prosunt turbata forumque
800
unde tribunicia plebeius signifer arce
arma dabas populis? quid prodita iura senatus
et gener atque socer bello concurrere iussi?
ante iaces quam dira duces Pharsalia confert,
spectandumque tibi bellum civile negatum est.
805
has urbi miserae vestro de sanguine poenas
ferre datis, luitis iugulo sic arma, potentes.
felix Roma quidem civisque habitura beatos,
si libertatis superis tam cura placeret
quam vindicta placet. Libycas, en, nobile corpus,
810
pascit aves nullo contectus Curio busto.
at tibi nos, quando non proderit ista silere
a quibus omne aevi senium sua fama repellit,
digna damus, iuvenis, meritae praeconia vitae.
haut alium tanta civem tulit indole Roma
815
aut cui plus leges deberent recta sequenti;
perdita tunc urbi nocuerunt saecula, postquam
ambitus et luxus et opum metuenda facultas
transverso mentem dubiam torrente tulerunt,
momentumque fuit mutatus Curio rerum
820
Gallorum captus spoliis et Caesaris auro.
ius licet in iugulos nostros sibi fecerit ensis
Sulla potens Mariusque ferox et Cinna cruentus
Caesareaeque domus series, cui tanta potestas
concessa est? emere omnes, hic vendidit urbem.