B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Marcus Annaeus Lucanus
39 - 65 p. Chr. n.
     
   



B e l l u m   c i v i l e
s i v e   P h a r s a l i a


L i b e r   s e p t i m u s

________________________________________


Segnior, Oceano quam lex aeterna vocabat,
luctificus Titan numquam magis aethera contra
egit equos cursumque polo rapiente retorsit,
defectusque pati voluit raptaeque labores
5
lucis, et attraxit nubes, non pabula flammis
sed ne Thessalico purus luceret in orbe.

at nox felicis Magno pars ultima vitae
sollicitos vana decepit imagine somnos.
nam Pompeiani visus sibi sede theatri
10
innumeram effigiem Romanae cernere plebis
attollique suum laetis ad sidera nomen
vocibus et plausu cuneos certare sonantes;
qualis erat populi facies clamorque faventis
olim, cum iuvenis primique aetate triumphi,
15
post domitas gentes quas torrens ambit Hiberus
et quaecumque fugax Sertorius inpulit arma,
Vespere pacato, pura venerabilis aeque
quam currus ornante toga, plaudente senatu
sedit adhuc Romanus eques; seu fine bonorum
20
anxia mens curis ad tempora laeta refugit,
sive per ambages solitas contraria visis
vaticinata quies magni tulit omina planctus,
seu vetito patrias ultra tibi cernere sedes
sic Romam Fortuna dedit. ne rumpite somnos,
25
castrorum vigiles, nullas tuba verberet aures.
crastina dira quies et imagine maesta diurna
undique funestas acies feret, undique bellum.
unde pares somnos populi noctemque beatam?
o felix, si te vel sic tua Roma videret!
30
donassent utinam superi patriaeque tibique
unum, Magne, diem, quo fati certus uterque
extremum tanti fructum raperetis amoris.
tu velut Ausonia vadis moriturus in urbe,
illa rati semper de te sibi conscia voti
35
hoc scelus haud umquam fatis haerere putavit,
sic se dilecti tumulum quoque perdere Magni.
te mixto flesset luctu iuvenisque senexque
iniussusque puer; lacerasset crine soluto
pectora femineum ceu Bruti funere volgus.
40
nunc quoque, tela licet paveant victoris iniqui,
nuntiet ipse licet Caesar tua funera, flebunt,
sed dum tura ferunt, dum laurea serta Tonanti.
o miseri, quorum gemitus edere dolorem,
qui te non pleno pariter planxere theatro.

45
vicerat astra iubar, cum mixto murmure turba
castrorum fremuit fatisque trahentibus orbem
signa petit pugnae. miseri pars maxima volgi
non totum visura diem tentoria circum
ipsa ducis queritur magnoque accensa tumultu
50
mortis vicinae properantis admovet horas.
dira subit rabies: sua quisque ac publica fata
praecipitare cupit; segnis pavidusque vocatur
ac nimium patiens soceri Pompeius, et orbis
indulgens regno, qui tot simul undique gentis
55
iuris habere sui vellet pacemque timeret.
nec non et reges populique queruntur Eoi
bella trahi patriaque procul tellure teneri.
hoc placet, o superi, cum vobis vertere cuncta
propositum, nostris erroribus addere crimen?
60
cladibus inruimus nocituraque poscimus arma;
in Pompeianis votum est Pharsalia castris.

cunctorum voces Romani maximus auctor
Tullius eloquii, cuius sub iure togaque
pacificas saevos tremuit Catilina securis,
65
pertulit iratus bellis, cum rostra forumque
optaret passus tam longa silentia miles.
addidit invalidae robur facundia causae.
'hoc pro tot meritis solum te, Magne, precatur
uti se Fortuna velis, proceresque tuorum
70
castrorum regesque tui cum supplice mundo
adfusi vinci socerum patiare rogamus.
humani generis tam longo tempore bellum
Caesar erit? merito Pompeium vincere lente
gentibus indignum est a transcurrente subactis.
75
quo tibi fervor abit aut quo fiducia fati?
de superis, ingrate, times causamque senatus
credere dis dubitas? ipsae tua signa revellent
prosilientque acies: pudeat vicisse coactum.
si duce te iusso, si nobis bella geruntur,
80
sit iuris, quocumque velint, concurrere campo.
quid mundi gladios a sanguine Caesaris arces?
vibrant tela manus, vix signa morantia quisquam
expectat: propera, ne te tua classica linquant.
scire senatus avet, miles te, Magne, sequatur
85
an comes.' ingemuit rector sensitque deorum
esse dolos et fata suae contraria menti.
'si placet hoc' inquit 'cunctis, si milite Magno,
non duce tempus eget, nil ultra fata morabor:
involvat populos una fortuna ruina
90
sitque hominum magnae lux ista novissima parti.
testor, Roma, tamen Magnum quo cuncta perirent
accepisse diem. potuit tibi volnere nullo
stare labor belli; potui sine caede subactum
captivumque ducem violatae tradere paci.
95
quis furor, o caeci, scelerum? civilia bella
gesturi metuunt ne non cum sanguine vincant.
abstulimus terras, exclusimus aequore toto,
ad praematuras segetum ieiuna rapinas
agmina conpulimus, votumque effecimus hosti
100
ut mallet sterni gladiis mortemque suorum
permiscere meis. belli pars magna peracta est
his, quibus effectum est ne pugnam tiro paveret,
si modo virtutis stimulis iraeque calore
signa petunt. multos in summa pericula misit
105
venturi timor ipse mali. fortissimus ille est
qui, promptus metuenda pati, si comminus instent,
et differre potest. placet haec tam prospera rerum
tradere fortunae, gladio permittere mundi
discrimen; pugnare ducem quam vincere malunt.
110
res mihi Romanas dederas, Fortuna, regendas:
accipe maiores et caeco in Marte tuere.
Pompei nec crimen erit nec gloria bellum.
vincis apud superos votis me, Caesar, iniquis:
pugnatur. quantum scelerum quantumque malorum
115
in populos lux ista feret! quot regna iacebunt!
sanguine Romano quam turbidus ibit Enipeus!
prima velim caput hoc funesti lancea belli,
si sine momento rerum partisque ruina
casurum est, feriat; neque enim victoria Magno
120
laetior. aut populis invisum hac clade peracta
aut hodie Pompeius erit miserabile nomen:
omne malum victi, quod sors feret ultima rerum,
omne nefas victoris erit.' sic fatur et arma
permittit populis frenosque furentibus ira
125
laxat et ut victus violento navita Coro
dat regimen ventis ignavumque arte relicta
puppis onus trahitur.
                                    trepido confusa tumultu
castra fremunt, animique truces sua pectora pulsant
ictibus incertis. multorum pallor in ore
130
mortis venturae faciesque simillima fato.
advenisse diem qui fatum rebus in aevum
conderet humanis, et quaeri, Roma quid esset,
illo Marte, palam est. sua quisque pericula nescit
attonitus maiore metu. quis litora ponto
135
obruta, quis summis cernens in montibus aequor
aetheraque in terras deiecto sole cadentem,
tot rerum finem, timeat sibi? non vacat ullos
pro se ferre metus: urbi Magnoque timetur.
nec gladiis habuere fidem, nisi cautibus asper
140
exarsit mucro; tunc omnis lancea saxo
erigitur, tendunt nervis melioribus arcus,
cura fuit lectis pharetras inplere sagittis,
auget eques stimulos frenorumque artat habenas.
si liceat superis hominum conferre labores,
145
non aliter Phlegra rabidos tollente gigantas
Martius incaluit Siculis incudibus ensis
et rubuit flammis iterum Neptunia cuspis
spiculaque extenso Paean Pythone recoxit,
Pallas Gorgoneos diffudit in aegida crines,
150
Pallenaea Iovi mutavit fulmina Cyclops.

non tamen abstinuit venturos prodere casus
per varias Fortuna notas. nam, Thessala rura
cum peterent, totus venientibus obstitit aether
[inque oculis hominum fregerunt fulmina nubes]
155
adversasque faces inmensoque igne columnas
et trabibus mixtis avidos typhonas aquarum
detulit atque oculos ingesto fulgure clausit;
excussit cristas galeis capulosque solutis
perfudit gladiis ereptaque pila liquavit,
160
aetherioque nocens fumavit sulpure ferrum;
[nec non innumero cooperta examine signa]
vixque revolsa solo maiori pondere pressum
signiferi mersere caput rorantia fletu
usque ad Thessaliam Romana et publica signa.
165
admotus superis discussa fugit ab ara
taurus et Emathios praeceps se iecit in agros,
nullaque funestis inventa est victima sacris.
(at tu quos scelerum superos, quas rite vocasti
Eumenidas, Caesar? Stygii quae numina regni
170
infernumque nefas et mersos nocte furores
inpia tam saeve gesturus bella litasti?)
iam (dubium, monstrisne deum, nimione pavore
crediderint) multis concurrere visus Olympo
Pindus et abruptis mergi convallibus Haemus,
175
edere nocturnas belli Pharsalia voces,
ire per Ossaeam rapidus Boebeida sanguis;
inque vicem voltus tenebris mirantur opertos
et pallere diem galeisque incumbere noctem
defunctosque patres et iuncti sanguinis umbras
180
ante oculos volitare suos. sed mentibus unum
hoc solamen erat, quod voti turba nefandi
conscia, quae patrum iugulos, quae pectora fratrum
sperabat, gaudet monstris, mentisque tumultum
atque omen scelerum subitos putat esse furores.

185
quid mirum populos quos lux extrema manebat
lymphato trepidasse metu, praesaga malorum
si data mens homini est? Tyriis qui Gadibus hospes
adiacet Armeniumque bibit Romanus Araxen,
sub quocumque die, quocumque est sidere mundi,
190
maeret et ignorat causas animumque dolentem
corripit, Emathiis quid perdat nescius arvis.
Euganeo, si vera fides memorantibus, augur
colle sedens, Aponus terris ubi fumifer exit
atque Antenorei dispergitur unda Timavi,
195
'venit summa dies, geritur res maxima,' dixit
'inpia concurrunt Pompei et Caesaris arma',
seu tonitrus ac tela Iovis praesaga notavit,
aethera seu totum discordi obsistere caelo
perspexitque polos, seu numen in aethere maestum
200
solis in obscuro pugnam pallore notavit.
dissimilem certe cunctis quos explicat egit
Thessalicum natura diem: si cuncta perito
augure mens hominum caeli nova signa notasset,
spectari toto potuit Pharsalia mundo.
205
o summos hominum, quorum fortuna per orbem
signa dedit, quorum fatis caelum omne vacavit!
haec et apud seras gentes populosque nepotum,
sive sua tantum venient in saecula fama
sive aliquid magnis nostri quoque cura laboris
210
nominibus prodesse potest, cum bella legentur,
spesque metusque simul perituraque vota movebunt,
attonitique omnes veluti venientia fata,
non transmissa, legent et adhuc tibi, Magne, favebunt.

miles, ut adverso Phoebi radiatus ab ictu
215
descendens totos perfudit lumine colles,
non temere inmissus campis: stetit ordine certo
infelix acies. cornus tibi cura sinistri,
Lentule, cum prima, quae tum fuit optima bello,
et quarta legione datur. tibi, numine pugnax
220
adverso Domiti, dextri frons tradita Martis.
at medii robur belli fortissima densant
agmina, quae Cilicum terris deducta tenebat
Scipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe.
at iuxta fluvios et stagna undantis Enipei
225
Cappadocum montana cohors et largus habenae
Ponticus ibat eques. sicci sed plurima campi
tetrarchae regesque tenent magnique tyranni
atque omnis Latio quae servit purpura ferro.
illuc et Libye Numidas et Creta Cydonas
230
misit, Ityraeis cursus fuit inde sagittis,
inde, truces Galli, solitum prodistis in hostem,
illic pugnaces commovit Hiberia caetras.
eripe victori gentis et sanguine mundi
fuso, Magne, semel totos consume triumphos.

235
illo forte die Caesar statione relicta
ad segetum raptus moturus signa repente
conspicit in planos hostem descendere campos,
oblatumque videt votis sibi mille petitum
tempus, in extremos quo mitteret omnia casus.
240
aeger quippe morae flagransque cupidine regni
coeperat exiguo tractu civilia bella
ut lentum damnare nefas. discrimina postquam
adventare ducum supremaque proelia vidit
casuram <et> fatis sensit nutare ruinam,
245
illa quoque in ferrum rabies promptissima paulum
languit, et casus audax spondere secundos
mens stetit in dubio, quam nec sua fata timere
nec Magni sperare sinunt. formidine mersa
prosilit hortando melior fiducia volgo.
250
'o domitor mundi, rerum fortuna mearum,
miles, adest totiens optatae copia pugnae.
nil opus est votis, iam fatum accersite ferro.
in manibus vestris, quantus sit Caesar, habetis.
haec est illa dies mihi quam Rubiconis ad undas
255
promissam memini, cuius spe movimus arma,
in quam distulimus vetitos remeare triumphos,
[haec eadem est hodie quae pignora quaeque penates
reddat et emerito faciat vos Marte colonos]
haec, fato quae teste probet, quis iustius arma
260
sumpserit; haec acies victum factura nocentem est.
si pro me patriam ferro flammisque petistis,
nunc pugnate truces gladioque exsolvite culpam:
nulla manus, belli mutato iudice, pura est.
non mihi res agitur, sed, vos ut libera sitis
265
turba, precor gentes ut ius habeatis in omnes.
ipse ego privatae cupidus me reddere vitae
plebeiaque toga modicum conponere civem,
omnia dum vobis liceant, nihil esse recuso.
invidia regnate mea. nec sanguine multo
270
spem mundi petitis: Grais delecta iuventus
gymnasiis aderit studioque ignava palaestrae
et vix arma ferens, aut mixtae dissona turbae
barbaries, non illa tubas, non agmine moto
clamorem latura suum. civilia paucae
275
bella manus facient: pugnae pars magna levabit
his orbem populis Romanumque obteret hostem.
ite per ignavas gentes famosaque regna
et primo ferri motu prosternite mundum;
sitque palam, quas tot duxit Pompeius in urbem
280
curribus, unius gentes non esse triumphi.
Armeniosne movet Romana potentia cuius
sit ducis, aut emptum minimo volt sanguine quisquam
barbarus Hesperiis Magnum praeponere rebus?
Romanos odere omnes, dominosque gravantur,
285
quos novere, magis. sed me fortuna meorum
commisit manibus, quarum me Gallia testem
tot fecit bellis. cuius non militis ensem
agnoscam? caelumque tremens cum lancea transit
dicere non fallar quo sit vibrata lacerto.
290
quod si, signa ducem numquam fallentia vestrum,
conspicio faciesque truces oculosque minaces,
vicistis. videor fluvios spectare cruoris
calcatosque simul reges sparsumque senatus
corpus et inmensa populos in caede natantis.
295
sed mea fata moror, qui vos in tela furentis
vocibus his teneo. veniam date bella trahenti:
spe trepido; haud umquam vidi tam magna daturos
tam prope me superos; camporum limite parvo
absumus a votis. ego sum cui Marte peracto
300
quae populi regesque tenent donare licebit.
quone poli motu, quo caeli sidere verso
Thessalicae tantum, superi, permittitis orae?
aut merces hodie bellorum aut poena parata.
Caesareas spectate cruces, spectate catenas,
305
et caput hoc positum rostris effusaque membra
Saeptorumque nefas et clausi proelia Campi.
cum duce Sullano gerimus civilia bella.
vestri cura movet; nam me secura manebit
sors quaesita manu: fodientem viscera cernet
310
me mea qui nondum victo respexerit hoste.
di, quorum curas abduxit ab aethere tellus
Romanusque labor, vincat quicumque necesse
non putat in victos saevum destringere ferrum
quique suos cives, quod signa adversa tulerunt,
315
non credit fecisse nefas. Pompeius in arto
agmina vestra loco vetita virtute moveri
cum tenuit, quanto satiavit sanguine ferrum!
vos tamen hoc oro, iuvenes, ne caedere quisquam
hostis terga velit: civis qui fugerit esto.
320
sed, dum tela micant, non vos pietatis imago
ulla nec adversa conspecti fronte parentes
commoveant; voltus gladio turbate verendos.
sive quis infesto cognata in pectora ferro
ibit, seu nullum violarit volnere pignus,
325
ignoti iugulum tamquam scelus inputet hostis.
sternite iam vallum fossasque inplete ruina,
exeat ut plenis acies non sparsa maniplis.
parcite ne castris: vallo tendetis in illo
unde acies peritura venit.' vix cuncta locuto
330
Caesare quemque suum munus trahit, armaque raptim
sumpta Ceresque viris. capiunt praesagia belli
calcatisque ruunt castris; stant ordine nullo,
arte ducis nulla, permittuntque omnia fatis.
si totidem Magni soceros totidemque petentis
335
urbis regna suae funesto in Marte locasses,
non tam praecipiti ruerent in proelia cursu.

vidit ut hostiles in rectum exire catervas
Pompeius nullasque moras permittere bello
sed superis placuisse diem, stat corde gelato
340
attonitus; tantoque duci sic arma timere
omen erat. premit inde metus, totumque per agmen
sublimi praevectus equo 'quem flagitat' inquit
'vestra diem virtus, finis civilibus armis,
quem quaesistis, adest. totas effundite vires:
345
extremum ferri superest opus, unaque gentis
hora trahit. quisquis patriam carosque penates,
qui subolem ac thalamos desertaque pignora quaerit,
ense petat: medio posuit deus omnia campo.
causa iubet melior superos sperare secundos:
350
ipsi tela regent per viscera Caesaris, ipsi
Romanas sancire volent hoc sanguine leges.
si socero dare regna meo mundumque pararent,
praecipitare meam fatis potuere senectam:
non iratorum populis urbique deorum est
355
Pompeium servare ducem. quae vincere possent
omnia contulimus. subiere pericula clari
sponte viri sacraque antiquus imagine miles.
si Curios his fata darent reducesque Camillos
temporibus Deciosque caput fatale voventis,
360
hinc starent. primo gentes oriente coactae
innumeraeque urbes, quantas in proelia numquam,
excivere manus. toto simul utimur orbe.
quidquid signiferi conprensum limite caeli
sub Noton et Borean hominum sumus, arma movemus.
365
nonne superfusis collectum cornibus hostem
in medium dabimus? paucas victoria dextras
exigit, at plures tantum clamore catervae
bella gerent: Caesar nostris non sufficit armis.
credite pendentes e summis moenibus urbis
370
crinibus effusis hortari in proelia matres;
credite grandaevum vetitumque aetate senatum
arma sequi sacros pedibus prosternere canos
atque ipsam domini metuentem occurrere Romam;
credite qui nunc est populus populumque futurum
375
permixtas adferre preces: haec libera nasci,
haec volt turba mori. siquis post pignora tanta
Pompeio locus est, cum prole et coniuge supplex,
imperii salva si maiestate liceret,
volverer ante pedes. Magnus, nisi vincitis, exul,
380
ludibrium soceri, vester pudor, ultima fata
deprecor ac turpes extremi cardinis annos,
ne discam servire senex.' tam maesta locuti
voce ducis flagrant animi, Romanaque virtus
erigitur, placuitque mori, si vera timeret.

385
ergo utrimque pari procurrunt agmina motu
irarum; metus hos regni, spes excitat illos.
hae facient dextrae, quidquid nona explicat aetas,
[ulla nec humanum reparet genus omnibus annis]
ut vacet a ferro. gentes Mars iste futuras
390
obruet et populos aevi venientis in orbem
erepto natale feret. tunc omne Latinum
fabula nomen erit; Gabios Veiosque Coramque
pulvere vix tectae poterunt monstrare ruinae
Albanosque lares Laurentinosque penates,
395
rus vacuum, quod non habitet nisi nocte coacta
invitus questusque Numam iussisse senator.
non aetas haec carpsit edax monimentaque rerum
putria destituit: crimen civile videmus
tot vacuas urbes. generis quo turba redacta est
400
humani! toto populi qui nascimur orbe
nec muros inplere viris nec possumus agros:
urbs nos una capit. vincto fossore coluntur
Hesperiae segetes, stat tectis putris avitis
in nullos ruitura domus, nulloque frequentem
405
cive suo Romam sed mundi faece repletam
cladis eo dedimus, ne tanto in corpore bellum
iam possit civile geri. Pharsalia tanti
causa mali. cedant feralia nomina Cannae
et damnata diu Romanis Allia fastis.
410
tempora signavit leviorum Roma malorum,
hunc voluit nescire diem. pro tristia fata!
aera pestiferum tractu morbosque fluentis
insanamque famem permissasque ignibus urbes
moeniaque in praeceps laturos plena tremores
415
hi possunt explere viri, quos undique traxit
in miseram Fortuna necem, dum munera longi
explicat eripiens aevi populosque ducesque
constituit campis, per quos tibi, Roma, ruenti
ostendat quam magna cadas. quae latius orbem
420
possedit, citius per prospera fata cucurrit?
omne tibi bellum gentis dedit, omnibus annis
te geminum Titan procedere vidit in axem;
haud multum terrae spatium restabat Eoae.
ut tibi nox, tibi tota dies, tibi curreret aether,
425
omniaque errantes stellae Romana viderent.
sed retro tua fata tulit par omnibus annis
Emathiae funesta dies. hac luce cruenta
effectum, ut Latios non horreat India fasces,
nec vetitos errare Dahas in moenia ducat
430
Sarmaticumque premat succinctus consul aratrum,
quod semper saevas debet tibi Parthia poenas,
quod fugiens civile nefas redituraque numquam
libertas ultra Tigrim Rhenumque recessit
ac, totiens nobis iugulo quaesita, vagatur
435
Germanum Scythicumque bonum, nec respicit ultra
Ausoniam, vellem populis incognita nostris.
volturis ut primum laevo fundata volatu
Romulus infami conplevit moenia luco,
usque ad Thessalicas servisses, Roma, ruinas.
440
de Brutis, Fortuna, queror. quid tempora legum
egimus aut annos a consule nomen habentis?
felices Arabes Medique Eoaque tellus,
quam sub perpetuis tenuerunt fata tyrannis.
ex populis qui regna ferunt sors ultima nostra est,
445
quos servire pudet. sunt nobis nulla profecto
numina: cum caeco rapiantur saecula casu,
mentimur regnare Iovem. spectabit ab alto
aethere Thessalicas, teneat cum fulmina, caedes?
scilicet ipse petet Pholoen, petet ignibus Oeten
450
inmeritaeque nemus Rhodopes pinusque Mimantis,
Cassius hoc potius feriet caput? astra Thyestae
intulit et subitis damnavit noctibus Argos:
tot similis fratrum gladios patrumque gerenti
Thessaliae dabit ille diem? mortalia nulli
455
sunt curata deo. cladis tamen huius habemus
vindictam, quantam terris dare numina fas est:
bella pares superis facient civilia divos,
fulminibus manes radiisque ornabit et astris
inque deum templis iurabit Roma per umbras.

460
ut rapido cursu fati suprema morantem
consumpsere locum, parva tellure dirempti,
463
quo sua pila cadant aut quam sibi fata minentur
462
inde manum, spectant. vultus, quo noscere possent
464
facturi quae monstra forent, videre parentum
465
frontibus adversis fraternaque comminus arma,
nec libuit mutare locum. tamen omnia torpor
pectora constrinxit, gelidusque in viscera sanguis
percussa pietate coit, totaeque cohortes
pila parata diu tensis tenuere lacertis.
470
di tibi non mortem, quae cunctis poena paratur,
sed sensum post fata tuae dent, Crastine, morti,
cuius torta manu commisit lancea bellum
primaque Thessaliam Romano sanguine tinxit.
o praeceps rabies! cum Caesar tela teneret,
475
inventa est prior ulla manus? tum stridulus aer
elisus lituis conceptaque classica cornu,
tunc ausae dare signa tubae, tunc aethera tendit
extremique fragor convexa inrumpit Olympi,
unde procul nubes, quo nulla tonitrua durant.
480
excepit resonis clamorem vallibus Haemus
Peliacisque dedit rursus geminare cavernis,
Pindus agit fremitus Pangaeaque saxa resultant
Oetaeaeque gemunt rupes, vocesque furoris
expavere sui tota tellure relatas.
485
spargitur innumerum diversis missile votis:
volnera pars optat, pars terrae figere tela
ac puras servare manus. rapit omnia casus
488
atque incerta facit quos volt fortuna nocentes.
514
tunc et Ityraei Medique Arabesque soluti,
515
arcu turba minax, nusquam rexere sagittas,
sed petitur solus qui campis inminet aer;
inde cadunt mortes. sceleris sed crimine nullo
externum maculant chalybem: stetit omne coactum
circa pila nefas. ferro subtexitur aether
520
noxque super campos telis conserta pependit.
489
set quota pars cladis iaculis ferroque volanti
490
exacta est! odiis solus civilibus ensis
sufficit, et dextras Romana in viscera ducit.
Pompei densis acies stipata catervis
iunxerat in seriem nexis umbonibus arma,
vixque habitura locum dextras ac tela movendi
495
constiterat gladiosque suos conpressa timebat.
praecipiti cursu vaesanum Caesaris agmen
in densos agitur cuneos, perque arma, per hostem
quaerit iter. qua torta graves lorica catenas
opponit tutoque latet sub tegmine pectus,
500
hac quoque perventum est ad viscera, totque per arma
extremum est quod quisque ferit. civilia bella
una acies patitur, gerit altera; frigidus inde
stat gladius, calet omne nocens a Caesare ferrum.

nec Fortuna diu rerum tot pondera vertens
505
abstulit ingentis fato torrente ruinas.
ut primum toto diduxit cornua campo
Pompeianus eques bellique per ultima fudit,
sparsa per extremos levis armatura maniplos
insequitur saevasque manus inmittit in hostem:
510
illic quaeque suo miscet gens proelia telo,
Romanus cunctis petitur cruor; inde sagittae,
inde faces et saxa volant spatioque solutae
513
aeris et calido liquefactae pondere glandes;
521
cum Caesar, metuens ne frons sibi prima labaret
incursu, tenet obliquas post signa cohortes,
inque latus belli, qua se vagus hostis agebat,
emittit subitum non motis cornibus agmen.
525
inmemores pugnae nulloque pudore timendi
praecipites fecere palam civilia bella
non bene barbaricis umquam commissa catervis.
ut primum sonipes transfixus pectora ferro
in caput effusi calcavit membra regentis,
530
omnis eques cessit campis, glomerataque nubes
in sua conversis praeceps ruit agmina frenis.
perdidit inde modum caedes, ac nulla secutast
pugna, sed hinc iugulis, hinc ferro bella geruntur;
nec valet haec acies tantum prosternere quantum
535
inde perire potest. utinam, Pharsalia, campis
sufficiat cruor iste tuis, quem barbara fundunt
pectora; non alio mutentur sanguine fontes;
hic numerus totos tibi vestiat ossibus agros.
aut, si Romano conpleri sanguine mavis,
540
istis parce precor; vivant Galataeque Syrique,
Cappadoces Gallique extremique orbis Hiberi,
Armenii, Cilices; nam post civilia bella
hic populus Romanus erit. semel ortus in omnis
it timor, et fatis datus est pro Caesare cursus.

545
ventum erat ad robur Magni mediasque catervas.
quod totos errore vago perfuderat agros
constitit hic bellum, fortunaque Caesaris haesit.
non illic regum auxiliis collecta iuventus
bella gerit ferrumque manus movere rogatae:
550
ille locus fratres habuit, locus ille parentis.
hic furor, hic rabies, hic sunt tua crimina, Caesar.
hanc fuge, mens, partem belli tenebrisque relinque,
nullaque tantorum discat me vate malorum,
quam multum bellis liceat civilibus, aetas.
555
a potius pereant lacrimae pereantque querellae:
quidquid in hac acie gessisti, Roma, tacebo.
hic Caesar, rabies populis stimulusque furorum,
nequa parte sui pereat scelus, agmina circum
it vagus atque ignes animis flagrantibus addit.
560
inspicit et gladios, qui toti sanguine manent,
qui niteant primo tantum mucrone cruenti,
quae presso tremat ense manus, quis languida tela,
quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti,
quem pugnare iuvet, quis voltum cive perempto
565
mutet; obit latis proiecta cadavera campis;
volnera multorum totum fusura cruorem
opposita premit ipse manu. quacumque vagatur,
sanguineum veluti quatiens Bellona flagellum
Bistonas aut Mavors agitans si verbere saevo
570
Palladia stimulet turbatos aegide currus,
nox ingens scelerum est; caedes oriuntur et instar
inmensae vocis gemitus, et pondere lapsi
pectoris arma sonant confractique ensibus enses.
ipse manu subicit gladios ac tela ministrat
575
adversosque iubet ferro confundere voltus,
promovet ipse acies, inpellit terga suorum,
verbere conversae cessantis excitat hastae,
in plebem vetat ire manus monstratque senatum:
scit cruor imperii qui sit, quae viscera rerum,
580
unde petat Romam, libertas ultima mundi
quo steterit ferienda loco. permixta secundo
ordine nobilitas venerandaque corpora ferro
urguentur; caedunt Lepidos caeduntque Metellos
Corvinosque simul Torquataque nomina, rerum
585
saepe duces summosque hominum te, Magne, remoto.
illic plebeia contectus casside voltus
ignotusque hosti quod ferrum, Brute, tenebas!
o decus imperii, spes o suprema senatus,
extremum tanti generis per saecula nomen,
590
ne rue per medios nimium temerarius hostis,
nec tibi fatales admoveris ante Philippos,
Thessalia periture tua. nil proficis istic
Caesaris intentus iugulo: nondum attigit arcem,
iuris et humani columen, quo cuncta premuntur,
595
egressus meruit fatis tam nobile letum.
vivat et, ut Bruti procumbat victima, regnet.

hic patriae perit omne decus: iacet aggere magno
patricium campis non mixta plebe cadaver.
mors tamen eminuit clarorum in strage virorum
600
pugnacis Domiti, quem clades fata per omnis
ducebant: nusquam Magni fortuna sine illo
succubuit. victus totiens a Caesare salva
libertate perit: tunc mille in volnera laetus
labitur ac venia gaudet caruisse secunda.
605
viderat in crasso versantem sanguine membra
Caesar, et increpitans 'iam Magni deseris arma,
successor Domiti; sine te iam bella geruntur'
dixerat. ast illi suffecit pectora pulsans
spiritus in vocem morientiaque ora resolvit.
610
'non te funesta scelerum mercede potitum
sed dubium fati, Caesar, generoque minorem
aspiciens Stygias Magno duce liber ad umbras
et securus eo: te, saevo Marte subactum,
Pompeioque gravis poenas nobisque daturum,
615
cum moriar, sperare licet.' non plura locutum
vita fugit, densaeque oculos vertere tenebrae.

inpendisse pudet lacrimas in funere mundi
mortibus innumeris, ac singula fata sequentem
quaerere letiferum per cuius viscera volnus
620
exierit, quis fusa solo vitalia calcet,
ore quis adverso demissum faucibus ensem
expulerit moriens anima, quis corruat ictus,
quis steterit dum membra cadunt, qui pectore tela
transmittant aut quos campis adfixerit hasta,
625
quis cruor emissis perruperit aera venis
inque hostis cadat arma sui, quis pectora fratris
caedat et, ut notum possit spoliare cadaver,
abscisum longe mittat caput, ora parentis
quis laceret nimiaque probet spectantibus ira
630
quem iugulat non esse patrem. mors nulla querella
digna sua est, nullosque hominum lugere vacamus.
non istas habuit pugnae Pharsalia partes
quas aliae clades: illic per fata virorum,
per populos hic Roma perit; quod militis illic,
635
mors hic gentis erat: sanguis ibi fluxit Achaeus,
Ponticus, Assyrius; cunctos haerere cruores
Romanus campisque vetat consistere torrens.
maius ab hac acie quam quod sua saecula ferrent
volnus habent populi; plus est quam vita salusque
640
quod perit: in totum mundi prosternimur aevum.
vincitur his gladiis omnis quae serviet aetas.
proxima quid suboles aut quid meruere nepotes
in regnum nasci? pavide num gessimus arma
teximus aut iugulos? alieni poena timoris
645
in nostra cervice sedet. post proelia natis
si dominum, Fortuna, dabas, et bella dedisses.

iam Magnus transisse deos Romanaque fata
senserat infelix, tota vix clade coactus
fortunam damnare suam. stetit aggere campi,
650
eminus unde omnis sparsas per Thessala rura
aspiceret clades, quae bello obstante latebant.
tot telis sua fata peti, tot corpora fusa
ac se tam multo pereuntem sanguine vidit.
nec, sicut mos est miseris, trahere omnia secum
655
mersa iuvat gentesque suae miscere ruinae:
ut Latiae post se vivat pars maxima turbae,
sustinuit dignos etiamnunc credere votis
caelicolas, vovitque, sui solacia casus.
'parcite,' ait 'superi, cunctas prosternere gentes.
660
stante potest mundo Romaque superstite Magnus
esse miser. si plura iuvant mea volnera, coniunx
est mihi, sunt nati: dedimus tot pignora fatis.
civiline parum est bello, si meque meosque
obruit? exiguae clades sumus orbe remoto?
665
omnia quid laceras? quid perdere cuncta laboras?
iam nihil est, Fortuna, meum.' sic fatur et arma
signaque et adflictas omni iam parte catervas
circumit et revocat matura in fata ruentis
seque negat tanti. nec derat robur in enses
670
ire duci iuguloque pati vel pectore letum.
sed timuit, strato miles ne corpore Magni
non fugeret, supraque ducem procumberet orbis;
Caesaris aut oculis voluit subducere mortem.
nequiquam, infelix: socero spectare volenti
675
praestandum est ubicumque caput. sed tu quoque, coniunx,
causa fugae voltusque tui fatisque negatum
parte apsente mori. tum Magnum concitus aufert
a bello sonipes non tergo tela paventem
ingentisque animos extrema in fata ferentem.
680
non gemitus, non fletus erat, salvaque verendus
maiestate dolor, qualem te, Magne, decebat
Romanis praestare malis. non inpare voltu
aspicis Emathiam: nec te videre superbum
prospera bellorum nec fractum adversa videbunt;
685
quamque fuit laeto per tres infida triumphos
tam misero Fortuna minor. iam pondere fati
deposito securus abis; nunc tempora laeta
respexisse vacat, spes numquam inplenda recessit;
quid fueris nunc scire licet. fuge proelia dira
690
ac testare deos nullum, qui perstet in armis,
iam tibi, Magne, mori. ceu flebilis Africa damnis
et ceu Munda nocens Pharioque a gurgite clades,
sic et Thessalicae post te pars maxima pugnae
non iam Pompei nomen populare per orbem
695
nec studium belli, sed par quod semper habemus,
libertas et Caesar, erit; teque inde fugato
ostendit moriens sibi se pugnasse senatus.
nonne iuvat pulsum bellis cessisse nec istud
perspectasse nefas? spumantes caede catervas
700
respice, turbatos incursu sanguinis amnes,
et soceri miserere tui. quo pectore Romam
intrabit factus campis felicior istis?
quidquid in ignotis solus regionibus exul,
quidquid sub Phario positus patiere tyranno,
705
crede deis, longo fatorum crede favori,
vincere peius erat. prohibe lamenta sonare,
flere veta populos, lacrimas luctusque remitte.
tam mala Pompei quam prospera mundus adoret.
aspice securus voltu non supplice reges,
710
aspice possessas urbes donataque regna,
Aegypton Libyamque, et terras elige morti.

vidit prima tuae testis Larisa ruinae
nobile nec victum fatis caput. omnibus illa
civibus effudit totas per moenia vires
715
obvia ceu laeto: promittunt munera flentes,
pandunt templa, domos, socios se cladibus optant.
scilicet inmenso superest ex nomine multum,
teque minor solo cunctas inpellere gentes
rursus in arma potes rursusque in fata redire.
720
sed 'quid opus victo populis aut urbibus?' inquit
'victori praestate fidem'. tu, Caesar, in alto
caedis adhuc cumulo patriae per viscera vadis,
at tibi iam populos donat gener. avehit inde
Pompeium sonipes; gemitus lacrimaeque secuntur
725
plurimaque in saevos populi convicia divos.
nunc tibi vera fides quaesiti, Magne, favoris
contigit ac fructus: felix se nescit amari.

Caesar, ut Hesperio vidit satis arva natare
sanguine, parcendum ferro manibusque suorum
730
iam ratus ut viles animas perituraque frustra
agmina permisit vitae. sed, castra fugatos
ne revocent pellatque quies nocturna pavorem,
protinus hostili statuit succedere vallo,
dum fortuna calet, dum conficit omnia terror,
735
non veritus grave ne fessis aut Marte subactis
hoc foret imperium. non magno hortamine miles
in praedam ducendus erat. 'victoria nobis
plena, viri:' dixit 'superest pro sanguine merces,
quam monstrare meum est; neque enim donare vocabo
740
quod sibi quisque dabit. cunctis, en, plena metallis
castra patent; raptum Hesperiis e gentibus aurum
hic iacet Eoasque premunt tentoria gazas.
tot regum fortuna simul Magnique coacta
expectat dominos: propera praecedere, miles,
745
quos sequeris; quascumque tuas Pharsalia fecit
a victis rapiuntur opes.' [nec plura locutus
inpulit amentes aurique cupidine caecos
ire super gladios supraque cadavera patrum
et caesos calcare duces.] quae fossa, quis agger
750
sustineat pretium belli scelerumque petentis?
scire ruunt, quanta fuerint mercede nocentes.
invenere quidem spoliato plurima mundo
bellorum in sumptus congestae pondera massae,
sed non inplevit cupientis omnia mentes.
755
quidquid fodit Hiber, quidquid Tagus expulit auri,
quod legit dives summis Arimaspus harenis,
ut rapiant, parvo scelus hoc venisse putabunt.
cum sibi Tarpeias victor desponderit arces,
cum spe Romanae promiserit omnia praedae,
760
decipitur quod castra rapit. capit inpia plebes
caespite patricio somnos, stratumque cubile
regibus infandus miles premit, inque parentum
inque toris fratrum posuerunt membra nocentes.
quos agitat vaesana quies, somnique furentes
765
Thessalicam miseris versant in pectore pugnam.
invigilat cunctis saevum scelus, armaque tota
mente agitant, capuloque manus absente moventur.
ingemuisse putem campos, terramque nocentem
inspirasse animas, infectumque aera totum
770
manibus et superam Stygia formidine noctem.
exigit a meritis tristes victoria poenas,
sibilaque et flammas infert sopor. umbra perempti
civis adest; sua quemque premit terroris imago:
ille senum voltus, iuvenum videt ille figuras,
775
hunc agitant totis fraterna cadavera somnis,
pectore in hoc pater est, omnes in Caesare manes.
haud alios nondum Scythica purgatus in ara
Eumenidum vidit voltus Pelopeus Orestes,
nec magis attonitos animi sensere tumultus,
780
cum fureret, Pentheus aut, cum desisset, Agave.
hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia vidit
aut ultrix visura dies stringente senatu,
illa nocte premunt, hunc infera monstra flagellant.
et quantum poenae misero mens conscia donat,
785
quod Styga, quod manes ingestaque Tartara somnis
Pompeio vivente videt!
                                        tamen omnia passo,
postquam clara dies Pharsalica damna retexit,
nulla loci facies revocat feralibus arvis
haerentis oculos. cernit propulsa cruore
790
flumina et excelsos cumulis aequantia colles
corpora, sidentis in tabem spectat acervos
et Magni numerat populos, epulisque paratur
ille locus, voltus ex quo faciesque iacentum
agnoscat. iuvat Emathiam non cernere terram
795
et lustrare oculis campos sub clade latentes.
fortunam superosque suos in sanguine cernit.
ac, ne laeta furens scelerum spectacula perdat,
invidet igne rogi miseris, caeloque nocenti
ingerit Emathiam. non illum Poenus humator
800
consulis et Libyca succensae lampade Cannae
conpellunt hominum ritus ut servet in hoste,
sed meminit nondum satiata caedibus ira
cives esse suos. petimus non singula busta
discretosque rogos: unum da gentibus ignem,
805
non interpositis urantur corpora flammis;
aut, generi si poena iuvat, nemus extrue Pindi,
erige congestas Oetaeo robore silvas,
Thessalicam videat Pompeius ab aequore flammam.
nil agis hac ira: tabesne cadavera solvat
810
an rogus, haud refert; placido natura receptat
cuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent.
hos, Caesar, populos si nunc non usserit ignis,
uret cum terris, uret cum gurgite ponti.
communis mundo superest rogus ossibus astra
815
mixturus. quocumque tuam fortuna vocabit,
hae quoque sunt animae: non altius ibis in auras,
non meliore loco Stygia sub nocte iacebis.
libera fortunae mors est; capit omnia tellus
quae genuit; caelo tegitur qui non habet urnam.
820
tu, cui dant poenas inhumato funere gentes,
quid fugis hanc cladem? quid olentis deseris agros?
has trahe, Caesar, aquas, hoc, si potes, utere caelo.
sed tibi tabentes populi Pharsalica rura
eripiunt camposque tenent victore fugato.

825
non solum Haemonii funesta ad pabula belli
Bistonii venere lupi tabemque cruentae
caedis odorati Pholoen liquere leones.
tunc ursae latebras, obscaeni tecta domosque
deseruere canes, et quidquid nare sagaci
830
aera non sanum motumque cadavere sentit.
iamque diu volucres civilia castra secutae
conveniunt. vos, quae Nilo mutare soletis
Threicias hiemes, ad mollem serius Austrum
istis, aves. numquam tanto se volture caelum
835
induit aut plures presserunt aera pinnae.
omne nemus misit volucres omnisque cruenta
alite sanguineis stillavit roribus arbor.
saepe super voltus victoris et inpia signa
aut cruor aut alto defluxit ab aethere tabes
840
membraque deiecit iam lassis unguibus ales.
sic quoque non omnis populus pervenit ad ossa
inque feras discerptus abit; non intima curant
viscera nec totas avidae sorbere medullas:
degustant artus. Latiae pars maxima turbae
845
fastidita iacet; quam sol nimbique diesque
longior Emathiis resolutam miscuit arvis.

Thessalia, infelix, quo tantum crimine, tellus,
laesisti superos, ut te tot mortibus unam,
tot scelerum fatis premerent? quod sufficit aevum
850
inmemor ut donet belli tibi damna vetustas?
quae seges infecta surget non decolor herba?
quo non Romanos violabis vomere manes?
ante novae venient acies, scelerique secundo
praestabis nondum siccos hoc sanguine campos.
855
omnia maiorum vertamus busta licebit,
et stantis tumulos et qui radice vetusta
effudere suas victis conpagibus urnas,
plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur
pluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa.
860
nullus ab Emathio religasset litore funem
navita, nec terram quisquam movisset arator,
Romani bustum populi, fugerentque coloni
umbrarum campos, gregibus dumeta carerent,
nullusque auderet pecori permittere pastor
865
vellere surgentem de nostris ossibus herbam,
ac, velut inpatiens hominum vel solis iniqui
limite vel glacie, nuda atque ignota iaceres,
si non prima nefas belli sed sola tulisses.
o superi, liceat terras odisse nocentis.
870
quid totum premitis, quid totum absolvitis orbem?
Hesperiae clades et flebilis unda Pachyni
et Mutina et Leucas puros fecere Philippos.