B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Marcus Annaeus Lucanus
39 - 65 p. Chr. n.
     
   



B e l l u m   c i v i l e
s i v e   P h a r s a l i a


c a .   6 2 / 6 5

Textus:
Lucani bellum civile
ed. A. E. Housman, Oxford 1926
(litterae u et v separatae)
Conspectus librorum:
Lucani bellum civile
ed. C. Hosius, Leipzig 1902


________________________________________


Liber I
Primus liber continet causas belli civilis (67) adventumque Caesaris ad Italiam cum exercitu (183); Curionis et aliorum tribunorum plebis, qui senatu erant expulsi, adhortationem, ut bello honores repetat. Caesar, quos Pompei et Pompeianorum factionibus perdiderat (262); exhortationem Caesaris ad milites evocatos exercitus, qui per civitates Galliae hibernabat (296); profectionem Pompei et consulum et senatus et trepidantis propter adventum Caesaris populi fugam (466); prodigia (522) et haruspicis Arruntis involutam de imminentibus malis interpretationem (584) et mathematici Figuli e signis vaticinationem bellum civile imminere et cum fine eius servitutem (639); matronae subitum furorem vaticinantis, quibus in locis essent futurae clades bellorum civilium eventu (673).

Liber II
Iustitium et tacitos questus feminarum (16) ac militum(43); senes referentes Marianam trucidationem et Sullanam proscriptionem (67); Bruti et Catonis colloquium (234); Marciam repetentem Catonis coniugium mortuo Hortensio (326); descriptionem Appennini montis (392); fugatis, qui stationibus Pompeianarum partium erant propositi (439), datam Domitio veniam fugae ex urbe Corfinio ab Caesare (478); contionem Magni (526) et metum tironum (596); Brundisii situm (610) et praemissum Cn. Pompei filium ad praesidia comparanda per civitates Graeciae ab regibus ad auxilia contrahenda (631); clusum aggere portum Brundisinuru a Caesare (650) interruptumque id opus a Pompeio et tacita nocte inde navigationem (680): amissis duabus navibus in claustris aggeris evasit Pompeius cum suis (704).

Liber III
Intrasse Caesarem Romam cum exercitu (97) dimisso in Siciliam ac Sardiniam Curione ad devehendum populo frumentum (46); contentionem cum Caesare Metelli tribuni plebis non permittentis aperire aerarium, donec a Veturio Cotta, ut aperiretur, compulsus est (113); expositionem auxiliorum Pompeio missorum (169); Massiliensium quoque obsidionem, qui nolebant aperire portas (298), et Decimi Bruti de eis navali proelio victoriam (509).

Liber IV
Pugnam inter Caesarem et Petreium atque Afranium circa Ilerdam (24) et inundatione ac fame vexatum exercitum Caesaris (48) prohibitosque Pompeianae partis duces petere bellicosas gentes ab equitatu Caesaris (157) et interclusis fluminibus ac fontibus (262), postquam non dabant hostes pugnandi copiam (271), ad deditionem siti compulsos impetrasse veniam (337), quamvis ipsi velut in pace permixtos intra castra exercitui ipsorum Caesarianos occidissent (205); captam a Pompeianis in littore Illyrico de exercitu Caesaris, qui sub Antonio erat, cohortem, sed furtim traicientem ratem (402), et hortatu exemploque Vultei praefecti mutuis concurrisse ad interfectionem vulneribus (465); descriptionem victi ab Hercule Antaei (593) et victum quoque a Curione in Africa Varum (661), deinde a Iuba per insidias Curionen superatum (715).

Liber V
Habitum a consulibus in Epiro senatum (8); Lentuli orationem Pompeio de duce eligendo (15); Delphis ambiguo responso Apollinis persuasionem Appi deceptam, qui speraverat, se in Euboea regnaturum, in qua sepultus est (67); seditionem exercitus Caesaris (237) contione ipsius oppressam (319) et occisos auctores eius (370); ipsum praemisso exercitu Brundisium Romam petisse et dictatorem atque consulem creatum Latinas ferias consummasse in monte Albano (374), traiecisse deinde exercitus in Epirum (403); tempestatis descriptionem (597), qua vexatus est Caesar, cum furtim noctu naviculam solus dissuadente nauta conscendisset (504) ad accersendas reliquias copiarum, quae sub Antonio Brundisii erant (476); ablegatam a Pompeio Corneliam Lesbon (722).

Liber VI
Dyrrachii situm (15); pestilentia vexatum Pompei exercitum (80), fame Caesaris (106); opus, quod Caesar per ingens spatium ad includendum Pompeium duxerat (29), expugnatum a Pompeio (118); Scaevae centurionis a parte Caesaris nobilem pugnam (140); omissam a Pompeio in plenum vincendi occasionem (290) et melius visum, persequi Caesarem, quam Romam reverti (316); descriptionem Thessaliae et fluminum, quae ibi oriuntur (333), rerumque, quae ibi natae sunt (381); necromantiam factam a Sexto Pompeio de belli eventu (413).

Liber VII
Pompei somnium (7); querelam exercitus, quod traheret (45); prodigia in partibus Pompei (151); adlocutiones ducum in pugna Pharsalica (249, 337); fugam victi Pompei (647) Larissam (712); non sepultos a Caesare, qui in acie ceciderunt (797).

Liber VIII
Etiam Pompeio fugiente ad Corneliam (1) confluxisse magnam partem copiarum cum navigatione (202). dimissum Deiotarum ad petenda Parthorum auxilia (209); habitum consilium de eligenda fide rerum (261); sententia Lentuli suadentis, ut Aegyptum confugeret (327) victum Magni propositum Parthos volentis petere (289); auctoribus Pothino (483) et Achilla occisum Pompeium iussu Ptolomaei (536) et caput eius abscisum (667); sepulturae furtim datum truncum (712).

Liber IX
Advectam Uticam Corneliam (51) cum Sexto filio; cognitum Catoni et Cn. Pompeio fatum Magni (117); discessum Tarchondimoti et aliorum sociorum (217); Catonis in fugam eorum convicia (255); Cyrenas expugnatas a Catone (297); naufragium in Syrtibus exercitus Catonis (319) et iter per harenas petentis Iubae regnum (378); non inpetrasse Labienum, ut Cato consuleret Hammona de belli eventu (511); descriptionem Gorgonis occisae (619) et sanguine eius nata omnia genera serpentum (700) et vim uniuscuiusque et Psyllorum adversus eas potentiam naturalem (890); et adventum Caesaris in Aegyptum (950) conspectoque Magni capite lacrimasse exitum tanti viri (1035).

Liber X
Seditionem Alexandrinorum inlatis signis et fascibus Caesaris (11); corpus Alexandri inspectum a Caesare (19); preces Cleopatrae et captum forma eius Caesarem (56); apparatum regium epularum (108); quaerit quoque ab Acoreo causas, cur ignotus sit Nili fons et aestate tantum crescat (118); pugnam Pothini et Achillae adversus Caesarem (338), et illis occisis (515) rursus substituitur Alexandrinis Ganymedes dux (529), qui et ipse interficitur.