B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Marcus Annaeus Lucanus
39 - 65 p. Chr. n.
     
   



B e l l u m   c i v i l e
s i v e   P h a r s a l i a


L i b e r   n o n u s

________________________________________


At non in Pharia manes iacuere favilla
nec cinis exiguus tantam conpescuit umbram;
prosiluit busto semustaque membra relinquens
degeneremque rogum sequitur convexa Tonantis.
5
qua niger astriferis conectitur axibus aer
quodque patet terras inter lunaeque meatus,
semidei manes habitant, quos ignea virtus
innocuos vita patientes aetheris imi
fecit et aeternos animam collegit in orbes:
10
non illuc auro positi nec ture sepulti
perveniunt. illic postquam se lumine vero
inplevit, stellasque vagas miratus et astra
fixa polis, vidit quanta sub nocte iaceret
nostra dies risitque sui ludibria trunci.
15
hinc super Emathiae campos et signa cruenti
Caesaris ac sparsas volitavit in aequore classes,
et scelerum vindex in sancto pectore Bruti
sedit et invicti posuit se mente Catonis.

ille, ubi pendebant casus dubiumque manebat
20
quem dominum mundi facerent civilia bella,
oderat et Magnum, quamvis comes isset in arma
auspiciis raptus patriae ductuque senatus;
at post Thessalicas clades iam pectore toto
Pompeianus erat. patriam tutore carentem
25
excepit, populi trepidantia membra refovit,
ignavis manibus proiectos reddidit enses,
nec regnum cupiens gessit civilia bella
nec servire timens. nil causa fecit in armis
ille sua: totae post Magni funera partes
30
libertatis erant. quas ne per litora fusas
colligeret rapido victoria Caesaris actu,
Corcyrae secreta petit ac mille carinis
abstulit Emathiae secum fragmenta ruinae.
quis ratibus tantis fugientia crederet ire
35
agmina, quis pelagus victas artasse carinas?

Dorida tum Malean et apertam Taenaron umbris,
inde Cythera petit, Boreaque urguente carinas
Graia fugit, Dictaea legit cedentibus undis
litora. tunc ausum classi praecludere portus
40
inpulit ac saevas meritum Phycunta rapinas
sparsit, et hinc placidis alto delabitur auris
in litus, Palinure, tuum (neque enim aequore tantum
Ausonio monimenta tenes, portusque quietos
testatur Libye Phrygio placuisse magistro),
45
cum procul ex alto tendentes vela carinae
ancipites tenuere animos, sociosne malorum
an veherent hostes: praeceps facit omne timendum
victor, et in nulla non creditur esse carina.
ast illae puppes luctus planctusque ferebant
50
et mala vel duri lacrimas motura Catonis.

nam, postquam frustra precibus Cornelia nautas
privignique fugam tenuit, ne forte repulsus
litoribus Phariis remearet in aequora truncus,
ostenditque rogum non iusti flamma sepulchri,
55
'ergo indigna fui,' dixit 'Fortuna, marito
accendisse rogum gelidosque effusa per artus
incubuisse viro, laceros exurere crines
membraque dispersi pelago conponere Magni,
volneribus cunctis largos infundere fletus,
60
ossibus et tepida vestes inplere favilla,
quidquid ab exstincto licuisset tollere busto
in templis sparsura deum. sine funeris ullo
ardet honore rogus; manus hoc Aegyptia forsan
obtulit officium grave manibus. o bene nudi
65
Crassorum cineres: Pompeio contigit ignis
invidia maiore deum. similisne malorum
sors mihi semper erit? numquam dare iusta licebit
coniugibus? numquam plenas plangemus ad urnas?
quid porro tumulis opus est aut ulla requiris
70
instrumenta, dolor? non toto in pectore portas,
inpia, Pompeium? non imis haeret imago
visceribus? quaerat cineres victura superstes.
nunc tamen, hinc longe qui fulget luce maligna,
ignis adhuc aliquid Phario de litore surgens
75
ostendit mihi, Magne, tui. iam flamma resedit,
Pompeiumque ferens vanescit solis ad ortus
fumus, et invisi tendunt mihi carbasa venti.
linquere, siqua fides, Pelusia litora nolo.
non mihi nunc tellus Pompeio siqua triumphos
80
victa dedit, non alta terens Capitolia currus
gratior; elapsus felix de pectore Magnus:
hunc volumus quem Nilus habet, terraeque nocenti
non haerere queror; crimen commendat harenas.
tu pete bellorum casus et signa per orbem,
85
Sexte, paterna move; namque haec mandata reliquit
Pompeius vobis in nostra condita cura:
"me cum fatalis leto damnaverit hora,
excipite, o nati, bellum civile, nec umquam,
dum terris aliquis nostra de stirpe manebit,
90
Caesaribus regnare vacet. vel sceptra vel urbes
libertate sua validas inpellite fama
nominis: has vobis partes, haec arma relinquo.
inveniet classes quisquis Pompeius in undas
venerit, et noster nullis non gentibus heres
95
bella dabit: tantum indomitos memoresque paterni
iuris habete animos. uni parere decebit,
si faciet partes pro libertate, Catoni."
exsolvi tibi, Magne, fidem, mandata peregi;
insidiae valuere tuae, deceptaque vixi
100
ne mihi commissas auferrem perfida voces.
iam nunc te per inane chaos, per Tartara, coniunx,
si sunt ulla, sequar, quam longo tradita leto
incertum est: poenas animae vivacis ab ipsa
ante feram. potuit cernens tua funera, Magne,
105
non fugere in mortem: planctu contusa peribit,
effluet in lacrimas: numquam veniemus ad enses
aut laqueos aut praecipites per inania iactus:
turpe mori post te solo non posse dolore.'
sic ubi fata, caput ferali obduxit amictu
110
decrevitque pati tenebras puppisque cavernis
delituit, saevumque arte conplexa dolorem
perfruitur lacrimis et amat pro coniuge luctum.
illam non fluctus stridensque rudentibus Eurus
movit et exurgens ad summa pericula clamor,
115
votaque sollicitis faciens contraria nautis
conposita in mortem iacuit favitque procellis.

prima ratem Cypros spumantibus accipit undis;
inde tenens pelagus, sed iam moderatior, Eurus
in Libycas egit sedes et castra Catonis.
120
tristis, ut in multo mens est praesaga timore,
aspexit patrios comites a litore Magnus
et fratrem; medias praeceps tunc fertur in undas.
'dic ubi sit, germane, parens; stat summa caputque
orbis, an occidimus Romanaque Magnus ad umbras
125
abstulit?' haec fatur; quem contra talia frater:
'o felix, quem sors alias dispersit in oras
quique nefas audis: oculos, germane, nocentis
spectato genitore fero. non Caesaris armis
occubuit dignoque perit auctore ruinae:
130
rege sub inpuro Nilotica rura tenente,
hospitii fretus superis et munere tanto
in proavos, cecidit donati victima regni.
vidi ego magnanimi lacerantes pectora patris,
nec credens Pharium tantum potuisse tyrannum
135
litore Niliaco socerum iam stare putavi.
sed me nec sanguis nec tantum volnera nostri
adfecere senis, quantum gestata per urbem
ora ducis, quae transfixo sublimia pilo
vidimus: haec fama est oculis victoris iniqui
140
servari, scelerisque fidem quaesisse tyrannum.
nam corpus Phariaene canes avidaeque volucres
distulerint, an furtivus, quem vidimus, ignis
solverit, ignoro. quaecumque iniuria fati
abstulit hos artus, superis haec crimina dono:
145
servata de parte queror.' cum talia Magnus
audisset, non in gemitus lacrimasque dolorem
effudit, iustaque furens pietate profatur
'praecipitate rates e sicco litore, nautae;
classis in adversos erumpat remige ventos.
150
ite, duces, mecum (nusquam civilibus armis
tanta fuit merces) inhumatos condere manes,
sanguine semiviri Magnum satiare tyranni.
non ego Pellaeas arces adytisque retectum
corpus Alexandri pigra Mareotide mergam?
155
non mihi pyramidum tumulis evolsus Amasis
atque alii reges Nilo torrente natabunt?
omnia dent poenas nudo tibi, Magne, sepulchra.
evolvam busto iam numen gentibus Isim
et tectum lino spargam per volgus Osirim
160
[et sacer in Magni cineres mactabitur Apis]
suppositisque deis uram caput. has mihi poenas
terra dabit: linquam vacuos cultoribus agros,
nec, Nilus cui crescat, erit; solusque tenebis
Aegypton, genitor, populis superisque fugatis.'
165
dixerat, et classem saevus rapiebat in undas;
sed Cato laudatam iuvenis conpescuit iram.

interea totis audito funere Magni
litoribus sonuit percussus planctibus aether,
exemploque carens et nulli cognitus aevo
170
luctus erat, mortem populos deflere potentis.
sed magis, ut visa est lacrimis exhausta, solutas
in voltus effusa comas, Cornelia puppe
egrediens, rursus geminato verbere plangunt.
ut primum in sociae pervenit litora terrae,
175
collegit vestes miserique insignia Magni
armaque et inpressas auro, quas gesserat olim.
exuvias pictasque togas, velamina summo
ter conspecta Iovi, funestoque intulit igni.
ille fuit miserae Magni cinis. accipit omnis
180
exemplum pietas, et toto litore busta
surgunt Thessalicis reddentia manibus ignem.
sic, ubi depastis summittere gramina campis
et renovare parans hibernas Apulus herbas
igne fovet terras, simul et Garganus et arva
185
Volturis et calidi lucent buceta Matini.
non tamen ad Magni pervenit gratius umbras
omne quod in superos audet convicia volgus
Pompeiumque deis obicit, quam pauca Catonis
verba sed a pleno venientia pectore veri.
190
'civis obit' inquit 'multum maioribus inpar
nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aevo,
cui non ulla fuit iusti reverentia; salva
libertate potens, et solus plebe parata
privatus servire sibi, rectorque senatus,
195
sed regnantis, erat. nil belli iure poposcit,
quaeque dari voluit voluit sibi posse negari.
inmodicas possedit opes, sed plura retentis
intulit. invasit ferrum, sed ponere norat.
praetulit arma togae, sed pacem armatus amavit.
200
iuvit sumpta ducem, iuvit dimissa potestas.
casta domus luxuque carens corruptaque numquam
fortuna domini. clarum et venerabile nomen
gentibus et multum nostrae quod proderat urbi.
olim vera fides Sulla Marioque receptis
205
libertatis obit: Pompeio rebus adempto
nunc et ficta perit. non iam regnare pudebit,
nec color imperii nec frons erit ulla senatus.
o felix, cui summa dies fuit obvia victo
et cui quaerendos Pharium scelus obtulit enses.
210
forsitan in soceri potuisses vivere regno.
scire mori sors prima viris, set proxima cogi.
et mihi, si fatis aliena in iura venimus,
fac talem, Fortuna, Iubam; non deprecor hosti
servari, dum me servet cervice recisa.'
215
vocibus his maior, quam si Romana sonarent
rostra ducis laudes, generosam venit ad umbram
mortis honos.
                        fremit interea discordia volgi,
castrorum bellique piget post funera Magni;
cum Tarcondimotus linquendi signa Catonis
220
sustulit. hunc rapta fugientem classe secutus
litus in extremum tali Cato voce notavit:
'o numquam pacate Cilix, iterumne rapinas
vadis in aequoreas? Magnum fortuna removit,
iam pelago pirata redis.' tum respicit omnis
225
in coetu motuque viros; quorum unus aperta
mente fugae tali conpellat voce regentem:
'nos, Cato, da veniam, Pompei duxit in arma,
non belli civilis amor, partesque favore
fecimus. ille iacet quem paci praetulit orbis,
230
causaque nostra perit: patrios permitte penates
desertamque domum dulcesque revisere natos.
nam quis erit finis si nec Pharsalia pugnae
nec Pompeius erit? perierunt tempora vitae,
mors eat in tutum; iustas sibi nostra senectus
235
prospiciat flammas: bellum civile sepulchra
vix ducibus praestare potest. non barbara victos
regna manent, non Armenium mihi saeva minatur
aut Scythicum fortuna iugum: sub iura togati
civis eo. quisquis Magno vivente secundus,
240
hic mihi primus erit. sacris praestabitur umbris
summus honor; dominum, quam clades cogit, habebo,
nullum, Magne, ducem: te solum in bella secutus
post te fata sequar; nec enim sperare secunda
fas mihi nec liceat. fortuna cuncta tenentur
245
Caesaris, Emathium sparsit victoria ferrum;
clausa fides miseris, et toto solus in orbe est
qui velit ac possit victis praestare salutem.
Pompeio scelus est bellum civile perempto,
quo fuerat vivente fides. si publica iura,
250
si semper sequeris patriam, Cato, signa petamus
Romanus quae consul habet.' sic ille profatus
insiluit puppi iuvenum comitante tumultu.

actum Romanis fuerat de rebus, et omnis
indiga servitii fervebat litore plebes:
255
erupere ducis sacro de pectore voces.
'ergo pari voto gessisti bella, iuventus,
tu quoque pro dominis, et Pompeiana fuisti
non Romana manus? quod non in regna laboras,
quod tibi, non ducibus, vivis morerisque, quod orbem
260
adquiris nulli, quod iam tibi vincere tutum est,
bella fugis quaerisque iugum cervice vacanti
et nescis sine rege pati. nunc causa pericli
digna viris. potuit vestro Pompeius abuti
sanguine: nunc patriae iugulos ensesque negatis,
265
cum prope libertas? unum fortuna reliquit
iam tribus e dominis. pudeat: plus regia Nili
contulit in leges et Parthi militis arcus.
ite, o degeneres, Ptolemaei munus et arma
spernite. quis vestras ulla putet esse nocentes
270
caede manus? credet faciles sibi terga dedisse,
credet ab Emathiis primos fugisse Philippis.
vadite securi; meruistis iudice vitam
Caesare non armis, non obsidione subacti.
o famuli turpes, domini post fata prioris
275
itis ad heredem. cur non maiora mereri
quam vitam veniamque libet? rapiatur in undas
infelix coniunx Magni prolesque Metelli,
ducite Pompeios, Ptolemaei vincite munus.
nostra quoque inviso quisquis feret ora tyranno
280
non parva mercede dabit: sciat ista iuventus
cervicis pretio bene se mea signa secutam.
quin agite et magna meritum cum caede parate:
ignavum scelus est tantum fuga.' dixit, et omnes
haud aliter medio revocavit ab aequore puppes
285
quam, simul effetas linquunt examina ceras
atque oblita favi non miscent nexibus alas
sed sibi quaeque volat nec iam degustat amarum
desidiosa thymum, Phrygii sonus increpat aeris,
attonitae posuere fugam studiumque laboris
290
floriferi repetunt et sparsi mellis amorem:
gaudet in Hyblaeo securus gramine pastor
divitias servasse casae. sic voce Catonis
inculcata viris iusti patientia Martis.

iamque actu belli non doctas ferre quietem
295
constituit mentes serieque agitare laborum.
primum litoreis miles lassatur harenis.
proximus in muros et moenia Cyrenarum
est labor: exclusus nulla se vindicat ira,
poenaque de victis sola est vicisse Catoni.
300
inde peti placuit Libyci contermina Mauris
regna Iubae, sed iter mediis natura vetabat
Syrtibus: hanc audax sperat sibi cedere virtus.

Syrtes vel, primam mundo natura figuram
cum daret, in dubio pelagi terraeque reliquit
305
(nam neque subsedit penitus, quo stagna profundi
acciperet, nec se defendit ab aequore tellus,
ambigua sed lege loci iacet invia sedes,
aequora fracta vadis abruptaque terra profundo,
et post multa sonant proiecti litora fluctus:
310
sic male deseruit nullosque exegit in usus
hanc partem natura sui); vel plenior alto
olim Syrtis erat pelago penitusque natabat,
sed rapidus Titan ponto sua lumina pascens
aequora subduxit zonae vicina perustae;
315
et nunc pontus adhuc Phoebo siccante repugnat,
mox, ubi damnosum radios admoverit aevum,
tellus Syrtis erit; nam iam brevis unda superne
innatat et late periturum deficit aequor.

ut primum remis actum mare propulit omne
320
classis onus, densis fremuit niger imbribus Auster.
in sua regna furens temptatum classibus aequor
turbine defendit longeque a Syrtibus undas
egit et inlato confregit litore pontum.
tum, quarum recto deprendit carbasa malo,
325
eripuit nautis, frustraque rudentibus ausis
vela negare Noto spatium vicere carinae,
atque ultra proram tumuit sinus. omnia siquis
providus antemnae suffixit lintea summae,
vincitur et nudis avertitur armamentis.
330
sors melior classi quae fluctibus incidit altis
et certo iactata mari. quaecumque levatae
arboribus caesis flatum effudere prementem,
abstulit has liber ventis contraria volvens
aestus et obnixum victor detrusit in Austrum.
335
has vada destituunt, atque interrupta profundo
terra ferit puppes, dubioque obnoxia fato
pars sedet una ratis, pars altera pendet in undis.
tum magis inpactis brevius mare terraque saepe
obvia consurgens: quamvis elisus ab Austro,
340
saepe tamen cumulos fluctus non vincit harenae.
eminet in tergo pelagi procul omnibus arvis
inviolatus aqua sicci iam pulveris agger;
stant miseri nautae, terraeque haerente carina
litora nulla vident. sic partem intercipit aequor,
345
pars ratium maior regimen clavumque secuta est
tuta fuga, nautasque loci sortita peritos
torpentem Tritonos adit inlaesa paludem.

hanc, ut fama, deus quem toto litore pontus
audit ventosa perflantem marmora concha,
350
hanc et Pallas amat, patrio quae vertice nata
terrarum primam Libyen (nam proxima caelo est,
ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta
voltus vidit aqua posuitque in margine plantas
et se dilecta Tritonida dixit ab unda.
355
quam iuxta Lethon tacitus praelabitur amnis,
infernis, ut fama, trahens oblivia venis,
atque, insopiti quondam tutela draconis,
Hesperidum pauper spoliatis frondibus hortus.
invidus, annoso qui famam derogat aevo,
360
qui vates ad vera vocat. fuit aurea silva
divitiisque graves et fulvo germine rami
virgineusque chorus, nitidi custodia luci,
et numquam somno damnatus lumina serpens
robora conplexus rutilo curvata metallo.
365
abstulit arboribus pretium nemorique laborem
Alcides, passusque inopes sine pondere ramos
rettulit Argolico fulgentia poma tyranno.

his igitur depulsa locis eiectaque classis
Syrtibus haut ultra Garamantidas attigit undas,
370
sed duce Pompeio Libyae melioris in oris
mansit. at inpatiens virtus haerere Catonis
audet in ignotas agmen committere gentes
armorum fidens et terra cingere Syrtim.
hoc eadem suadebat hiemps quae clauserat aequor;
375
et spes imber erat nimios metuentibus ignes,
ut neque sole viam nec duro frigore saevam
inde polo Libyes, hinc bruma temperet annus.
atque ingressurus steriles sic fatur harenas:
'o quibus una salus placuit mea castra secutis
380
indomita cervice mori, conponite mentes
ad magnum virtutis opus summosque labores.
vadimus in campos steriles exustaque mundi,
qua nimius Titan et rarae in fontibus undae,
siccaque letiferis squalent serpentibus arva.
385
durum iter ad leges patriaeque ruentis amorem.
per mediam Libyen veniant atque invia temptent,
siquibus in nullo positum est evadere voto,
siquibus ire sat est. neque enim mihi fallere quemquam
est animus tectoque metu perducere volgus.
390
hi mihi sint comites, quos ipsa pericula ducent,
qui me teste pati vel quae tristissima pulchrum
Romanumque putant. at, qui sponsore salutis
miles eget capiturque animae dulcedine, vadat
ad dominum meliore via. dum primus harenas
395
ingrediar primusque gradus in pulvere ponam,
me aetherius feriat, mihi plena veneno
occurrat serpens, fatoque pericula vestra
praetemptate meo. sitiat quicumque bibentem
viderit, aut umbras nemorum quicumque petentem
400
aestuet, aut equitem peditum praecedere turmas
deficiat: siquo fuerit discrimine notum
dux an miles eam. serpens, sitis, ardor harenae
dulcia virtuti; gaudet patientia duris;
laetius est, quotiens magno sibi constat, honestum.
405
sola potest Libye turba praestare malorum
ut deceat fugisse viros.' sic ille paventis
incendit virtute animos et amore laborum,
inreducemque viam deserto limite carpit;
et sacrum parvo nomen clausura sepulchro
410
invasit Libye securi fata Catonis.

tertia pars rerum Libye, si credere famae
cuncta velis; at, si ventos caelumque sequaris,
pars erit Europae. nec enim plus litora Nili
quam Scythicus Tanais primis a Gadibus absunt,
415
unde Europa fugit Libyen et litora flexu
Oceano fecere locum; sed maior in unam
orbis abit Asiam. nam, cum communiter istae
effundant Zephyrum, Boreae latus illa sinistrum
contingens dextrumque Noti discedit in ortus
420
Eurum sola tenens. Libycae quod fertile terraest
vergit in occasus; sed et haec non fontibus ullis
solvitur: Arctoos raris Aquilonibus imbres
accipit et nostris reficit sua rura serenis.
in nullas vitiatur opes; non aere nec auro
425
excoquitur, nullo glaebarum crimine pura
et penitus terra est. tantum Maurusia genti
robora divitiae, quarum non noverat usum,
sed citri contenta comis vivebat et umbra.
in nemus ignotum nostrae venere secures,
430
extremoque epulas mensasque petimus ab orbe.
at, quaecumque vagam Syrtim conplectitur ora
sub nimio proiecta die, vicina perusti
aetheris, exurit messes et pulvere Bacchum
enecat et nulla putris radice tenetur.
435
temperies vitalis abest, et nulla sub illa
cura Iovis terra est; natura deside torpet
orbis et inmotis annum non sentit harenis.
hoc tam segne solum raras tamen exerit herbas,
quas Nasamon, gens dura, legit, qui proxima ponto
440
nudus rura tenet; quem mundi barbara damnis
Syrtis alit. nam litoreis populator harenis
inminet et nulla portus tangente carina
novit opes: sic cum toto commercia mundo
naufragiis Nasamones habent.
                                                   hac ire Catonem
445
dura iubet virtus. illic secura iuventus
ventorum nullasque timens tellure procellas
aequoreos est passa metus. nam litore sicco,
quam pelago, Syrtis violentius excipit Austrum,
et terrae magis ille nocens. non montibus ortum
450
adversis frangit Libye scopulisque repulsum
dissipat et liquidas e turbine solvit in auras,
nec ruit in silvas annosaque robora torquens
lassatur: patet omne solum, liberque meatu
Aeoliam rabiem totis exercet harenis,
455
et non imbriferam contorto pulvere nubem
in flexum violentus agit: pars plurima terrae
tollitur et numquam resoluto vertice pendet.
regna videt pauper Nasamon errantia vento
discussasque domos, volitantque a culmine raptae
460
detecto Garamante casae. non altius ignis
rapta vehit; quantumque licet consurgere fumo
et violare diem, tantus tenet aera pulvis.
tum quoque Romanum solito violentior agmen
adgreditur, nullisque potest consistere miles
465
instabilis, raptis etiam quas calcat, harenis.
concuteret terras orbemque a sede moveret,
si solida Libye conpage et pondere duro
clauderet exesis Austrum scopulosa cavernis;
sed, quia mobilibus facilis turbatur harenis,
470
nusquam luctando stabilis manet, imaque tellus
stat, quia summa fugit. galeas et scuta virorum
pilaque contorsit violento spiritus actu
intentusque tulit magni per inania caeli.
illud in extrema forsan longeque remota
475
prodigium tellure fuit, delapsaque caelo
arma timent gentes hominumque erepta lacertis
a superis demissa putant. sic illa profecto
sacrifico cecidere Numae, quae lecta iuventus
patricia cervice movet: spoliaverat Auster
480
aut Boreas populos ancilia nostra ferentes.
sic orbem torquente Noto Romana iuventus
procubuit timuitque rapi; constrinxit amictus
inseruitque manus terrae nec pondere solo
sed nisu iacuit, vix sic inmobilis Austro;
485
qui super ingentis cumulos involvit harenae
atque operit tellure viros. vix tollere miles
membra valet multo congestu pulveris haerens.
alligat et stantis adfusae magnus harenae
agger, et inmoti terra surgente tenentur.
490
saxa tulit penitus discussis proruta muris
effuditque procul miranda sorte malorum:
qui nullas videre domos videre ruinas.
iamque iter omne latet nec sunt discrimina terrae:
[ulla nisi aetheriae medio velut aequore flammae]
495
sideribus novere viam; nec sidera tota
ostendit Libycae finitor circulus orae,
multaque devexo terrarum margine celat.

utque calor solvit quem torserat aera ventus,
incensusque dies, manant sudoribus artus,
500
arent ora siti. conspecta est parva maligna
unda procul vena, quam vix e pulvere miles
corripiens patulum galeae confudit in orbem
porrexitque duci. squalebant pulvere fauces
cunctorum, minimumque tenens dux ipse liquoris
505
invidiosus erat. 'mene' inquit 'degener unum
miles in hac turba vacuum virtute putasti?
usque adeo mollis primisque caloribus inpar
sum visus? quanto poena tu dignior ista es,
qui populo sitiente bibas!' sic concitus ira
510
excussit galeam, suffecitque omnibus unda.

ventum erat ad templum Libycis quod gentibus unum
inculti Garamantes habent. stat sortiger illic
Iuppiter, ut memorant, sed non aut fulmina vibrans
aut similis nostro, sed tortis cornibus Hammon.
515
non illic Libycae posuerunt ditia gentes
templa, nec Eois splendent donaria gemmis:
quamvis Aethiopum populis Arabumque beatis
gentibus atque Indis unus sit Iuppiter Hammon,
pauper adhuc deus est, nullis violata per aevum
520
divitiis delubra tenens, morumque priorum
numen Romano templum defendit ab auro.
esse locis superos testatur silva per omnem
sola virens Libyen. nam quidquid pulvere sicco
separat ardentem tepida Berenicida Lepti
525
ignorat frondes: solus nemus abstulit Hammon.
silvarum fons causa loco, qui putria terrae
alligat et domitas unda conectit harenas.
hic quoque nil obstat Phoebo, cum cardine summo
stat librata dies; truncum vix protegit arbor,
530
tam brevis in medium radiis conpellitur umbra.
deprensum est hunc esse locum qua circulus alti
532
solstitii medium signorum percutit orbem.
538
at tibi, quaecumque es Libyco gens igne dirempta,
in Noton umbra cadit, quae nobis exit in Arcton.
540
te segnis Cynosura subit, tu sicca profundo
mergi Plaustra putas, nullumque in vertice semper
sidus habes inmune mari; procul axis uterque est,
543
et fuga signorum medio rapit omnia caelo.
533
non obliqua meant, nec Tauro Scorpios exit
rectior aut Aries donat sua tempora Librae
535
aut Astraea iubet lentos descendere Pisces.
par Geminis Chiron, et idem, quod Carcinos ardens,
537
umidus Aegoceros nec plus Leo tollitur Urna.

544
stabant ante fores populi quos miserat Eos
545
cornigerique Iovis monitu nova fata petebant;
sed Latio cessere duci, comitesque Catonem
orant exploret Libycum memorata per orbem
numina, de fama tam longi iudicet aevi.
maximus hortator scrutandi voce deorum
550
eventus Labienus erat. 'sors obtulit' inquit
'et fortuna viae tam magni numinis ora
consiliumque dei: tanto duce possumus uti
per Syrtes, bellisque datos cognoscere casus.
nam cui crediderim superos arcana daturos
555
dicturosque magis, quam sancto, vera, Catoni?
certe vita tibi semper derecta supernas
ad leges, sequerisque deum. datur, ecce, loquendi
cum Iove libertas: inquire in fata nefandi
Caesaris et patriae venturos excute mores.
560
iure suo populis uti legumque licebit,
an bellum civile perit? tua pectora sacra
voce reple; durae saltem virtutis amator
quaere quid est virtus et posce exemplar honesti.'

ille deo plenus tacita quem mente gerebat
565
effudit dignas adytis e pectore voces.
'quid quaeri, Labiene, iubes? an liber in armis
occubuisse velim potius quam regna videre?
an sit vita nihil sed longa an differat aetas?
an noceat vis nulla bono fortunaque perdat
570
opposita virtute minas, laudandaque velle
sit satis et numquam successu crescat honestum?
scimus, et hoc nobis non altius inseret Hammon.
haeremus cuncti superis, temploque tacente
nil facimus non sponte dei; nec vocibus ullis
575
numen eget, dixitque semel nascentibus auctor
quidquid scire licet. sterilesne elegit harenas
ut caneret paucis, mersitque hoc pulvere verum,
estque dei sedes nisi terra et pontus et aer
et caelum et virtus? superos quid quaerimus ultra?
580
Iuppiter est quodcumque vides, quodcumque moveris.
sortilegis egeant dubii semperque futuris
casibus ancipites: me non oracula certum
sed mors certa facit. pavido fortique cadendum est:
hoc satis est dixisse Iovem.' sic ille profatus
585
servataque fide templi discedit ab aris
non exploratum populis Hammona relinquens.

ipse manu sua pila gerit, praecedit anheli
militis ora pedes, monstrat tolerare labores,
non iubet, et nulla vehitur cervice supinus
590
carpentoque sedens; somni parcissimus ipse est;
ultimus haustor aquae quam, tandem fonte reperto,
indiga cogatur laticis <s>pectare iuventus,
stat dum lixa bibat. si veris magna paratur
fama bonis et si successu nuda remoto
595
inspicitur virtus, quidquid laudamus in ullo
maiorum, fortuna fuit. quis Marte secundo,
quis tantum meruit populorum sanguine nomen?
hunc ego per Syrtes Libyaeque extrema triumphum
ducere maluerim, quam ter Capitolia curru
600
scandere Pompei, quam frangere colla Iugurthae.
ecce parens verus patriae, dignissimus aris,
Roma, tuis, per quem numquam iurare pudebit
et quem, si steteris umquam cervice soluta,
nunc, olim, factura deum es.
                                               iam spissior ignis,
605
et plaga, quam nullam superi mortalibus ultra
a medio fecere die, calcatur, et unda
rarior. inventus mediis fons unus harenis
largus aquae, sed quem serpentum turba tenebat
vix capiente loco; stabant in margine siccae
610
aspides, in mediis sitiebant dipsades undis.
ductor, ut aspexit perituros fonte relicto,
adloquitur. 'vana specie conterrite leti,
ne dubita, miles, tutos haurire liquores.
noxia serpentum est admixto sanguine pestis;
615
morsu virus habent et fatum dente minantur,
pocula morte carent.' dixit, dubiumque venenum
hausit; et in tota Libyae fons unus harena
ille fuit de quo primus sibi posceret undam.

cur Libycus tantis exundet pestibus aer
620
fertilis in mortes, aut quid secreta nocenti
miscuerit natura solo, non cura laborque
noster scire valet, nisi quod volgata per orbem
fabula pro vera decepit saecula causa.
finibus extremis Libyes, ubi fervida tellus
625
accipit Oceanum demisso sole calentem,
squalebant late Phorcynidos arva Medusae,
non nemorum protecta coma, non mollia sulco,
sed dominae voltu conspectis aspera saxis.
hoc primum natura nocens in corpore saevas
630
eduxit pestes; illis e faucibus angues
stridula fuderunt vibratis sibila linguis.
ipsa flagellabant gaudentis colla Medusae,
femineae cui more comae per terga solutae
surgunt adversa subrectae fronte colubrae
635
vipereumque fluit depexo crine venenum.
hoc habet infelix, cunctis inpune, Medusa,
quod spectare licet. nam rictus oraque monstri
quis timuit? quem, qui recto se lumine vidit,
passa Medusa mori est? rapuit dubitantia fata
640
praevenitque metus; anima periere retenta
membra, nec emissae riguere sub ossibus umbrae.
Eumenidum crines solos movere furores,
Cerberos Orpheo lenivit sibila cantu,
Amphitryoniades vidit, cum vinceret, hydram:
645
hoc monstrum timuit genitor numenque secundum
Phorcys aquis Cetoque parens ipsaeque sorores
Gorgones; hoc potuit caelo pelagoque minari
torporem insolitum mundoque obducere terram.
e caelo volucres subito cum pondere lapsae,
650
in scopulis haesere ferae, vicina colentes
Aethiopum totae riguerunt marmore gentes.
nullum animal visus patiens, ipsique retrorsum
effusi faciem vitabant Gorgonos angues.
illa sub Hesperiis stantem Titana columnis
655
in cautes Atlanta dedit; caeloque timente
olim Phlegraeo stantis serpente gigantas
erexit montes, bellumque inmane deorum
Pallados e medio confecit pectore Gorgon.

quo postquam partu Danaes et divite nimbo
660
ortum Parrhasiae vexerunt Persea pinnae
Arcados auctoris citharae liquidaeque palaestrae,
et subitus praepes Cyllenida sustulit harpen,
harpen alterius monstri iam caede rubentem
a Iove dilectae fuso custode iuvencae,
665
auxilium volucri Pallas tulit innuba fratri
pacta caput monstri, terraeque in fine Libyssae
Persea Phoebeos converti iussit ad ortus
Gorgonos averso sulcantem regna volatu,
et clipeum laevae fulvo dedit aere nitentem
670
in quo saxificam iussit spectare Medusam.
quam sopor aeternam tracturus morte quietem
obruit haud totam: vigilat pars magna comarum
defenduntque caput protenti crinibus hydri,
pars iacet in medios voltus oculisque tenebras
674a
<offundit clausis et somni duplicat umbras.>
675
ipsa regit trepidum Pallas, dextraque trementem
Perseos aversi Cyllenida derigit harpen
lata colubriferi rumpens confinia colli.
quos habuit voltus hamati volnere ferri
caesa caput Gorgon! quanto spirare veneno
680
ora rear quantumque oculos effundere mortis!
nec Pallas spectare potest, voltusque gelassent
Perseos aversi, si non Tritonia densos
sparsisset crines texissetque ora colubris.
aliger in caelum sic rapta Gorgone fugit.
685
ille quidem pensabat iter propiusque secabat
aera, si medias Europae scinderet urbes:
Pallas frugiferas iussit non laedere terras
et parci populis. quis enim non praepete tanto
aethera respiceret? Zephyro convertitur ales
690
itque super Libyen, quae nullo consita cultu
sideribus Phoeboque vacat: premit orbita solis
exuritque solum; nec terra celsior ulla
nox cadit in caelum lunaeque meatibus obstat,
si flexus oblita vagi per recta cucurrit
695
signa nec in Borean aut in Noton effugit umbram.
illa tamen sterilis tellus fecundaque nulli
arva bono virus stillantis tabe Medusae
concipiunt dirosque fero de sanguine rores,
quos calor adiuvit putrique incoxit harenae.

700
hic quae prima caput movit de pulvere tabes
aspida somniferam tumida cervice levavit.
plenior huc sanguis et crassi gutta veneni
decidit; in nulla plus est serpente coactum.
ipsa caloris egens gelidum non transit in orbem
705
sponte sua, Niloque tenus metitur harenas;
sed (quis erit nobis lucri pudor?) inde petuntur
huc Libycae mortes et fecimus aspida mercem.
at non stare suum miseris passura cruorem
squamiferos ingens haemorrhois explicat orbes,
710
natus et ambiguae coleret qui Syrtidos arva
chersydros, tractique via fumante chelydri,
et semper recto lapsurus limite cenchris:
pluribus ille notis variatam tinguitur alvum
quam parvis pictus maculis Thebanus ophites.
715
concolor exustis atque indiscretus harenis
hammodytes, spinaque vagi torquente cerastae,
et scytale sparsis etiamnunc sola pruinis
exuvias positura suas, et torrida dipsas,
et gravis in geminum vergens caput amphisbaena,
720
et natrix violator aquae, iaculique volucres,
et contentus iter cauda sulcare parias,
oraque distendens avidus fumantia prester,
ossaque dissolvens cum corpore tabificus seps;
sibilaque effundens cunctas terrentia pestes,
725
ante venena nocens, late sibi summovet omne
volgus et in vacua regnat basiliscus harena.
vos quoque, qui cunctis innoxia numina terris
serpitis, aurato nitidi fulgore dracones,
letiferos ardens facit Africa: ducitis altum
730
aera cum pinnis, armentaque tota secuti
rumpitis ingentes amplexi verbere tauros;
nec tutus spatio est elephans: datis omnia leto,
nec vobis opus est ad noxia fata veneno.

has inter pestes duro Cato milite siccum
735
emetitur iter, tot tristia fata suorum
insolitasque videns parvo cum volnere mortes.
signiferum iuvenem Tyrrheni sanguinis Aulum
torta caput retro dipsas calcata momordit.
vix dolor aut sensus dentis fuit, ipsaque leti
740
frons caret invidia nec quicquam plaga minatur.
ecce, subit virus tacitum, carpitque medullas
ignis edax calidaque incendit viscera tabe.
ebibit umorem circum vitalia fusum
pestis et in sicco linguam torrere palato
745
coepit; defessos iret qui sudor in artus
non fuit, atque oculos lacrimarum vena refugit.
non decus imperii, non maesti iura Catonis
ardentem tenuere virum, ne spargere signa
auderet totisque furens exquireret arvis
750
quas poscebat aquas sitiens in corde venenum.
ille vel in Tanain missus Rhodanumque Padumque
arderet Nilumque bibens per rura vagantem.
accessit morti Libye, fatique minorem
famam dipsas habet terris adiuta perustis.
755
scrutatur venas penitus squalentis harenae,
nunc redit ad Syrtes et fluctus accipit ore,
aequoreusque placet, sed non et sufficit, umor.
nec sentit fatique genus mortemque veneni,
sed putat esse sitim; ferroque aperire tumentis
760
sustinuit venas atque os inplere cruore.

iussit signa rapi propere Cato: discere nulli
permissum est hoc posse sitim. sed tristior illo
mors erat ante oculos, miserique in crure Sabelli
seps stetit exiguus; quem flexo dente tenacem
765
avolsitque manu piloque adfixit harenis.
parva modo serpens, sed qua non ulla cruentae
tantum mortis habet. nam plagae proxima circum
fugit rupta cutis pallentiaque ossa retexit;
iamque sinu laxo nudum sine corpore volnus.
770
membra natant sanie, surae fluxere, sine ullo
tegmine poples erat, femorum quoque musculus omnis
liquitur, et nigra destillant inguina tabe.
dissiluit stringens uterum membrana, fluuntque
viscera; nec, quantus toto de corpore debet,
775
effluit in terras, saevum sed membra venenum
decoquit, in minimum mors contrahit omnia virus.
quidquid homo est, aperit pestis natura profana:
vincula nervorum et laterum textura cavumque
pectus et abstrusum fibris vitalibus omne
780
morte patet. manant umeri fortesque lacerti,
colla caputque fluunt: calido non ocius Austro
nix resoluta cadit nec solem cera sequetur.
parva loquor, corpus sanie stillasse perustum:
hoc et flamma potest; sed quis rogus abstulit ossa?
785
haec quoque discedunt, putrisque secuta medullas
nulla manere sinunt rapidi vestigia fati.
Cinyphias inter pestes tibi palma nocendi est:
eripiunt omnes animam, tu sola cadaver.

ecce, subit facies leto diversa fluenti.
790
Nasidium Marsi cultorem torridus agri
percussit prester. illi rubor igneus ora
succendit, tenditque cutem pereunte figura
miscens cuncta tumor; toto iam corpore maior
humanumque egressa modum super omnia membra
795
efflatur sanies late pollente veneno;
ipse latet penitus congesto corpore mersus,
nec lorica tenet distenti pectoris auctum.
spumeus accenso non sic exundat aeno
undarum cumulus, nec tantos carbasa Coro
800
curvavere sinus. tumidos iam non capit artus
informis globus et confuso pondere truncus.
intactum volucrum rostris epulasque daturum
haud inpune feris non ausi tradere busto
nondum stante modo crescens fugere cadaver.

805
sed maiora parant Libycae spectacula pestes.
inpressit dentes haemorrhois aspera Tullo,
magnanimo iuveni miratorique Catonis.
utque solet pariter totis se fundere signis
Corycii pressura croci, sic omnia membra
810
emisere simul rutilum pro sanguine virus.
sanguis erant lacrimae; quaecumque foramina novit
umor, ab his largus manat cruor; ora redundant
et patulae nares; sudor rubet; omnia plenis
membra fluunt venis; totum est pro volnere corpus.
815
at tibi, Laeve miser, fixus praecordia pressit
Niliaca serpente cruor, nulloque dolore
testatus morsus subita caligine mortem
accipis et socias somno descendis ad umbras.
non tam veloci corrumpunt pocula leto
820
stipite quae diro virgas mentita Sabaeas
toxica fatilegi carpunt matura Saitae.
ecce, procul saevos sterili se robore trunci
torsit et inmisit (iaculum vocat Africa) serpens
perque caput Pauli transactaque tempora fugit.
825
nil ibi virus agit: rapuit cum volnere fatum.
deprensum est, quae funda rotat quam lenta volarent,
quam segnis Scythicae strideret harundinis aer.
quid prodest miseri basiliscus cuspide Murri
transactus? velox currit per tela venenum
830
invaditque manum; quam protinus ille retecto
ense ferit totoque semel demittit ab armo,
exemplarque sui spectans miserabile leti
stat tutus pereunte manu.
                                            quis fata putarit
scorpion aut vires maturae mortis habere?
835
ille minax nodis et recto verbere saevos
teste tulit caelo victi decus Orionis.
quis calcare tuas metuat, salpuga, latebras?
et tibi dant Stygiae ius in sua fila sorores.

sic nec clara dies nec nox dabat atra quietem
840
suspecta miseris in qua tellure iacebant.
nam neque congestae struxere cubilia frondes
nec culmis crevere tori, sed corpora fatis
expositi volvuntur humo, calidoque vapore
adliciunt gelidas nocturno frigore pestes,
845
innocuosque diu rictus torpente veneno
inter membra fovent. nec, quae mensura viarum
quisve modus, norunt caelo duce: saepe querentes
'reddite, di,' clamant 'miseris quae fugimus arma,
reddite Thessaliam. patimur cur segnia fata
850
in gladios iurata manus? pro Caesare pugnant
dipsades et peragunt civilia bella cerastae.
ire libet qua zona rubens atque axis inustus
solis equis; iuvat aetheriis ascribere causis
quod peream, caeloque mori. nil, Africa, de te
855
nec de te, natura, queror: tot monstra ferentem
gentibus ablatum dederas serpentibus orbem,
inpatiensque solum Cereris cultore negato
damnasti atque homines voluisti desse venenis.
in loca serpentum nos venimus: accipe poenas
860
tu, quisquis superum commercia nostra perosus
hinc torrente plaga, dubiis hinc Syrtibus orbem
abrumpens medio posuisti limite mortes.
per secreta tui bellum civile recessus
vadit, et arcani miles tibi conscius orbis
865
claustra ferit mundi. forsan maiora supersunt
ingressis: coeunt ignes stridentibus undis
et premitur natura poli; set longius istac
nulla iacet tellus, quam fama cognita nobis
tristia regna Iubae. quaeremus forsitan istas
870
serpentum terras: habet hoc solacia caelum:
vivit adhuc aliquid. patriae non arva requiro
Europamque alios soles Asiamque videntem:
qua te parte poli, qua te tellure reliqui,
Africa? Cyrenis etiamnunc bruma rigebat:
875
exiguane via legem convertimus anni?
imus in adversos axes, evolvimur orbe,
terga damus ferienda Noto; nunc forsitan ipsa est
sub pedibus iam Roma meis. solacia fati
haec petimus: veniant hostes, Caesarque sequatur
880
qua fugimus.' sic dura suos patientia questus
exonerat. cogit tantos tolerare labores
summa ducis virtus, qui nuda fusus harena
excubat atque omni fortunam provocat hora.
omnibus unus adest fatis; quocumque vocatus
885
advolat atque ingens meritum maiusque salute
contulit, in letum vires; puduitque gementem
illo teste mori. quod ius habuisset in ipsum
ulla lues? casus alieno in pectore vincit
spectatorque docet magnos nil posse dolores.

890
vix miseris serum tanto lassata periclo
auxilium Fortuna dedit. gens unica terras
incolit a saevo serpentum innoxia morsu,
Marmaridae Psylli. par lingua potentibus herbis,
ipse cruor tutus nullumque admittere virus
895
vel cantu cessante potens. natura locorum
iussit ut inmunes mixtis serpentibus essent.
profuit in mediis sedem posuisse venenis.
pax illis cum morte data est. fiducia tanta est
sanguinis, in terras parvus cum decidit infans,
900
nequa sit externae Veneris mixtura timentes
letifica dubios explorant aspide partus.
utque Iovis volucer, calido cum protulit ovo
inplumis natos, solis convertit ad ortus:
qui potuere pati radios et lumine recto
905
sustinuere diem, caeli servantur in usus,
qui Phoebo cessere, iacent: sic pignora gentis
Psyllus habet, siquis tactos non horruit angues,
siquis donatis lusit serpentibus infans.
nec solum gens illa sua contenta salute
910
excubat hospitibus, contraque nocentia monstra
Psyllus adest populis. qui tum Romana secutus
signa, simul iussit statui tentoria ductor,
primum, quas valli spatium conprendit, harenas
expurgat cantu verbisque fugantibus angues.
915
ultima castrorum medicatus circumit ignis.
hic ebulum stridet peregrinaque galbana sudant,
et tamarix non laeta comas Eoaque costos
et panacea potens et Thessala centaurea
peucedanonque sonant flammis Erycinaque thapsos,
920
et larices fumoque gravem serpentibus urunt
habrotonum et longe nascentis cornua cervi.
sic nox tuta viris. at, siquis peste diurna
fata trahit, tunc sunt magicae miracula gentis
Psyllorumque ingens et rapti pugna veneni.
925
nam primum tacta designat membra saliva,
quae cohibet virus retinetque in volnere pestem;
plurima tunc voluit spumanti carmina lingua
murmure continuo, nec dat suspiria cursus
volneris aut minimum patiuntur fata tacere.
930
saepe quidem pestis nigris inserta medullis
excantata fugit; sed, siquod tardius audit
virus et elicitum iussumque exire repugnat,
tum super incumbens pallentia volnera lambit
ore venena trahens et siccat dentibus artus,
935
extractamque potens gelido de corpore mortem
expuit; et cuius morsus superaverit anguis
iam promptum Psyllis vel gustu nosse veneni.

hoc igitur tandem levior Romana iuventus
auxilio late squalentibus errat in arvis.
940
bis positis Phoebe flammis, bis luce recepta
vidit harenivagum surgens fugiensque Catonem.
iamque illi magis atque magis durescere pulvis
coepit et in terram Libye spissata redire,
iamque procul rarae nemorum se tollere frondes,
945
surgere congesto non culta mapalia culmo.
quanta dedit miseris melioris gaudia terrae
cum primum saevos contra videre leones!
proxima Leptis erat, cuius statione quieta
exegere hiemem nimbis flammisque carentem.

950
Caesar, ut Emathia satiatus clade recessit,
cetera curarum proiecit pondera soli
intentus genero; cuius vestigia frustra
terris sparsa legens fama duce tendit in undas,
Threiciasque legit fauces et amore notatum
955
aequor et Heroas lacrimoso litore turres,
qua pelago nomen Nepheleias abstulit Helle.
non Asiam brevioris aquae disterminat usquam
fluctus ab Europa, quamvis Byzantion arto
Pontus et ostriferam dirimat Calchedona cursu,
960
Euxinumque ferens parvo ruat ore Propontis.
Sigeasque petit famae mirator harenas
et Simoentis aquas et Graio nobile busto
Rhoetion et multum debentis vatibus umbras.
circumit exustae nomen memorabile Troiae
965
magnaque Phoebei quaerit vestigia muri.
iam silvae steriles et putres robore trunci
Assaraci pressere domos et templa deorum
iam lassa radice tenent, ac tota teguntur
Pergama dumetis: etiam periere ruinae.
970
aspicit Hesiones scopulos silvaque latentis
Anchisae thalamos; quo iudex sederit antro,
unde puer raptus caelo, quo vertice Nais
luxerit Oenone: nullum est sine nomine saxum.
inscius in sicco serpentem pulvere rivum
975
transierat, qui Xanthus erat. securus in alto
gramine ponebat gressus: Phryx incola manes
Hectoreos calcare vetat. discussa iacebant
saxa nec ullius faciem servantia sacri:
'Herceas' monstrator ait 'non respicis aras?'
980
o sacer et magnus vatum labor! omnia fato
eripis et populis donas mortalibus aevum.
invidia sacrae, Caesar, ne tangere famae;
nam, siquid Latiis fas est promittere Musis,
quantum Zmyrnaei durabunt vatis honores,
985
venturi me teque legent; Pharsalia nostra
vivet, et a nullo tenebris damnabimur aevo.
ut ducis inplevit visus veneranda vetustas,
erexit subitas congestu caespitis aras
votaque turicremos non inrita fudit in ignes.
990
'di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas,
Aeneaeque mei, quos nunc Lavinia sedes
servat et Alba, lares, et quorum lucet in aris
ignis adhuc Phrygius, nullique aspecta virorum
Pallas, in abstruso pignus memorabile templo,
995
gentis Iuleae vestris clarissimus aris
dat pia tura nepos et vos in sede priore
rite vocat. date felices in cetera cursus,
restituam populos; grata vice moenia reddent
Ausonidae Phrygibus, Romanaque Pergama surgent.'

1000
sic fatus repetit classes et tota secundis
vela dedit Coris, avidusque urguente procella
Iliacas pensare moras Asiamque potentem
praevehitur pelagoque Rhodon spumante relinquit.
septima nox Zephyro numquam laxante rudentes
1005
ostendit Phariis Aegyptia litora flammis.
sed prius orta dies nocturnam lampada texit
quam tutas intraret aquas. ibi plena tumultu
litora et incerto turbatas murmure voces
accipit, ac dubiis veritus se credere regnis
1010
abstinuit tellure rates. sed dira satelles
regis dona ferens medium provectus in aequor
colla gerit Magni Phario velamine tecta
ac prius infanda commendat crimina voce.
'terrarum domitor, Romanae maxime gentis,
1015
et, quod adhuc nescis, genero secure perempto,
rex tibi Pellaeus belli pelagique labores
donat et Emathiis quod solum defuit armis
exhibet. absenti bellum civile peractum est:
Thessalicas quaerens Magnus reparare ruinas
1020
ense iacet nostro. tanto te pignore, Caesar,
emimus; hoc tecum percussum est sanguine foedus.
accipe regna Phari nullo quaesita cruore,
accipe Niliaci ius gurgitis, accipe quidquid
pro Magni cervice dares; dignumque clientem
1025
castris crede tuis cui tantum fata licere
in generum voluere tuum. nec vile putaris
hoc meritum, facili nobis quod caede peractum est.
hospes avitus erat, depulso sceptra parenti
reddiderat. quid plura feram? tu nomina tanto
1030
invenies operi, vel famam consule mundi.
si scelus est, plus te nobis debere fateris,
quod scelus hoc non ipse facis.' sic fatus opertum
detexit tenuitque caput. iam languida morte
effigies habitum noti mutaverat oris.
1035
non primo Caesar damnavit munera visu
avertitque oculos; voltus, dum crederet, haesit;
utque fidem vidit sceleris tutumque putavit
iam bonus esse socer, lacrimas non sponte cadentis
effudit gemitusque expressit pectore laeto,
1040
non aliter manifesta potens abscondere mentis
gaudia quam lacrimis, meritumque inmane tyranni
destruit et generi mavolt lugere revolsum
quam debere caput. qui duro membra senatus
calcarat voltu, qui sicco lumine campos
1045
viderat Emathios, uni tibi, Magne, negare
non audet gemitus. o sors durissima fati!
huncine tu, Caesar, scelerato Marte petisti
qui tibi flendus erat? nunc mixti foedera tangunt
te generis? nunc gnata iubet maerere neposque?
1050
credis apud populos Pompei nomen amantis
hoc castris prodesse tuis? fortasse tyranni
tangeris invidia, captique in viscera Magni
hoc alii licuisse doles, quererisque perisse
vindictam belli raptumque e iure superbi
1055
victoris generum. quisquis te flere coegit
impetus, a vera longe pietate recessit.
scilicet hoc animo terras atque aequora lustras,
necubi suppressus pereat gener. o bene rapta
arbitrio mors ista tuo! quam magna remisit
1060
crimina Romano tristis fortuna pudori,
quod te non passa est misereri, perfide, Magni
viventis! nec non his fallere vocibus audet
adquiritque fidem simulati fronte doloris:
'aufer ab aspectu nostro funesta, satelles,
1065
regis dona tui. peius de Caesare vestrum
quam de Pompeio meruit scelus; unica belli
praemia civilis, victis donare salutem,
perdidimus. quod si Phario germana tyranno
non invisa foret, potuissem reddere regi
1070
quod meruit, fratrique tuum pro munere tali
misissem, Cleopatra, caput. secreta quid arma
movit et inseruit nostro sua tela labori?
ergo in Thessalicis Pellaeo fecimus arvis
ius gladio? vestris quaesita licentia regnis?
1075
non tuleram Magnum mecum Romana regentem:
te, Ptolemaee, feram? frustra civilibus armis
miscuimus gentes, siqua est hoc orbe potestas
altera quam Caesar, si tellus ulla duorum est.
vertissem Latias a vestro litore proras:
1080
famae cura vetat, ne non damnasse cruentam
sed videar timuisse Pharon. nec fallere vosmet
credite victorem: nobis quoque tale paratum
litoris hospitium; ne sic mea colla gerantur
Thessaliae fortuna facit. maiore profecto
1085
quam metui poterat discrimine gessimus arma:
exilium generique minas Romamque timebam:
poena fugae Ptolemaeus erat. sed parcimus annis
donamusque nefas. sciat hac pro caede tyrannus
nil venia plus posse dari. vos condite busto
1090
tanti colla ducis, sed non ut crimina solum
vestra tegat tellus: iusto date tura sepulchro
et placate caput cineresque in litore fusos
colligite atque unam sparsis date manibus urnam.
sentiat adventum soceri vocesque querentis
1095
audiat umbra pias. dum nobis omnia praefert,
dum vitam Phario mavolt debere clienti,
laeta dies rapta est populis, concordia mundo
nostra perit. caruere deis mea vota secundis,
ut te conplexus positis felicibus armis
1100
adfectus a te veteres vitamque rogarem,
Magne, tuam dignaque satis mercede laborum
contentus par esse tibi. tunc pace fideli
fecissem ut victus posses ignoscere diuis,
fecisses ut Roma mihi.' nec talia fatus
1105
invenit fletus comitem nec turba querenti
credidit: abscondunt gemitus et pectora laeta
fronte tegunt, hilaresque nefas spectare cruentum,
o bona libertas, cum Caesar lugeat, audent.