B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Marcus Annaeus Lucanus
39 - 65 p. Chr. n.
     
   



B e l l u m   c i v i l e
s i v e   P h a r s a l i a


L i b e r   s e x t u s

________________________________________


Postquam castra duces pugnae iam mente propinquis
inposuere iugis admotaque comminus arma
parque suum videre dei, capere omnia Caesar
moenia Graiorum spernit Martemque secundum
5
iam nisi de genero fatis debere recusat.
funestam mundo votis petit omnibus horam
in casum quae cuncta ferat; placet alea fati
alterutrum mersura caput. ter collibus omnis
explicuit turmas et signa minantia pugnam
10
testatus numquam Latiae se desse ruinae.
ut videt ad nullos exciri posse tumultus
in pugnam generum sed clauso fidere vallo,
signa movet tectusque via dumosa per arva
Dyrrachii praeceps rapiendas tendit ad arcis.
15
hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus,
quemque vocat collem Taulantius incola Petram
insedit castris Ephyraeaque moenia servat
defendens tutam vel solis turribus urbem.
non opus hanc veterum nec moles structa tuetur
20
humanusque labor facilis, licet ardua tollat,
cedere vel bellis vel cuncta moventibus annis,
sed munimen habet nullo quassabile ferro
naturam sedemque loci; nam clausa profundo
undique praecipiti scopulisque vomentibus aequor
25
exiguo debet, quod non est insula, colli.
terribiles ratibus sustentant moenia cautes,
Ioniumque furens, rapido cum tollitur Austro,
templa domosque quatit, spumatque in culmina pontus.

hic avidam belli rapuit spes inproba mentem
30
Caesaris, ut vastis diffusum collibus hostem
cingeret ignarum ducto procul aggere valli.
metatur terras oculis, nec caespite tantum
contentus fragili subitos attollere muros
ingentis cautes avolsaque saxa metallis
35
Graiorumque domos direptaque moenia transfert.
extruitur quod non aries inpellere saevus,
quod non ulla queat violenti machina belli.
franguntur montes, planumque per ardua Caesar
ducit opus; pandit fossas turritaque summis
40
disponit castella iugis magnoque recessu
amplexus fines saltus nemorosaque tesqua
et silvas vastaque feras indagine claudit.
non desunt campi, non desunt pabula Magno,
castraque Caesareo circumdatus aggere mutat:
45
flumina tot cursus illic exorta fatigant,
illic mersa suos; operumque ut summa revisat
defessus Caesar mediis intermanet agris.

nunc vetus Iliacos attollat fabula muros
ascribatque deis; fragili circumdata testa
50
moenia mirentur refugi Babylonia Parthi.
en, quantum Tigris, quantum celer ambit Orontes,
Assyriis quantum populis telluris Eoae
sufficit in regnum, subitum bellique tumultu
raptum clausit opus. tanti periere labores.
55
tot potuere manus aut iungere Seston Abydo
ingestoque solo Phrixeum elidere pontum,
aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regnis
et ratibus longae flexus donare Maleae,
aut aliquem mundi, quamvis natura negasset,
60
in melius mutare locum. coit area belli:
hic alitur sanguis terras fluxurus in omnis,
hic et Thessalicae clades Libycaeque tenentur;
aestuat angusta rabies civilis harena.

prima quidem surgens operum structura fefellit
65
Pompeium, veluti mediae qui tutus in arvis
Sicaniae rabidum nescit latrare Pelorum,
aut, vaga cum Tethys Rutupinaque litora fervent,
unda Caledonios fallit turbata Britannos.
ut primum vasto saeptas videt aggere terras,
70
ipse quoque a tuta deducens agmina Petra
diversis spargit tumulis, ut Caesaris arma
laxet et effuso claudentem milite tendat;
ac tantum saepti vallo sibi vindicat agri,
parva Mycenaeae quantum sacrata Dianae
75
distat ab excelsa nemoralis Aricia Roma,
quoque modo terrae praelapsus moenia Thybris
in mare descendit, si nusquam torqueat amnem.

classica nulla sonant iniussaque tela vagantur
et fit saepe nefas iaculum temptante lacerto.
80
maior cura duces miscendis abstrahit armis:
Pompeium exhaustae praebenda ad gramina terrae,
quae currens obtrivit eques gradibusque citatis
ungula frondentem discussit cornea campum.
belliger attonsis sonipes defessus in arvis,
85
advectos cum plena ferant praesepia culmos,
ore novas poscens moribundus labitur herbas
et tremulo medios abrumpit poplite gyros.
corpora dum solvit tabes et digerit artus,
traxit iners caelum fluvidae contagia pestis
90
obscuram in nubem. tali spiramine Nesis
emittit Stygium nebulosis aera saxis
antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
inde labant populi, caeloque paratior unda
omne pati virus duravit viscera caeno.
95
iam riget arta cutis distentaque lumina rumpit,
igneaque in voltus et sacro fervida morbo
pestis abit, fessumque caput se ferre recusat.
iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum,
nec medii dirimunt morbi vitamque necemque,
100
sed languor cum morte venit; turbaque cadentum
aucta lues, dum mixta iacent incondita vivis
corpora; nam miseros ultra tentoria cives
spargere funus erat. tamen hos minuere labores
a tergo pelagus pulsusque Aquilonibus aer
105
litoraque et plenae peregrina messe carinae.
at liber terrae spatiosis collibus hostis
aere non pigro nec inertibus angitur undis,
sed patitur saevam, veluti circumdatus arta
opsidione, famem. nondum turgentibus altam
110
in segetem culmis cernit miserabile volgus
in pecudum cecidisse cibos et carpere dumos
et foliis spoliare nemus letumque minantis
vellere ab ignotis dubias radicibus herbas.
quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu,
115
quaeque per abrasas utero demittere fauces,
plurimaque humanis ante hoc incognita mensis
diripiens miles saturum tamen obsidet hostem.

ut primum libuit ruptis evadere claustris
Pompeio cunctasque sibi permittere terras,
120
non obscura petit latebrosae tempora noctis,
et raptum furto soceri cessantibus armis
dedignatur iter: latis exire ruinis
quaerit, et inpulso turres confringere vallo,
perque omnis gladios et qua via caede paranda est.
125
opportuna tamen valli pars visa propinqui,
qua Minici castella vacant, et confraga densis
arboribus dumeta tegunt. hic pulvere nullo
proditus agmen agit subitusque in moenia venit.
tot simul e campis Latiae fulsere volucres,
130
tot cecinere tubae. nequid victoria ferro
deberet, pavor attonitos confecerat hostes.
quod solum valuit virtus, iacuere perempti
debuerant quo stare loco. qui volnera ferrent
iam derant, et nimbus agens tot tela peribat.
135
tum piceos volvunt inmissae lampades ignes,
tum quassae nutant turres lapsumque minantur,
roboris inpacti crebros gemit agger ad ictus.
iam Pompeianae celsi super ardua valli
exierant aquilae, iam mundi iura patebant:
140
quem non mille simul turmis nec Caesare toto
auferret Fortuna locum victoribus unus
eripuit vetuitque capi, seque arma tenente
ac nondum strato Magnum vicisse negavit.

Scaeva viro nomen: castrorum in plebe merebat
145
ante feras Rhodani gentes; ibi sanguine multo
promotus Latiam longo gerit ordine vitem,
pronus ad omne nefas et qui nesciret in armis
quam magnum virtus crimen civilibus esset.
hic ubi quaerentis socios iam Marte relicto
150
tuta fugae cernit, 'quo vos pavor' inquit 'adegit
151
inpius et cunctis ignotus Caesaris armis?
153
terga datis morti? cumulo vos desse virorum
non pudet et bustis interque cadavera quaeri?
155
non ira saltem, iuvenes, pietate remota
stabitis? e cunctis, per quos erumperet hostis,
nos sumus electi. non parvo sanguine Magni
iste dies ierit. peterem felicior umbras
Caesaris in voltu: testem hunc fortuna negavit:
160
Pompeio laudante cadam. confringite tela
pectoris inpulsu iugulisque retundite ferrum.
iam longinqua petit pulvis sonitusque ruinae,
securasque fragor concussit Caesaris aures.
vincimus, o socii: veniet qui vindicet arces
165
dum morimur.' movit tantum vox illa furorem,
quantum non primo succendunt classica cantu,
mirantesque virum atque avidi spectare secuntur
scituri iuvenes, numero deprensa locoque
an plus quam mortem virtus daret. ille ruenti
170
aggere consistit, primumque cadavera plenis
turribus evolvit subeuntisque obruit hostis
corporibus, totaeque viro dant tela ruinae,
roboraque et moles hosti seque ipse minatur.
nunc sude nunc duro contraria pectora conto
175
detrudit muris, et valli summa tenentis
amputat ense manus; caput obterit ossaque saxo
ac male defensum fragili conpage cerebrum
dissipat; alterius flamma crinesque genasque
succendit, strident oculis ardentibus ignes.

180
ut primum cumulo crescente cadavera murum
admovere solo, non segnior extulit illum
saltus et in medias iecit super arma catervas,
quam per summa rapit celerem venabula pardum.
tunc densos inter cuneos conpressus et omni
185
vallatus bello vincit, quem respicit, hostem.
iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro
[percussum Scaevae frangit, non volnerat, hostem;]
perdidit ensis opus, frangit sine volnere membra.
illum tota premit moles, illum omnia tela,
190
nulla fuit non certa manus, non lancea felix;
parque novum Fortuna videt concurrere, bellum
atque virum. fortis crebris sonat ictibus umbo,
et galeae fragmenta cavae conpressa perurunt
tempora, nec quicquam nudis vitalibus obstat
195
iam praeter stantis in summis ossibus hastas.
quid nunc, vaesani, iaculis levibusve sagittis
perditis haesuros numquam vitalibus ictus?
hunc aut tortilibus vibrata falarica nervis
obruat aut vasti muralia pondera saxi,
200
hunc aries ferro ballistaque limine portae
promoveat. stat non fragilis pro Caesare murus
Pompeiumque tenet. iam pectora non tegit armis,
ac veritus credi clipeo laevaque vacasse
aut culpa vixisse sua tot volnera belli
205
solus obit densamque ferens in pectore silvam
iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem.
[par pelagi monstris Libycae sic belua terrae]
sic Libycus densis elephans oppressus ab armis
omne repercussum squalenti missile tergo
210
frangit et haerentis mota cute discutit hastas:
viscera tuta latent penitus, citraque cruorem
confixae stant tela ferae: tot facta sagittis,
tot iaculis unam non explent volnera mortem.

Dictaea procul, ecce, manu Gortynis harundo
215
tenditur in Scaevam, quae voto certior omni
in caput atque oculi laevom descendit in orbem.
ille moras ferri nervorum et vincula rumpit
adfixam vellens oculo pendente sagittam
intrepidus, telumque suo cum lumine calcat.
220
Pannonis haud aliter post ictum saevior ursa,
cum iaculum parva Libys ammentavit habena,
se rotat in volnus telumque irata receptum
inpetit et secum fugientem circumit hastam.
perdiderat voltum rabies, stetit imbre cruento
225
informis facies. laetus fragor aethera pulsat
victorum: maiora viris e sanguine parvo
gaudia non faceret conspectum in Caesare volnus.
ille tegens alta suppressum mente furorem,
mitis et a voltu penitus virtute remota,
230
'parcite', ait 'cives; procul hinc avertite ferrum.
conlatura meae nil sunt iam volnera morti:
non eget ingestis sed volsis pectore telis.
tollite et in Magni viventem ponite castris.
hoc vestro praestate duci: sit Scaeva relicti
235
Caesaris exemplum potius quam mortis honestae.'
credidit infelix simulatis vocibus Aulus
nec vidit recto gladium mucrone tenentem,
membraque captivi pariter laturus et arma
fulmineum mediis excepit faucibus ensem.
240
incaluit virtus, atque una caede refectus
'solvat' ait 'poenas, Scaevam quicumque subactum
speravit. pacem gladio si quaerit ab isto
Magnus, adorato summittat Caesare signa.
an similem vestri segnemque ad fata putatis?
245
Pompei vobis minor est causaeque senatus
quam mihi mortis amor.' simul haec effatur, et altus
Caesareas pulvis testatur adesse cohortes.
dedecus hic belli Magno crimenque remisit,
ne solum totae fugerent, te Scaeva, catervae.
250
subducto qui Marte ruis; nam sanguine fuso
vires pugna dabat. labentem turba suorum
excipit atque umeris defectum inponere gaudet;
ac velut inclusum perfosso in pectore numen
et vivam magnae speciem Virtutis adorant;
255
telaque confixis certant evellere membris,
exornantque deos ac nudum pectore Martem
armis, Scaeva, tuis: felix hoc nomine famae,
si tibi durus Hiber aut si tibi terga dedisset
Cantaber exiguis aut longis Teutonus armis.
260
non tu bellorum spoliis ornare Tonantis
templa potes, non tu laetis ululare triumphis.
infelix, quanta dominum virtute parasti!

nec magis hac Magnus castrorum parte repulsus
intra claustra piger dilato Marte quievit,
265
quam mare lassatur, cum se tollentibus Euris
frangentem fluctus scopulum ferit aut latus alti
montis adest seramque sibi parat unda ruinam.
hinc vicina petens placido castella profundo
incursu gemini Martis rapit, armaque late
270
spargit et effuso laxat tentoria campo,
mutandaeque iuvat permissa licentia terrae.
sic pleno Padus ore tumens super aggere tutas
excurrit ripas et totos concutit agros;
succubuit siqua tellus cumuloque furentem
275
undarum non passa ruit, tum flumine toto
transit et ignotos operit sibi gurgite campos:
illos terra fugit dominos, his rura colonis
accedunt donante Pado. vix proelia Caesar
senserat, elatus specula quae prodidit ignis:
280
invenit inpulsos presso iam pulvere muros,
frigidaque, ut veteris, deprendit signa ruinae.
accendit pax ipsa loci, movitque furorem
Pompeiana quies et victo Caesare somnus.
ire vel in clades properat dum gaudia turbet.
285
Torquato ruit inde minax, qui Caesaris arma
segnius haud vidit, quam malo nauta tremente
omnia subducit Circaeae vela procellae;
agminaque interius muro breviore recepit,
densius ut parva disponeret arma corona.

290
transierat primi Caesar munimina valli,
cum super e totis immisit collibus arma
effuditque acies obsaeptum Magnus in hostem.
non sic Hennaeis habitans in vallibus horret
Enceladum spirante Noto, cum tota cavernas
295
egerit et torrens in campos defluit Aetna,
Caesaris ut miles glomerato pulvere victus
ante aciem caeci trepidus sub nube timoris
hostibus occurrit fugiens inque ipsa pavendo
fata ruit. totus mitti civilibus armis
300
usque vel in pacem potuit cruor: ipse furentis
dux tenuit gladios. felix ac libera regum,
Roma, fores iurisque tui, vicisset in illo
si tibi Sulla loco. dolet, heu, semperque dolebit
quod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum,
305
cum genero pugnasse pio. pro tristia fata!
non Vticae Libye clades, Hispania Mundae
flesset et infando pollutus sanguine Nilus
nobilius Phario gestasset rege cadaver,
nec Iuba Marmaricas nudus pressisset harenas
310
Poenorumque umbras placasset sanguine fuso
Scipio, nec sancto caruisset vita Catone.
ultimus esse dies potuit tibi Roma malorum,
exire e mediis potuit Pharsalia fatis.

deserit averso possessam numine sedem
315
Caesar et Emathias lacero petit agmine terras.
arma secuturum soceri, quacumque fugasset,
temptavere suo comites devertere Magnum
hortatu, patrias sedes atque hoste carentem
Ausoniam peteret. 'numquam me Caesaris' inquit
320
'exemplo reddam patriae, numquamque videbit
me nisi dimisso redeuntem milite Roma.
Hesperiam potui motu surgente tenere,
si vellem patriis aciem committere templis
ac medio pugnare foro. dum bella relegem,
325
extremum Scythici transcendam frigoris orbem
ardentisque plagas. victor tibi, Roma, quietem
eripiam, qui, ne premerent te proelia, fugi?
a potius, nequid bello patiaris in isto,
te Caesar putet esse suam.' sic fatus in ortus
330
Phoebeos condixit iter, terraeque secutus
devia, qua vastos aperit Candavia saltus,
contigit Emathiam, bello quam fata parabant.

Thessaliam, qua parte diem brumalibus horis
attollit Titan, rupes Ossaea coercet;
335
cum per summa poli Phoebum trahit altior aestas,
Pelion opponit radiis nascentibus umbras;
at medios ignes caeli rapidique Leonis
solstitiale caput nemorosus summovet Othrys.
excipit adversos Zephyros et Iapyga Pindus
340
et maturato praecidit vespere lucem;
nec metuens imi Borean habitator Olympi
lucentem totis ignorat noctibus Arcton.
hos inter montis media qui valle premuntur,
perpetuis quondam latuere paludibus agri,
345
flumina dum campi retinent nec pervia Tempe
dant aditus pelagi, stagnumque inplentibus unum
crescere cursus erat. postquam discessit Olympo
Herculea gravis Ossa manu subitaeque ruinam
sensit aquae Nereus, melius mansura sub undis
350
Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis
eminet et, prima Rhoeteia litora pinu
quae tetigit, Phylace Pteleosque et Dorion ira
flebile Pieridum; Trachin pretioque nefandae
lampados Herculeis fortis Meliboea pharetris
355
atque olim Larisa potens; ubi nobile quondam
nunc super Argos arant, veteres ubi fabula Thebas
monstrat Echionias, ubi quondam Pentheos exul
colla caputque ferens supremo tradidit igni
questa quod hoc solum nato rapuisset Agave.
360
ergo abrupta palus multos discessit in amnes.
purus in occasus, parvi sed gurgitis, Aeas
Ionio fluit inde mari, nec fortior undis
labitur avectae pater Isidis, et tuus, Oeneu,
paene gener crassis oblimat Echinadas undis,
365
et Meleagream maculatus sanguine Nessi
Euhenos Calydona secat. ferit amne citato
Maliacas Spercheos aquas, et flumine puro
368
inrigat Amphrysos famulantis pascua Phoebi.
374
accipit Asopos cursus Phoenixque Melasque
369
quique nec umentis nebulas nec rore madentem
370
aera nec tenues ventos suspirat Anauros,
et quisquis pelago per se non cognitus amnis
Peneo donavit aquas: it gurgite rapto
373
Apidanos numquamque celer nisi mixtus Enipeus;
375
solus, in alterius nomen cum venerit undae,
defendit Titaresos aquas lapsusque superne
gurgite Penei pro siccis utitur arvis.
hunc fama est Stygiis manare paludibus amnem
et capitis memorem fluvii contagia vilis
380
nolle pati superumque sibi servare timorem.

ut primum emissis patuerunt amnibus arva,
pinguis Bebrycio discessit vomere sulcus;
mox Lelegum dextra pressum descendit aratrum,
Aeolidae Dolopesque solum fregere coloni
385
et Magnetes equis, Minyae gens cognita remis.
illic semiferos Ixionidas Centauros
feta Pelethroniis nubes effudit in antris:
aspera te Pholoes frangentem, Monyche, saxa,
teque sub Oetaeo torquentem vertice volsas,
390
Rhoece ferox, quas vix Boreas inverteret ornos,
hospes et Alcidae magni Phole, teque, per amnem
inprobe Lernaeas vector passure sagittas,
teque, senex Chiron, gelido qui sidere fulgens
inpetis Haemonio maiorem Scorpion arcu.

395
hac tellure feri micuerunt semina Martis.
primus ab aequorea percussis cuspide saxis
Thessalicus sonipes, bellis feralibus omen,
exiluit, primus chalybem frenosque momordit
spumavitque novis Lapithae domitoris habenis.
400
prima fretum scindens Pagasaeo litore pinus
terrenum ignotas hominem proiecit in undas.
primus Thessalicae rector telluris Ionos
in formam calidae percussit pondera massae
fudit et argentum flammis aurumque moneta
405
fregit et inmensis coxit fornacibus aera.
illic, quod populos scelerata inpegit in arma,
divitias numerare datum est. hinc maxima serpens
descendit Python Cirrhaeaque fluxit in arva,
unde et Thessalicae veniunt ad Pythia laurus.
410
inpius hinc prolem superis inmisit Aloeus,
inseruit celsis prope se cum Pelion astris
sideribusque vias incurrens abstulit Ossa.

hac ubi damnata fatis tellure locarunt
castra duces, cunctos belli praesaga futuri
415
mens agitat, summique gravem discriminis horam
adventare palam est, propius iam fata moveri.
degeneres trepidant animi peioraque versant;
ad dubios pauci praesumpto robore casus
spemque metumque ferunt. turbae sed mixtus inerti
420
Sextus erat, Magno proles indigna parente,
cui mox Scyllaeis exul grassatus in undis
polluit aequoreos Siculus pirata triumphos.
qui stimulante metu fati praenoscere cursus,
inpatiensque morae venturisque omnibus aeger,
425
non tripodas Deli, non Pythia consulit antra,
nec quaesisse libet primis quid frugibus altrix
aere Iovis Dodona sonet, quis noscere fibra
fata queat, quis prodat aves, quis fulgura caeli
servet et Assyria scrutetur sidera cura,
430
aut siquid tacitum sed fas erat. ille supernis
detestanda deis saevorum arcana magorum
noverat et tristis sacris feralibus aras,
umbrarum Ditisque fidem, miseroque liquebat
scire parum superos. vanum saevumque furorem
435
adiuvat ipse locus vicinaque moenia castris
Haemonidum, ficti quas nulla licentia monstri
transierit, quarum quidquid non creditur ars est.
Thessala quin etiam tellus herbasque nocentes
rupibus ingenuit sensuraque saxa canentes
440
arcanum ferale magos. ibi plurima surgunt
vim factura deis, et terris hospita Colchis
legit in Haemoniis quas non advexerat herbas.
inpia tot populis, tot surdas gentibus aures
caelicolum dirae convertunt carmina gentis.
445
una per aetherios exit vox illa recessus
verbaque ad invitum perfert cogentia numen,
quod non cura poli caelique volubilis umquam
avocat. infandum tetigit cum sidera murmur,
tum, Babylon Persea licet secretaque Memphis
450
omne vetustorum solvat penetrale magorum,
abducet superos alienis Thessalis aris.
carmine Thessalidum dura in praecordia fluxit
non fatis adductus amor, flammisque severi
inlicitis arsere senes. nec noxia tantum
455
pocula proficiunt aut cum turgentia suco
frontis amaturae subducunt pignora fetae:
mens hausti nulla sanie polluta veneni
excantata perit. quos non concordia mixti
alligat ulla tori blandaeque potentia formae
460
traxerunt torti magica vertigine fili.
cessavere vices rerum, dilataque longa
haesit nocte dies. legi non paruit aether,
torpuit et praeceps audito carmine mundus,
axibus et rapidis inpulsos Iuppiter urguens
465
miratur non ire polos. nunc omnia conplent
imbribus et calido praeducunt nubila Phoebo,
et tonat ignaro caelum Iove: vocibus isdem
umentis late nebulas nimbosque solutis
excussere comis. ventis cessantibus aequor
470
intumuit, rursus vetitum sentire procellas
conticuit turbante Noto; puppemque ferentes
in ventum tumuere sinus. de rupe pependit
abscisa fixus torrens, amnisque cucurrit
non qua pronus erat. Nilum non extulit aestas,
475
Maeander derexit aquas, Rhodanumque morantem
praecipitavit Arar. summisso vertice montes
explicuere iugum, nubes suspexit Olympus,
solibus et nullis Scythicae, cum bruma rigeret,
dimaduere nives. inpulsam sidere Tethyn
480
reppulit Haemonium defenso litore carmen.
terra quoque inmoti concussit ponderis axes,
et medium vergens titubavit nisus in orbem.
tantae molis onus percussum voce recessit
perspectumque dedit circum labentis Olympi.
485
omne potens animal leti genitumque nocere
et pavet Haemonias et mortibus instruit artes.
has avidae tigres et nobilis ira leonum
ore fovent blando; gelidos his explicat orbes
inque pruinoso coluber distenditur arvo;
490
viperei coeunt abrupto corpore nodi,
humanoque cadit serpens adflata veneno.
quis labor hic superis cantus herbasque sequendi
spernendique timor? cuius commercia pacti
obstrictos habuere deos? parere necesse est,
495
an iuvat? ignota tantum pietate merentur,
an tacitis valuere minis? hoc iuris in omnis
est illis superos, an habent haec carmina certum
imperiosa deum, qui mundum cogere quidquid
cogitur ipse potest? illis et sidera primum
500
praecipiti deducta polo, Phoebeque serena
non aliter diris verborum obsessa venenis
palluit et nigris terrenisque ignibus arsit,
quam si fraterna prohiberet imagine tellus
insereretque suas flammis caelestibus umbras;
505
et patitur tantos cantu depressa labores
donec suppositas propior despumet in herbas.

hos scelerum ritus, haec dirae crimina gentis
effera damnarat nimiae pietatis Erictho
inque novos ritus pollutam duxerat artem.
510
illi namque nefas urbis summittere tecto
aut laribus ferale caput, desertaque busta
incolit et tumulos expulsis obtinet umbris
grata deis Erebi. coetus audire silentum,
nosse domos Stygias arcanaque Ditis operti
515
non superi, non vita vetat. tenet ora profanae
foeda situ macies, caeloque ignota sereno
terribilis Stygio facies pallore gravatur
inpexis onerata comis: si nimbus et atrae
sidera subducunt nubes, tunc Thessala nudis
520
egreditur bustis nocturnaque fulmina captat.
semina fecundae segetis calcata perussit
et non letiferas spirando perdidit auras.
nec superos orat nec cantu supplice numen
auxiliare vocat nec fibras illa litantis
525
novit: funereas aris inponere flammas
gaudet et accenso rapuit quae tura sepulchro.
omne nefas superi prima iam voce precantis
concedunt carmenque timent audire secundum.
viventis animas et adhuc sua membra regentis
530
infodit busto, fatis debentibus annos
mors invita subit; perversa funera pompa
rettulit a tumulis, fugere cadavera letum.
fumantis iuvenum cineres ardentiaque ossa
e mediis rapit illa rogis ipsamque parentes
535
quam tenuere facem, nigroque volantia fumo
feralis fragmenta tori vestesque fluentis
colligit in cineres et olentis membra favillas.
ast, ubi servantur saxis, quibus intimus umor
ducitur, et tracta durescunt tabe medullae
540
corpora, tunc omnis avide desaevit in artus
inmergitque manus oculis gaudetque gelatos
effodisse orbes et siccae pallida rodit
excrementa manus. laqueum nodosque nocentis
ore suo rupit, pendentia corpora carpsit
545
abrasitque cruces percussaque viscera nimbis
volsit et incoctas admisso sole medullas.
insertum manibus chalybem nigramque per artus
stillantis tabi saniem virusque coactum
sustulit et nervo morsus retinente pependit.
550
et, quodcumque iacet nuda tellure cadaver,
ante feras volucresque sedet; nec carpere membra
volt ferro manibusque suis, morsusque luporum
expectat siccis raptura e faucibus artus.
nec cessant a caede manus, si sanguine vivo
555
est opus, erumpat iugulo qui primus aperto,
[nec refugit caedes, vivum si sacra cruorem]
extaque funereae poscunt trepidantia mensae.
volnere sic ventris, non qua natura vocabat,
extrahitur partus calidis ponendus in aris;
560
et quotiens saevis opus est ac fortibus umbris
ipsa facit manes. hominum mors omnis in usu est.
illa genae florem primaevo corpore volsit,
illa comam laeva morienti abscidit ephebo.
saepe etiam caris cognato in funere dira
565
Thessalis incubuit membris atque oscula figens
truncavitque caput conpressaque dentibus ora
laxavit siccoque haerentem gutture linguam
praemordens gelidis infudit murmura labris
arcanumque nefas Stygias mandavit ad umbras.

570
hanc ut fama loci Pompeio prodidit, alta
nocte poli, Titan medium quo tempore ducit
sub nostra tellure diem, deserta per arva
carpit iter. fidi scelerum suetique ministri
effractos circum tumulos ac busta vagati
575
conspexere procul praerupta in caute sedentem,
qua iuga devexus Pharsalica porrigit Haemus.
illa magis magicisque deis incognita verba
temptabat carmenque novos fingebat in usus.
namque timens, ne Mars alium vagus iret in orbem
580
Emathis et tellus tam multa caede careret,
pollutos cantu dirisque venefica sucis
conspersos vetuit transmittere bella Philippos,
tot mortes habitura suas usuraque mundi
sanguine: caesorum truncare cadavera regum
585
sperat et Hesperiae cineres avertere gentis
ossaque nobilium tantosque adquirere manes.
hic ardor solusque labor, quid corpore Magni
proiecto rapiat, quos Caesaris involet artus.

quam prior adfatur Pompei ignava propago.
590
'o decus Haemonidum, populis quae pandere fata
quaeque suo ventura potes devertere cursu,
te precor ut certum liceat mihi noscere finem
quem belli fortuna paret. non ultima turbae
pars ego Romanae, Magni clarissima proles,
595
vel dominus rerum vel tanti funeris heres.
mens dubiis perculsa pavet rursusque parata est
certos ferre metus: hoc casibus eripe iuris,
ne subiti caecique ruant. vel numina torque
vel tu parce deis et manibus exprime verum.
600
Elysias resera sedes ipsamque vocatam,
quos petat e nobis, Mortem mihi coge fateri.
non humilis labor est: dignum, quod quaerere cures
vel tibi, quo tanti praeponderet alea fati.'
inpia laetatur vulgato nomine famae
605
Thessalis, et contra 'si fata minora moveres,
pronum erat, o iuvenis, quos velles' inquit 'in actus
invitos praebere deos. conceditur arti,
unam cum radiis presserunt sidera mortem,
inseruisse moras; et, quamvis fecerit omnis
610
stella senem, medios herbis abrumpimus annos.
at, simul a prima descendit origine mundi
causarum series, atque omnia fata laborant
si quicquam mutare velis, unoque sub ictu
stat genus humanum, tum, Thessala turba fatemur,
615
plus Fortuna potest. sed, si praenoscere casus
contentus, facilesque aditus multique patebunt
ad verum: tellus nobis aetherque chaosque
aequoraque et campi Rhodopaeaque saxa loquentur.
sed pronum, cum tanta novae sit copia mortis,
620
Emathiis unum campis attollere corpus,
ut modo defuncti tepidique cadaveris ora
plena voce sonent, nec membris sole perustis
auribus incertum feralis strideat umbra.'

dixerat, et noctis geminatis arte tenebris
625
maestum tecta caput squalenti nube pererrat
corpora caesorum tumulis proiecta negatis.
continuo fugere lupi, fugere revolsis
unguibus inpastae volucres, dum Thessala vatem
eligit et gelidas leto scrutata medullas
630
pulmonis rigidi stantis sine volnere fibras
invenit et vocem defuncto in corpore quaerit.
fata peremptorum pendent iam multa virorum,
quem superis revocasse velit. si tollere totas
temptasset campis acies et reddere bello,
635
cessissent leges Erebi, monstroque potenti
extractus Stygio populus pugnasset Averno.
electum tandem traiecto gutture corpus
ducit, et inserto laqueis feralibus unco
per scopulos miserum trahitur per saxa cadaver
640
victurum, montisque cavi, quem tristis Erictho
damnarat sacris, alta sub rupe locatur.

haud procul a Ditis caecis depressa cavernis
in praeceps subsedit humus, quam pallida pronis
urguet silva comis et nullo vertice caelum
645
suspiciens Phoebo non pervia taxus opacat.
marcentes intus tenebrae pallensque sub antris
longa nocte situs numquam nisi carmine factum
lumen habet. non Taenariis sic faucibus aer
sedit iners, maestum mundi confine latentis
650
ac nostri, quo non metuant admittere manes
Tartarei reges. nam, quamvis Thessala vates
vim faciat fatis, dubium est, quod traxerit illuc
aspiciat Stygias an quod descenderit umbras.
discolor et vario furialis cultus amictu
655
induitur, voltusque aperitur crine remoto,
et coma vipereis substringitur horrida sertis.
ut pavidos iuvenis comites ipsumque trementem
conspicit exanimi defixum lumina voltu,
'ponite' ait 'trepida conceptos mente timores:
660
iam nova, iam vera reddetur vita figura,
ut quamvis pavidi possint audire loquentem.
si vero Stygiosque lacus ripamque sonantem
ignibus ostendam, si me praebente videri
Eumenides possint villosaque colla colubris
665
Cerberus excutiens et vincti terga gigantes,
quis timor, ignavi, metuentis cernere manes?'

pectora tum primum ferventi sanguine supplet
volneribus laxata novis taboque medullas
abluit et virus large lunare ministrat.
670
huc quidquid fetu genuit natura sinistro
miscetur: non spuma canum quibus unda timori est,
viscera non lyncis, non durae nodus hyaenae
defuit et cervi pastae serpente medullae,
non puppem retinens Euro tendente rudentis
675
in mediis echenais aquis oculique draconum
quaeque sonant feta tepefacta sub alite saxa,
non Arabum volucer serpens innataque rubris
aequoribus custos pretiosae vipera conchae
aut viventis adhuc Libyci membrana cerastae
680
aut cinis Eoa positi phoenicis in ara.
quo postquam viles et habentis nomina pestis
contulit, infando saturatas carmine frondis
et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas
addidit et quidquid mundo dedit ipsa veneni.
685
tum vox Lethaeos cunctis pollentior herbis
excantare deos confundit murmura primum
dissona et humanae multum discordia linguae.
latratus habet illa canum gemitusque luporum,
quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur,
690
quod strident ululantque ferae, quod sibilat anguis;
exprimit et planctus inlisae cautibus undae
silvarumque sonum fractaeque tonitrua nubis:
tot rerum vox una fuit. mox cetera cantu
explicat Haemonio penetratque in Tartara lingua.
695
'Eumenides Stygiumque nefas Poenaeque nocentum
et Chaos innumeros avidum confundere mundos
et rector terrae, quem longa in saecula torquet
mors dilata deum; Styx et quos nulla meretur
Thessalis Elysios; caelum matremque perosa
700
Persephone, nostraeque Hecates pars ultima, per quam
manibus et mihi sunt tacitae commercia linguae,
ianitor et sedis laxae, qui viscera saevo
spargis nostra cani, repetitaque fila sorores
tracturae, tuque o flagrantis portitor undae,
705
iam lassate senex ad me redeuntibus umbris,
exaudite preces. si vos satis ore nefando
pollutoque voco, si numquam haec carmina fibris
humanis ieiuna cano, si pectora plena
saepe deo lavi calido prosecta cerebro,
710
si quisquis vestris caput extaque lancibus infans
inposuit victurus erat, parete precanti.
non in Tartareo latitantem poscimus antro
adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata
descendentem animam; primo pallentis hiatu
715
haeret adhuc Orci, licet has exaudiat herbas,
ad manes ventura semel. ducis omnia nato
Pompeiana canat nostri modo militis umbra,
si bene de vobis civilia bella merentur.'

haec ubi fata caput spumantiaque ora levavit,
720
aspicit astantem proiecti corporis umbram,
exanimis artus invisaque claustra timentem
carceris antiqui. pavet ire in pectus apertum
visceraque et ruptas letali volnere fibras.
a miser, extremum cui mortis munus inique
725
eripitur, non posse mori. miratur Erictho
has fatis licuisse moras, irataque morti
verberat inmotum vivo serpente cadaver,
perque cavas terrae, quas egit carmine, rimas
manibus inlatrat regnique silentia rumpit.
730
'Tisiphone vocisque meae secura Megaera,
non agitis saevis Erebi per inane flagellis
infelicem animam? iam vos ego nomine vero
eliciam Stygiasque canes in luce superna
destituam; per busta sequar per funera custos,
735
expellam tumulis, abigam vos omnibus urnis.
teque deis, ad quos alio procedere voltu
ficta soles, Hecate pallenti tabida forma,
ostendam faciemque Erebi mutare vetabo.
eloquar inmenso terrae sub pondere quae te
740
contineant, Hennaea, dapes, quo foedere maestum
regem noctis ames, quae te contagia passam
noluerit revocare Ceres. tibi, pessime mundi
arbiter, inmittam ruptis Titana cavernis,
et subito feriere die. paretis, an ille
745
conpellandus erit, quo numquam terra vocato
non concussa tremit, qui Gorgona cernit apertam
verberibusque suis trepidam castigat Erinyn,
indespecta tenet vobis qui Tartara, cuius
vos estis superi, Stygias qui perierat undas?'

750
protinus astrictus caluit cruor atraque fovit
volnera et in venas extremaque membra cucurrit.
percussae gelido trepidant sub pectore fibrae,
et nova desuetis subrepens vita medullis
miscetur morti. tunc omnis palpitat artus,
755
tenduntur nervi; nec se tellure cadaver
paulatim per membra levat, terraque repulsum est
erectumque semel. distento lumina rictu
nudantur. nondum facies viventis in illo,
iam morientis erat: remanet pallorque rigorque,
760
et stupet inlatus mundo. set murmure nullo
ora astricta sonant: vox illi linguaque tantum
responsura datur. 'dic' inquit Thessala 'magna,
quod iubeo, mercede mihi; nam vera locutum
inmunem toto mundi praestabimus aevo
765
artibus Haemoniis: tali tua membra sepulchro,
talibus exuram Stygio cum carmine silvis,
ut nullos cantata magos exaudiat umbra.
sit tanti vixisse iterum: nec verba nec herbae
audebunt longae somnum tibi solvere Lethes
770
a me morte data. tripodas vatesque deorum
sors obscura decet: certus discedat, ab umbris
quisquis vera petit duraeque oracula mortis
fortis adit. ne parce, precor: da nomina rebus,
da loca; da vocem qua mecum fata loquantur.'
775
addidit et carmen, quo, quidquid consulit, umbram
scire dedit. maestum fletu manante cadaver
'tristia non equidem Parcarum stamina' dixit
'aspexi tacitae revocatus ab aggere ripae;
quod tamen e cunctis mihi noscere contigit umbris
780
effera Romanos agitat discordia manes
inpiaque infernam ruperunt arma quietem;
Elysias Latii sedes ac Tartara maesta
diversi liquere duces. quid fata pararent
hi fecere palam. tristis felicibus umbris
785
voltus erat: vidi Decios natumque patremque,
lustrales bellis animas, flentemque Camillum
et Curios, Sullam de te, Fortuna, querentem;
deplorat Libycis perituram Scipio terris
infaustam subolem; maior Carthaginis hostis
790
non servituri maeret Cato fata nepotis:
solum te, consul depulsis prime tyrannis
Brute, pias inter gaudentem vidimus umbras.
abruptis Catilina minax fractisque catenis
exultat Mariique truces nudique Cethegi;
795
vidi ego laetantis, popularia nomina, Drusos
legibus inmodicos ausosque ingentia Gracchos;
aeternis chalybis nodis et carcere Ditis
constrictae plausere manus, camposque piorum
poscit turba nocens. regni possessor inertis
800
pallentis aperit sedes, abruptaque saxa
asperat et durum vinclis adamanta, paratque
poenam victori. refer haec solacia tecum,
o iuvenis, placido manes patremque domumque
expectare sinu regnique in parte serena
805
Pompeis servare locum. nec gloria parvae
sollicitet vitae: veniet quae misceat omnis
hora duces. properate mori, magnoque superbi
quamvis e parvis animo descendite bustis
et Romanorum manes calcate deorum.
810
quem tumulum Nili, quem Thybridis adluat unda
quaeritur, et ducibus tantum de funere pugna est.
tu fatum ne quaere tuum: cognoscere Parcae
me reticente dabunt; tibi certior omnia vates
ipse canet Siculis genitor Pompeius in arvis,
815
ille quoque incertus quo te vocet, unde repellat,
quas iubeat vitare plagas, quae sidera mundi.
Europam, miseri, Libyamque Asiamque timete:
distribuit tumulos vestris fortuna triumphis.
o miseranda domus, toto nil orbe videbis
820
tutius Emathia.' sic postquam fata peregit,
stat voltu maestus tacito mortemque reposcit.
carminibus magicis opus est herbisque, cadaver
ut cadat, et nequeunt animam sibi reddere fata
consumpto iam iure semel. tunc robore multo
825
extruit illa rogum; venit defunctus ad ignes.
accensa iuvenem positum strue liquit Erictho
tandem passa mori, Sextoque ad castra parentis
it comes; et caelo lucis ducente colorem,
dum ferrent tutos intra tentoria gressus,
830
iussa tenere diem densas nox praestitit umbras.